Oldalképek
PDF

predictor. ipsosque viua voce confitendo, dictam possessionem ipsorum emtitiam K y n s föl d C nuncupatam, mediantibus litteris dicti capituli ipsis in perpetuum calumniose et omnino iniuriose vendi et dari procurassent, sicut et in litteris protestato'riis dictorum dominorum de capitulo eisdem Peter et Ioanni concessis plenum modum continentur. Nos igitur auditis querimoniis eorumdem et visis litteris antedictis, terminum dictis partibus legitimum duximus assignandum , quae licet pluribus terminis iudiéialibus coram nobis litigando com

aruissent, demum tamen praesentibus viris discretis et honestis nobiscumque iudicantibus, comite Abraham videlicet Rufo, Fükö et Georgio filio Salo— monis nobilibus de Csalloköz, et aliis nobilibus consedentibus, Mattheo et Marcello filiis comitum Uduarnicorum, Nicolao filio Adalberti, Ladislao filio Beschy, Nicolao filio Gurk et Paulo filio Ladislai Iobbagionibus Udvarnicorum, Benedicto filio Vrka, Ladislao filio Z u m u r, Michaële fratre Husvét, Petro dicto Zidev et Petro filio Miko senioribus Uduarnicorum, et aliis quam pluribus nobiscum considentibus d i c t u m I ac ob u m c u m dicto P e tr o fi l i o s u o propter praedictam iniuriam seu falsariam nefandissimam c u m c l au i b u s ca stri s u p e r fa ci e s e o r u m i n u r e n d o iudicium plene pronunciare et eorumdem Uduarnicorum cremari fecimus et comburi, prout tali-bus competebat falsariis, eosdemque de prouincia Csalloköz tanquam falsarios expellendo, et in numero proscriptorum ipsos collocando, et sic ob huiusmodi excessus eorum, sine dubio omnia bona ipsorum tam mobilia quam immobilia nobis rite et legitime fuerunt cum possessionibus deuoluta eo

rundem: Nos cum Stephano et Petro, filiis And re a e, fi l i i C h u g u d , Bl a s i o fi lio Bekud e t N i c o l a o fi I i o E t y e d e g e n e r e U d u arn i c o r u m, speciali volentes occurrere cum fauore, quandam terram eorundem Iacobi et Petri, filii sui, titulo emtionis comparatam K y n s föl d e notatam, XX. tamen iugera mollia continentem, cum omnibus suis vtilitatibus, et quoddam foenetum ad dictam terram pertinens, inter terras L u c se a parte inferiori et terras Petri filii — — a parte, superiori, et iuter duo stagna vulgariter F e n e s â r muncupatas existens nobis deuenire debitas, eisdem Stephano , Petro, Blasio et Nicolao, propter vicinitatem possessionis ipsorum, pro decem et octo marcis plene ab eisdem habitis et receptis dedimus et tradidimus iure perpetuo, irreuocabiliter possidendam, habendam et tenendam ; item nouem iugera terrarum, quae nobis similiter per Peter et Ioannem saepedictos ratione nostrarum declaratarum octo marcarum modo praehabito fuerint deuoluta, inter terras dictae K y n s föl de existentia, cum suis vtilitatibus, eisdem Stephano, Petro, Blasio et Nicolao, pro eisdem octo marcis plene ab eisdem habitis nec dudum dedimus et tradidimus, iure perpetuo possidendam et tenendam. Datum Posonii die sexto B. Ioannis Baptistae, Anno MCCCI. In cuius rei euidentiam praesentes sigillo nostro et sigillis dictorum quatuor iudicum fecimus consignari vberiorem ob cautelam.“ L. quinque Sigillorum. Ex analectis historicis Georgii Gyurikovics.

XXV. 4. Ch. 1302. JBonifacius PP. VIII. /Penceslaum B. R.

cum filio, item Carolum Robertum , ad iura sua coram Sede Romana disceptanda euocat Anagniae

[ocr errors]

