Oldalképek
PDF
ePub

XX.

A. Ch. 1301. Abbas Cisterciensium de Pilis populos de Kékes ob denegatas decimas excommunicat. s. d.

Abbas B. Virginis Ordinis Cistercitarum de Pilis e commissione Ioannis A. Episcopi Colocensis populos de villa Kékus (Kékes) propter decimas, de terra sua in S. Andrea Episcopo Vesprimiensi competentes, detentas et denegatas, excommunicat. Anno MCCCI.

Originales in Archiuo Episcopatus Vesprim.

XXI.

4. Ch. 1301. Spalatenses nec Venceslaum, nec lum Robertum agnoscunt Hungariae regem. s. d.

Caro

Anno MCCCI. Indictione XIV. Regno V ngariae sede Vacante. Tempore Venerabilis Domini Petri Archi-Episcopi Spalatensis. Illustris Viri Domini Mladeni de Birberio Comitis, Egregii Viri Domini Remei Quirini de Venetiis Potestatis. etc..

Apud Farlat Illyrici Sacri Tom. III. p. 298.

XXII.

Petrus, filius Comitis Georgii, Comes de nouo Castro, ac Magister Ioannes frater eius, ex parte vna, ab altera vero Aegidius, ac Dionysius, filii Ioannis, et Andronicus, omnes de genere Aba, diuisionem haereditariam amore fraternali transigunt coram Capitulo Agriensi. Agriensi. Anno Domini MCCCI.

In collectione Nicolao lankovicsiana.

XXIII.

Comes Eugenius, cum filio suo Ioanne, nec non Stephanus, filius Comitis Petri, haereditates suas inter villam Latinam, Curiam Gerardi, et villam Vitéz, in Scepusio existentes, inter se coram Capitulo Scepusiensi diuidunt. S. 1. in crastino SS. Petri et Pauli Apostolorum.

In eadem collectione. Haec et alia quae sequuntur ab eodem Domino collectore, in extractibus potui duntaxat obtinere!

XXIV.

A. Ch. 1301. Detrici Comitis Curialis Poson. et quatuor Judicum Nobilium contra Iacobum, et filium eius Petrum, tanquam falsarios sententia. Dat. Posonii festo B. loannis Bapt.

Nos Detricus, Curalis Comes Poson. et quatuor iudices, Petrus videlicet filius Matthaei de Vereknye, Petrus de Gutt, Leopoldus de Paka, et Stephanus filius Seraphini, prout nobiles et ignobiles totius Prouinciae Csallok öz constituti, significamus quibus expedit vniuersis praesentium pertenorem, quod accedentes ad nostram praesentiam Peter filius Pauli et Ioannes filius Cosmae, de numero Uduarnicorum, sua nobis peticione demonstrare curabant; quod Petrus filius Iacobi, filii Alnud prose, et pro eodem Iacobo patre suo comparendo, quandam terram ipsorum Kynsfölde vulgariter nuncupatam statuendo Matthaeum et Laurentium Iobbagiones suos coram honorabilibus viris capitulo Posoniensi appellando, scilicet Matthaeum et Laurentium antedictos coram dicto capitulo Posoniensi voce Peter et Joannes

6

predictor. ipsosque viua voce confitendo, dictam possessionem ipsorum emtitiam Kynsfölde nuncupatam, mediantibus litteris dicti capituli ipsis in perpetuum calumniose et omnino iniuriose vendi et dari procurassent, sicut et in litteris protestatoriis dictorum dominorum de capitulo eisdem Peter et Ioanni concessis plenum modum continentur. Nos igitur auditis querimoniis eorumdem et visis litteris antedictis, terminum dictis partibus legitimum duximus assignandum, quae licet pluribus terminis iudicialibus coram nobis litigando comparuissent, demum tamen praesentibus viris discretis et honestis nobiscumque iudicantibus, comite Abraham videlicet Rufo, Fükö et Georgio filio Salomonis nobilibus de Csallokőz, et aliis nobilibus consedentibus, Mattheo et Marcello filiis comitum Uduarnicorum, Nicolao filio Adalberti, Ladislao filio Beschy, Nicolaó filio Gurk et Paulo filio Ladislai Iobbagionibus Udvarnicorum, Benedicto filio Vrka, Ladislao filio Zumur, Michaële fratre Husvét, Petro dicto Zidev et Petro filio Miko senioribus Uduarnicorum, et aliis quam pluribus nobiscum considentibus dictum. Iacobum cum dicto Petro filio suo propter praedictam iniuriam seu falsariam nefandissimam cum clauibus eorum inurendo castri super facies iudicium plene pronunciare et eorumdem Uduarnicorum cremari fecimus et comburi, prout talibus competebat falsariis, eosdemque de prouincia Csalloköz tanquam falsarios expellendo, et in numero proscriptorum ipsos collocando, et sic ob huiusmodi excessus eorum, sine dubio omnia bona ipsorum tam mobilia quam immobilia nobis rite et legitime fuerunt cum possessionibus deuoluta eo

