Oldalképek
PDF

- XIV.

A. Ch. 1301. Idem Capitulum impignoratitias Comitis Sár super possessionibus Hublen et Márocz pro ipsius ge

mero Perlup renouat. festo B. Demetrii M. Nos , Capitulum Iauriensis Ecclesie vniuersis, quibus expedit, presencium significamus per tenorem: Quod Comes Perlup, vna cum Magistro Ioseph, socio et concanonico nostro, qui presenti négocio casualiter aderat, et cum fratre Wenceslao, procuratore fratris Martini prepositi conuentus (de Chorma) pro testimonio misso , super facto Comitis Suur, fily Petri, de genere Osl, qui infirmitate dicebatur detineri, ad nostram presenciam accesserunt, qui coram se, et dictis preposito et Conuentu per dictum Comitem Suur talem perhibuerunt, retulisse confessionem. Quod ipse Comes Suur, quandam possessionem suam Heblen vocatam , licet propriam portionem suam , cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis, mediantibus nostris litteris pignori obligauerit prefato Perlup, genero suo pro centum et viginti marcis latorum denariorum vieniensium, quas centum et. viginti marcas in diuersis necessitatibus suis confessus est se recepisse ab eodem. Item eidem possessioni amore filie sue, vxoris videlicet dicti Comitis Perlup, super addidit octuaginta marcas; que possessio remansit ad ipsum Perlup in toto in ducentis marcis; et hoc tali obligacione facta inter ipsos, quod si dictus Comcs Perlup premoreretur, ex tunc Comes Suur possessionem suam prefatam redimet a cognatis Perlup, pro centum et viginti marcis, et non vltra, si autem Comes Suur primo morte fuerit occupatus, ex tunc cognati et proximi eiusdem Comitis Suur rsdimere poterunt ipsam • possessionem ab eodem Perlup et a domina vxore

1

sua mom minus quam pro ducentis marcis memoratis. Item aliam possessionem suam Mouruch vocatam similiter dixit dictus Comes Suur pro centum marcis fuisse obligatam latorum denariorum Viennensium sub priori videlicet condicione. Quod si Comes Perlup ante mortuus fuerit, Comes Suur redimet pro centum marcis; e conuerso autem si Comes Suur morte fuerit praeoccupatus, Cognati ipsius Comitis Suur rediment eandem pro centum marcis memoratis. Vnde quia sepe dictus.Perlup tempore occupacionis castri sui Nádasd vocati, litteras nostras super huiusmodi obligacionibus confectas amissas esse dicebat, in verbo predictorum testium easdem litteras in forma presenti duximus renouandas. Datum in festo beati Demetry Martyris. Anno Domini MCCCI. * .

Ex authentico transumto eiusdem Capituli anno 1312. emanato ; vide infra.

- XV. A. Ch. 1301. Capitulum Albense in Transiluania de concambio inter Ladislaum J^aiuodam et Comitem Nicolaum , filium Dees etc. celebrato , attestatur Sexta feria proxima post festum Lucae Euang. Capitulum Ecclesiae Beati Michaëlis Archangeli Transiluaniae, vniuersis Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tam praesentium

quam futurorum, harum serie volumus perueni

re : Quod Ladislao, Waiuoda Transiluano , et Comite de Zonuk, a parte vna ; et Comite Nicolao, filio Deés pro se et pro Paznano fratre suo ex altera , coram nobis personaliter constitutis, idem Ladislaus Vaiuoda et Nicolaus super quibusdam possessionibus suis, infra nominatis, concambium huiusmodi inter se ipsos fecisse sunt confessi ; di

[ocr errors]

