Oldalképek
PDF
ePub

nyan, Hagmas, et Kurtwelesteleke vocatas dedisse, et tradidisse ipsi Ladislao Wajwodae, suisque successoribus modo simili perpetuo possidendas, tenendas et habendas. Quarum terrarum metae taliter distinguuntur, sicut dicit, videlicet: prima meta incipit in loco, qui dicitur HaranglábPotokatw, et tendit in eodem riuulo vsque in Kwrtwelteluke; deinde ascendit ad vnum Byrch, qui dicitur Kuzbyrch; qui distinguit terram Hagmas a terra Harangláb; de hinc a terra Hagmasfew Küzbyrch diuidit terram Belus; Danyán vero iuxta veteres metas et antiquas, quibus idem, et praedecessores sui possederunt, quae distinguunt ipsam terram Danyán a terra Nicolai, filii Paznán, Népeth vocata. Item Cháwás eodem modo iuxta veteres metas, quae currunt et diuidunt inter terram Magistri Mys, Barnád vocatam, et terram Cháwás memoratam; et deinde peruenit ad fluuium Kükellew, et sic metae praedictarum terrarum terminantur, et distinguuntur, prout dicit. Assumens idem Ladislaus Wayvoda, vt si dictum Nicolaum et fratrem eius et heredes eorumdem in praedictis terris impedimentum aliquod recipere contingeret, vel turbationem supra ipsa possessione, abinde propriis laboribus et expensis ipsos expedire teneretur, et in pacifica possessione conseruare. Quam quidem obligationem dictus Nicolaus pro se et fratre suo praelibato, de possessionibus per ipsos Ladislao Wayvodae traditis simmiliter assumsit obseruandam; videlicet: quod a quolibet in ipsis possessionibus Ladislaum Wayvodam molestare volentibus propriis laboribus et expensis tenebitur expedire et in possessione pacifica conseruare. In cuius rei testimonium et robur perpetuum ad

[ocr errors]

petitiones partium litteras nostras praesentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum sexta feria proxima post festum Lucae Euangelistae, Stephano Praeposito, Gregorio Cantore, Vincentio Custode, Benedicto Decano existentibus. An. Domini Millesimo tercentesimo primo.

66

Ex authentico transumto Capituli Albensis Transiluaniae A. 1500. Exscripsit Daniel Cornides Coll. Dipl. T. II. s. p.

XVI.

A. Ch. 1301. Capitulum Scepusiense super terris Arnoldi, Canonici de Scepus et Varadiensis, Dominae Margarethae locatis fidem facit. In crastino festi Beati Mathaei Apost. et Euang.

Nos Capitulum Ecclesiae Beati Martini de Scepus, memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod Magister Iacobus, filius Ioannis de Vzfalu, procurator legitimus honorabilis viri, Domini Arnoldi, Lectoris Ecclesie nostre Canonici et Canonici Ec

clesie Varadiensis predicte ad hoc specialiter emanatis, habens speciale mandatum possessiones ipsius Domini Arnoldi, in Comitatu Sarus existentes, obligandi plenam potestatem; nobis in specie exhibitis, ad nostram personaliter veniens praesentiam, fuit confessus viuae vocis testimonio ; quod ipse pro quibusdam arduis negociis predicti Magistri Arnoldi expediendis totam possessionem Botfalua vocatam,' in predicto Comitatu Sarus existentem, cum omnibus Iobbagionibus, in facie ipsius residentibus, censu, terragio, iustis exactionibus, seruitiis, laboribus et omnibus obuentionibus ab eisdem prouenientibus, terris arabilibus et incultis, siluis, pratis, seu rubetis, aquarum

decursibus, exceptis duntaxat frugibus et segetibus, per ipsum Magistrum Iacobum in facie loci seminatis a dato praesentium vsque ad reuolutionem anni sine redemtione, Nobili Domine, Margarethe, vocate, relicte Petri, dicti Toth, ac Nicolao, filio eiusdem de Kishennengh, pro centum et sexaginta sex florenis monete vsualis, pro tempore currentis, numeri et computus Cassensis, ab eisdem, vt dicebat, plene habitis et receptis, pignori obligasset, et obligauit coram nobis, tenere, possidere, et habere, predictas vtilitates ipsius plene percipere; prout idem Magister Arnoldns tenuisset et possedisset. Post lapsum vero reuolutionis anni predicti, quandocunque ipse Dominus Arnoldus, vel ipse Iacobus, aut cuius interest, pro similibus centum sexaginta florenis monete et numeri praedicti, redimere possunt, coram nobis rediemendi plenam habeant potestatem, contradictione ipsius Domine, et Nicolai filii sui non obstante, absque omni damno et partium nobis soluentium. Ad quod predictus Magister Iacobus Dominum Arnoldum obligauit. Onus autem Ioannis, filii Nicolai, fratris ipsius Domini Arnoldi, si temporis in processu ab eodem Iohanne moniti fuerint ratione huiusmodi obligationis, in predictum Magistrum Arnoldum, et predictus Magister Iacobus in se assumentes; assumsit etiam preattactus Magister Iacobus se ipsum, vigore procuratus eumdem Dominum Arnoldum obligando, eamdem nobilem Dominam et filium suum ab omnibus impetitoribus ratione ipsius pignoris suis propriis laboribus et expensis, infra redemtionem ipsius, tam in predicta anni reuolutione, quam etiam post ipsam reuolutionem, quousque redimere