rundem: Nos cum Stephano et Petro, filiis Andreae, filii Chugud, Blasio filio Bekud et Nicolao filio Etye de genere Uduarnicorum, speciali volentes occurrere cum fauore, quandam terram eorundem Iacobi et Petri, filii sui, titulo emtionis comparatam Kynsfölde notatam, XX. tamen iugera mollia continentem, cum omnibus suis vtilitatibus, et quoddam foenetum ad dictam terram pertinens, inter terras Lucse a parte inferiori et terras Petri filii - a parte

superiori, et inter duo stagna vulgariter Fenes ár nuncupatas existens nobis deuenire debitas, eisdem Stephano, Petro, Blasio et Nicolao, propter vicinitatem possessionis ipsorum, pro decem et octo marcis plene ab eisdem habitis et receptis. dedimus et tradidimus iure perpetuo, irreuocabiliter possidendam, habendam et tenendam; item nouem iugera terrarum, quae nobis similiter per Peter et Ioannem saepedictos ratione nostrarum declaratarum octo marcarum modo praehabito fuerint deuoluta, inter terras dictae Kynsfölde existentia, cum suis vtilitatibus, eisdem Stephano, Petro, Blasio et Nicolao, pro eisdem octo marcis plene ab eisdem habitis nec dudum dedimus et tradidimus, iure perpetuo possidendam et tenendam. Datum Posonii die sexto B. Ioannis Baptistae, Anno MCCCI. In cuius rei euidentiam praesentes sigillo nostro et sigillis dictorum quatuor iudicum fecimus consignari vberiorem ob cautelam." L. quinque Sigillorum.

Ex analectis historicis Georgii Gyurikovics.

XXV.

A. Ch. 1302. Bonifacius PP. VIII. Wenceslaum B. R. cum filio, item Carolum Robertum, ad iura sua Sede Romana disceptanda euocat Anagniae

IV. Id. Iunii.

[ocr errors]

Bonifacius W. Regi Boëmiae illustri Dilectum filium, magistrum Vlricum de Pabenia, doctorem decretorum, Canonicum Pragensem, nuncium tuum, et literas regias, quas ipse nobis ex parte tua detulit, paterna benignitate recepimus, et ipsarum literarum tenore diligenter inspecto, et auditis iis, quae dictus nuncius coram nobis exposuit viua voce, ex eis in summa percepimus: quod ad hoc tua tendebat intentio, tuaque id petitio postulabat, vt tui nati negotium, quem in regem Vngariae concorditer et canonice proponis electum, et te ac tuos et suos in hac parte sequaces in beneuolentiam nostram reciperemus et gratiam; ac tibi et ipsis adiutores, directores, fauorabiles et benignos in ipso negotio redderemus. Sane fili charissime, sicut alias tibi per literas nostras scripsisse meminimus, Regnum Vngariae, tam nobile hactenus, tam praeclarum in spiritualibus et temporalibus, modernis temporibus, heu, multipliciter collapsum agnoscitur, et quasi datum in praedam, per Cumanorum, Tartarorum, et Schismaticorum et paganorum hostiles incursus, ac propter dissensiones et nouitates periculosas, nouiter attentatas in ipso, ex quibus discriminose vastatur, fere ad nihilum est deductum; sicque nos, his non sine graui mentis amaricatione recensitis, desiderantes, prout nobis ex officii debito summi Apostolatus incumbit, super eis de salubri remedio prouidere,

« ElőzőTovább »