ctus scilicet Ladislaus Vaiuoda quamdam possessionem suam haereditariam in Comitatu de Kükellew existentem, Bwn vocatam, et medietatem cuiusdam terrae Vilak nuncupatae. sed metis terrae Bwn inclusam , cuius terrae Bwn et praedictae medietatis terrae Vjlak metae sic distinguuntur; scilicet: Prima meta fluuium Kükellew, qui diuidit terram Bwn a terra Nonec vocata, a parte vero terrae Sugus .distinguit ipsam metam Seguswar: item quidam Birch veniens in superiori parte cuiusdam fontis, qui dicitur Hidegkwt, qui diuidit terram Hetwr ab ipsa terra Rwn ; in eadem Byrch tendendo vsque ad metam, quae est in Birch super Meeznest— pataka, qui diuidit ipsam terram Bwn ab terra Nádas: item altera Simonis Vaiuodae diuidit meta ipsius Bwn , quae est super Weichkeferö (?) a parte vero Thylegh metam Bwn distinguit fluuius Vjlak, prout ipse fluuius diuidit a Thyleg medietatem. dictae terae Vjlak ad terram Bwn ; a parte vero terrae Sard diuidit meta ipsius terrae Bwn , quae iacet in medio earumdem, et inde venitur super vno Byrch, peruenit ad ipsum fluuium Kükellew praenotatum in la− tere ipsius Byrch descendendo; confessus est cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis dedisse et tradidisse Nicolao, filio Déés et Pazmano, Fratri eius, in modum permutationis et concambii per eos, heredes eorumdem, heredumque suorum successores iure perpetuo possidendam et habendam. In cuius quidem terrae Bwn et medietatis terrae Vj— lak praedictae concambium praelibatus Nicolaus *tam pro se, quam Paznano fratre suo confessus est coram nobis quasdam possessiones suas haereditarias, prout dicit: Déés- falua , Cháwás, Danyan, Hagmas, et Kurtwelesteleke vocatas dedisse, et tradidisse ipsi Ladislao Wajwodae, suisque successoribus modo simili perpetuo possidendas, tenendas et habendas. Quarum terrarum metae taliter distinguuntur, sicut dicit, videlicet: prima meta incipit in loco, qui dicitur HaranglábPotokatw , et tendit in eodem riuulo vsque in Kwrtwelteluke; deinde ascendit ad vnum Byrch, qui dicitur Kuzbyrch ; qui distinguit terram Hagmas a terra Harangláb; de hinc a terra Hagmasfew Küzbyrch diuidit terram Belus ; Danyán vero iuxta veteres metas et antiquas , quibus idem, et praedecessores sui possederunt, quae distinguunt ipsam terram Danyán a terra Nicolai, filii Paznán, Népeth vocata. Item Cháwás eodem modo iuxta veteres metas, quae currunt et diuidunt inter terram Magistri Mys, Barnád vocatam, et terram Cháwás memoratam ; et deinde peruenit ad fluuium Kükellew, et sic metae praedictarum terrarum terminantur, et distinguuntur, prout dicit. Assumens idem Ladislaus Wayvoda , vt si dictum Nicolaum et fratrem eius et heredes eorumdem in praedictis terris impedimentum aliquod recipere contingeret, vel turbationem supra ipsa possessione, abinde propriis laboribus et expensis ipsos expedire teneretur, et in pacifica possessione conseruare. Quam quidem obligationem dictus Nicolaus pro se et fratre suo praelibato, de possessionibus per ipsos Ladislao Wayvodae traditis simmiliter assumsit obseruandam ; videlicet: quod a quolibet in ipsis possessionibus Ladislaum Wayvodam molestare volentibus propriis laboribus et expensis tenebitur expedire et in possessione pacifica conseruare. In cuius rei testimonium et robur perpetuum ad petitiones partium litteras nostras praesentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum sexta feria proxima post festum Lucae Euangelistae, Stephano Praeposito, Gregorio Cantore, Vincentio Custode, Benedicto Decano existentibus. An. Domini Millesimo tercentesimo primo.“

Ex authentico transumto Capituli Albensis Transiluaniae A. 1500. Exscripsit Daniel Cornides Coll. Dipl. T. II. s. p.

XVI.

A. Ch. 1301. Capitulum Scepusiense super terris Arnoldi , Canonici de Scepus et J^aradiensis , Dominae Margarethae locatis fidem facit. In crastino festi Beati Mathaei Aepost. et Euang. Nos Capitulum Ecclesiae Beati Martini de Scepus, memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod Magister Iacobus, filius Ioannis de WzfaIu, procuraior legitimus honorabilis viri, Domini Arnoldi, Lectoris Ecclesie nostre Canonici et Canonici Ec— clesie Waradiensis predicte , ad hoc specialiter emanatis, habens speciale mandatum possessiones ipsius Domini Arnoldi , in Comitatu Sarus existentes, obligandi plenam potestatem; nobis in specie exhibitis, ad nostram personaliter veniens praesentiam , fuit confessus viuae vocis testimonio ; quod ipse pro quibusdam arduis negociis predicti Magistri Arnoldi expediendis totam possessionem B o t fa l u a vocatam ,* in predicto Comitatu Sarus existentem, cum omnibus Iobbagionibus, in facie ipsius residentibus, censu , terragio, iustis exactionibus, seruitiis, laboribus et omnibus obuentionibus ab eisdem prouenientibus, terris arabi— libus et incultis, siluis, pratis, seu rubetis, aquarum

« ElőzőTovább »