Bonifacius — W. Regi Boëmiae illustri — Dilectum filium, magistrum Vlricum de Pabenia, doctorem decretorum, Canonicum Pragensem, nuncium tuum, et literas regias, quas ipse nobis ex parte tua detulit, paterna benignitate recepimus, et ipsarum literarum tenore diligenter inspecto, et auditis iis, quae dictus nuncius-coram nobis exposuit viua voce, ex eis in summa percepimus: quod ad hoc tua tendebat intentio, tuaque id petitio postulabat, vt tui nati negotium , quem in regem Vngariae concorditer et canonice proponis electum, et te ac tuos et suos in hac parte sequaces in beneuolentiam nostram reciperemus et gratiam; ac tibi et ipsis adiutores, directores, fauorabiles et benignos in ipso negotio redderemus. Sane fili eharissime, sicut alias tibi per literas nostras scripsisse meminimus, Regnum Vngariae, tam nobile hactenus, tam praeclarum in spiritualibus et temporalibus, modernis temporibus, heu, multipliciter collapsum agnoscitur, et quasi datum in praedam, per Cumanorum, Tartarorum, et Schismaticorum et paganorum hostiles incursus, ac propter dissensiones et nouitates periculosas, nouiter attemtatas in ipso, ex quibus discriminose vastatur, fere ad nihilum est deductum ; sicque nos, his non sine graui mentis amaricatione recensitis , desiderantes, prout nobis ex officii debito summi Apostolatus incumbit, super eis de salubri remedio prouidere,

.*

ad procurandam in ipso regno pacem, quae vinculum charitatis existit, et ad tollenda inde dissensionés et scandala, quae miserabilem desolationem inducunt, Venerabilem fratrem nostrum Nicolaum, Apostolicae sedis legatum, religione praeclarum, virum magni consilii, et grande Romanae membrum Ecclesiae, cuius praesentiam nobis non sine magna incommoditate subtraximus, duximus pridem illuc cum plenae legationis officio destinandum; teque per ipsum ac literas nostras hortati fuimus diligenter, vt nonnulla, quae circa praefatum natum tuum dicebantur minus prouide attentata, prudenter corrigeres per te ipsum, et regali prouidentia emendares ; ac tam tu, quam tui et nati memorati sequaces acquiesceretis ipsius legati salubribus monitis reuerenter, vosque beneplacitis coaptaretis ipsius, qui ad dictum regnum, vt pacis angelus, nunciusque salutis accessit, significantes tibi, quod si qua iura in eodem regno, aliisque prouinciis tibi vel nato memorato competerent, ea prosequeremimi coram mobis; illa disponebamus illibate seruare, nec minuere nec augere. Licet autem Legatus ipse multos propterea non solum mentales sed etiam corporales subierit solicitudines et labores, qui apud Deum erunt meritorii, et gloriosi fructus eorum; non tamen, vt sperabamus, quietis et pacis effectum per viam compositionis vel concordiae amicabilis labores et solicitudines huiusmodi habuerunt ; nec alias etiam regni praedicti status ad quietis commoda est reductus;quin imo guerrarum turbines in regno ipso, proh dolor! inualescunt. Attendentes igitur, quod thronus apostolici culminis constitutus est a Domino super Reges et regna, vt aequitatis virga vnicuique tribuat suum, praua dirigat in directa, et morbis, qui fomentorum non recipiunt medicinam, asperius medicamen apponat ; super petitione tua , praedicta deliberatione praehabita diligenti, eidem nuntio in praesentia fratrum nostrorum viua voce respondimus, tibique respondemus, quod personam tuam paterna et speciali sumus beneuolentia prosequuti , et proponimus tam tua, quam nati tui praedicti iura conseruare vbilibet, ac tibi et ei sine iuris alieni praeiudicio plenitudinem debiti fauoris impendere, dummodo tu et natus ipse filialis deuotionis affectibus et gratis ac laudabilibus operibus vos nostris et Apostolicae sedis beneplacitis coaptetis. Verum cum longo iam tempore dilata sit reformatio dicti regni, deformati taliter et collapsi ; et a tempore obitus clarae memoriae Watislai, Regis Vngariae, ac deinde dum Andreas in eodem regno se pro rege gerebat, charissima in Christo filia nostra, Maria, regina Siciliae illustris, ad se, ac dilectum filium , nobilem virum, Carolum nepotem eius, praefatum regnum asseruerit , et adhuc asserat pertinere de iure; huiusmodi petitionem tuam propositam, vt praefertur, absque iuris iniuria, et alieno praeiudicio, ad gratiam exauditionis admittere non valemus. Sed iis, qui in regno praefato ius se proponunt habere, nos ad reddendam iustitiam conuertentes, per alias litteras nostras, te ac reginam, nepotem ipsius ac filium tuum praedictos, vestrumque sequaces et alios, qui sua crediderint intresse, de quibus expedire viderimus, per peremptoriae citationis edictum proponimus ad nostram facere praesentiam euocari, vt cum omnibus iuribus, actis, ac munimentis, huiusmodi negocium contingentibus, compareatis legitime coram mobis recepturi, iustitiae comple

[ocr errors]
« ElőzőTovább »