Oldalképek
PDF

decursibus, exceptis duntaxat frugibus et segetibus, per ipsum Magistrum Iacobum in facie loci seminatis a dato praesentium vsque ad reuolutionem anni sine redemtione, Nobili Domine, Margarethe, vocate, relicte Petri, dicti Toth, ac Nicolao, filio eiusdem de Kishennengh, pro centum et sexaginta sex florenis monete vsualis, pro tempore currentis, numeri et c o m p u t u s Cassensis, ab eisdem, vt dicebat, plene habitis et receptis, pignori obligasset, et obligauit coram nobis, tenere, possidere, et habere, predictas vtilitates ipsius plene percipere; prout Tidem Magister Arnoldns tenuisset et possedisset. Post lapsum vero reuolutionis anni predicti, quandocunque ipse Dominus Arnoldus, vel ipse Iacobus, aut cuius interest, pro similibus centum sexaginta florenis monete et numeri praedicti, redimere possunt, coram nobis rediemendi plenam habeant potestatem, contradictione ipsius Domine, et Nicolai filii sui non obstante, absque omni damno et partium nobis soluentium. Ad quod predictus Magister Iacobus Dominum Arnoldum obligauit. Onus autem Ioannis, filii Nicolai, fratris ipsius Domini Arnoldi, si temporis in processu ab eodem Iohanne moniti fuerint ratione "huiusmodi obligationis, in predictum Magistrum Arnoldum, et predictus Magister Iacobus in se assumentes; assumsit etiam preattactus Magister Iacobus se ipsum, vigore procuratus eumdem Dominurm Arnoldum obligando, eamdem nobilem Dominam et filium suum ab omnibus impetitoribus ratione ipsius pignoris suis propriis laboribus et expensis, infra redemtionem ipsius, tam in predicta anni reuolutione, quam etiam post ipsam reuolutionem, quousque redimerc potuerint, semper et vbique expedire, et in pleho dominio perceptionis vtilitatum cum terris per predictum Magistrum Iacobum seminatis conseruare, tueri et defensare. Datum in crastino festi Beati Mathaei Apostoli et Euangelistae. Anno

Domini Millesimo, trecentesimo, primo.“
Ex authographo eruit Dan. Cornides Coll. Diplomat.
Tom V. p. 20. In nonnullis M. SS. testimoniales has
sub anno 1401. reperi signatas.

- - XVII.

4. Ch. 1301. Idem Capitulum , post mortem Episcopi sui

Iacobi vicariali in spiritualibus , ac temporalibus iu

risdictione fungitur. s. d.

Auctoritate Capitulo Scepusiensi per ArchiEpiscopum Strigoniensem data, vt per mortem Iacobi Episcopi sui vacantem Ecclesiam idem Capitulum gubernet, bona et possessiones eius administret, inuasores ac spoliatores bonorum interdicto ac excommunicatione punire possit, ius delatum. Anno MCCCI.

Extant Originales in Archiuo Capituli Scepns Scrinio XI. fasciculo II. Nro. 15. Iacobus Praepositus, tum Scepusiensis Episcopus, e vflla Farkasii ortus praefuit ab anno 1284—1301. Per Wenceslaum R. H. a secretis sibi esse iussus, mox Budae vltimae necessitati succubuit. Wagner. Annal. Scepus. P. III. p. 13—15.

- XVIII. 4. Ch. 1301. Idem Capitulum de Paulo Coloc. Praeposito , in suum electo , ad Sedem Apostolicam confirmationis gratia refert. s. d. Litterae Capituli Scepusiensis, quibus Iacobi Praepositi sui ac Episcopi obitus, ac Pauli Colo— censis Praepositi in locum eius electio communibus suffragiis facta, sedi Apostolicae insinuatur,

eiusdemque confirmatio postulatur. An. Ch. MCCCI. Ibidem Nro. 15. Hoc ex instrumento notum fit, Capitulum Scepus. id temporis sedecim numerasse Canonicos.

-**

XIX. A. Ch. 1301, Nicolaus , Abbas Sancti Martini , de monte Pannoniae , priuilegium Andreae R. H. de anno 1224.

pro Nicolao Iaurinensi Episcopo transcribit. Sikard. I'eria proxima ante Dominicam Iudica.