potuerint, semper et vbique expedire, et in pleno dominio perceptionis vtilitatum cum terris per predictum Magistrum Iacobum seminatis conseruare, tueri et defensare. Datum in crastino festi Beati Mathaei Apostoli et Euangelistae. Anno Domini Millesimo, trecentesimo, primo."

Ex authographo eruit Dan. Cornides Coll. Diplomat. Tom V. p. 20. In nonnullis M. SS. testimoniales has sub anno 1401. reperi signatas."

XVII.

A. Ch. 1301. Idem Capitulum, post mortem Episcopi sui Iacobi vicariali in spiritualibus, ac temporalibus iurisdictione fungitur. s. d.

Auctoritate Capitulo Scepusiensi per ArchiEpiscopum Strigoniensem data, vt per mortem Iacobi Episcopi sui vacantem Ecclesiam idem Capitulum gubernet, bona et possessiones eius administret, inuasores ac spoliatores bonorum interdicto ac excommunicatione punire possit, ius delatum. Anno MCCCI.

Extant Originales in Archiuo Capituli Scepus Scrinio XI. fasciculo II. Nro. 15. Iacobus Praepositus, tum Scepusiensis Episcopus, e villa Farkasii ortus praefuit ab anno 1284–1301. Per Wenceslaum R. H. a secretis sibi esse iussus, mox Budae vltimae necessitati succubuit. Wagner. Annal. Scepus. P. III. p. 13-15.

XVIII.

A. Ch. 1301. Idem Capitulum de Paulo Coloc. Praeposito in suum electo, ad Sedem Apostolicam confirmationis gratia refert. s. d.

Litterae Capituli Scepusiensis, quibus Iacobi Praepositi sui ac Episcopi obitus, ac Pauli Colocensis Praepositi in locum eius electio communibus suffragiis facta, sedi Apostolicae insinuatur, eiusdemque confirmatio postulatur. An. Ch. MCCCI.

Ibidem Nro. 15. Hoc ex instrumento notum fit, Capitulum Scepus. id temporis sedecim numerasse Canonicos.

XIX.

A. Ch. 1301, Nicolaus, Abbas Sancti Martini de monte Pannoniae, priuilegium Andreae R. H. de anno 1224.

[ocr errors]

pro Nicolao laurinensi Episcopo transcribit. Sikard. Feria proxima ante Dominicam Iudica.

Nicolaus, miseratione diuina, Abbas monasterii Sancti Martini de sacro monte Pannoniae, eiusdemque loci conuentus. Omnibus Christi fidelibus, praesentium seriem inspecturis, salutem in omnium Salutis largitore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod venerabilis in Christo Pater, Dominus Nicolaus, Dei gratia, Episcopus Iauriensis, per suum nuncium idoneum fecit nobis exhiberi quoddam priuilegium Domini Andreae, felicis recordationis Regis Hungariae, petens cum instantia, vt ipsum priuilegium nostris priuilegialibus litteris transcribi seu inseri dignaremur, vberiorem ad cautelam; cuius qui dem tenor talis est: In nomine Sanctissimae Trinitatis et Indiuiduae Vnitatis. Andreas (v. ad annum 1224.) Nos itaque iustis petitionibus eiusdem Domini Nicolai, Dei gratia, Episcopi Iauriensis praefati, fauorabiliter inclinati, dictas litteras priuilegiales Domini Andreae, Regis Hungariae praescripti, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte vitiatas, de verbo ad verbum praesentibus nostris litteris transcribi et transumi fecimus vberiorem ad cautelam, Datum in loco nostro praescripto Sikard. Feria proxima ante Dominicam Iudica. Anno Domini Millesimo CCXXXI (CCCI.)

E MSS. Heuenesi Tomo HH. Nro. XXXII. p. 229. seq. Tom. VIII. Vol. I.

6

« ElőzőTovább »