' ' Nicolaus, miseratione diuina, Abbas monasterii Sancti Martini de sacro monte Pannoniae, eiusdemque loci conuentus. Omnibus Christi fidelibus, praesentium seriem inspecturis, salutem in omnium Salutis largitore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod venerabilis in Christo Pater, Dominus Nicolaus, Dei gratia, Episcopus Iauriensis, per suum nuncium idoneum fecit nobis exhiberi quoddam priuilegium Domini Andreae, felicis recordationis Regis Hungariae, petens cum instantia, vt ipsum priuilegium nostris priuilegialibus litteris transcribi seu, inseri dignaremur, vberiorem ad cautelam ; cuius quidem tenor talis est: , In nomine Sanctissimae Trinitatis et Indiuiduae Vnitatis. Andreas (v. ad annum 1224.) Nos itaque iustis petitionibus eiusdem Domini Nicolai, Dei gratia, Episcopi Iauriensis praefati , fauorabiliter inclinati, dictas litteras priuilegiales Domini Andreae, Regis Hungariae praescripti, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte vitiatas, de verbo ad verbum praesentibus nostris litteris transcribi et transumi fecimus vberiorem ad cautelam, Datum in loco nostro praescripto Sikard. Feria proxima ante Dominicam Iudica. Anno Domini Millesimo

[ocr errors]

Tom. VIII. Vol. I.' 6

XX. A. Ch. 1301. Abbas Cisterciensium de Pilis populos de

Kekes ob denegatas decimas excommunicat. s. d.

Abbas B. Virginis Ordinis Cistercitarum de Pilis e commissione Ioannis A. Episcopi Colocensis populos de villa Kékus (Kékes) propter decimas, de terra sua in S. Andrea Episcopo Vesprimiensi competentes, detentas et denegatas, excommunicat. Anno MCCCI.

[merged small][ocr errors]

LM. Ch. 1301. Spalatenses nec }^enceslaum , nec Carotum Hobertum agnoscunt Hungariae regem. s. d.

l Anno MCCCI. Indictione XIV. R egn o V n1 gari a e se de V ac a n te. Tempore Venerabilis Domini Petri Archi-Episcopi Spalatensis. Illustris Viri Domini Mladeni de Birberio Comitis, Egregii Viri Domini Remei Quirini de Venetiis Potestatis. etc. Apud Farlat Illyrici Sacri Tom. III. p. 298.

[ocr errors][ocr errors]

Petrus, filius Comitis Georgii, Comes de nouo Castro, ac Magister Ioannes frater eius, ex parte vna, ab altera vero Aegidius, ac Dionysius, filii Ioannis, et Andronicus, omnes de genere Aba, diuisionem haereditariam amore fraternali transigunt coram Capitulo Agriensi. Anno Domini

MCCCI.

In collectione Nicolao Iankovicsiana.

XXIII.

Comes Eugenius, cum filio suo Ioanne, nec non Stephanus, filius Comitis, Petri, haereditates suas inter villam Latinam, Curiam Gerardi, et vilIam Vitéz, in Scepusio existentes, inter se coram Capitulo Scepusiensi diuidunt. S. l. in crastino SS. Petri et Pauli Apostolorum. w In eadem collectione. Haec et alia quae sequuntur

ab eodem Domino collectore , in extractibus potui dumtaxat obtinere! - • I

* *

XXIV.

4. Ch. 1301. Detrici Comitis Curialis Poson. et quatuor Audicum Nobilium contra Iacobum, et filium eius Petrum, tanquam falsarios sententia. Dat. Posonii festo B. Ioannis Bapt.

Nos Detricus, Curalis Comes Poson. et quatuor iudices, Petrus videlicet filius Matthaei de Verekmye, Petrus de Gutt, Leopoldus de Paka, et Stephanus filius Seraphini, prout nobiles et ignobiles t otius P r o uincia e C s a ll o k öz, constituti, significamus quibus expedit vniuersis praesentium pertemorem, quod accedentes ad nostram praesentiam P e te r fili us P a ul i e t I o a n n e s fi l i u s C osm a e, d e n u m e r ο U d u a r n i c o r u m, sua nobis peticione demonstrare curabant; quod Pe t r u s fi l i u s I ac ob i, fi l i i A ln u d prose, et pro eodem Iacobo patre suo comparendo, quandam terram ipsorum Kyn s föl de vulgariter nuncupatam statuendo Matthaeum et Laurentium Iobbagiones suos coram honorabilibus viris capitulo Posoniensi appellando, scilicet Matthaeum et Laurentium antedictos coram dicto capitulo Pogoniensi voce Petcr et Joannes

« ElőzőTovább »