Oldalképek
PDF

a sentibus sigilla praedictorum fidelium nostrorum; de quorum consilio hanc fecimus donationem. Regni nostri Hungarici primo.“ Ex authentico transumto Bardossy Dec. indagatio p. 96—7. Qui pro P. I; git p r i n c e p s , pro C. C r ac o u i e n s i s ; cum tamen is, qui Wenceslaum ad re— gnum et coronam promouerat, nec Princeps , nec Cracoviensis Episcopus, sed Pater Ioannes, Colocensis fuerit. Chron. Thur. P. 11. LXXXIV. Ioannis nomine inter Praesulgs aeui huius Cracouienses nullus legitur. Sigillum ipsius detectnm hucdum non est.

[ocr errors]

4. Ch. 1301. Fragmentum instrumenti, quo Gregorius Strigoniensis et Albensis Electus Curiones in soluendo Alebano Budensi censu morosos , etiam excommunicationis , ac impignorationis remedio stringi indulget.

[ocr errors]

Anno Domini millesimo tercentesimo primo, dum dictus Albertus, rector seu plebanus coram reuerendissimo in Christo Patre, Domino Gregorio, sanctae Romane Ecclesie nuncio, electoque administratore Strigoniensis et Albensis ecclesiarum contra quondam Iacobum et Petrum, dicte Capelle S. Petri Presbiteros, simul, pro omissione census debiti, et aliis iuribus Ecclesie ipsius fuisset conquestus: idem Gregorius finaliter commisit, quod ad solutionem praemissam tam per sententias excommunicationis, quam per pignoris ablationem compellere posset — Budae.“ Apud X. Schier: Gregor. p 13. Katona Tom. VIII. p. 7—8. Fuit dictus Albertus Sacer Curio in Ecclesia B. M. V. maiori Budae, floruitque ab anno Christi 1282. 1303. Iacobus et Petrus fuerant in Ecclesia S. Petri Mar

tyris Budae Anno 1301. Teste eodem Scriptore Budae Sacrae p. 22. et 69. Ediderit Gregorius sententiam hanc

Carolo Roberto Romani Pontificis, ac factiosorum nonmullorum voto ibidem coronato. Ast Praelati alii ac Barones regni annorum duodecim regem sibi non ferentes imponi, Wenceslaum IV. Bohemiae , ac Poloniae regem , Belae IV. , ex Anna filia nepotem , euocarunt. Chron Thur. P. 11. C. LXXXlV.

X. A. Ch. 1301. Idem ad Capitulum Scepusiense. s. l. et. d.

Anno Domini millesimo tercentesimo primo, dum dictus Albertus, rector seu plebanus, coram reuerendissimo in Christo Patre, Domino Gregorio, sancte Romane Ecclesie nuncio, electoque et Administratore Strigoniensis, et Albensis Ecclesiarum, contra quondam Iacobum et Petrum, Presbiteros dicte Capelle S. Petri, similiter pro omissione census debiti et aliis iuribus Ecclesie ipsius fuisset conquestus ; idem Gregorius finaliter commisit; quod ad solutionem premissam tam per semtentias excommunicationis quam per pignoris ablationem compellere posset.“

Ex archiuo Primatiali.

[ocr errors]

4. Ch. 1301. Petrus , Episcopus Transyluaniae testamentum Kiliani , Canonici sui , con/irmat. A//bae , in octauis B. Michaëlis Archangeli.

Nos Petrus, Dei gratia, Episcopns Transiluamus, praesentium, per tenorem significamus quibus expedit vniuersis. Cum nihil in tantum debealur hominibus, quam vt vltimae voluntatis liber sit stilus, et ea, quae in vltima voluntate, seu testamento constiterint legitime ordinata, ad tuitio

nem et executionem p o n t i fic a I i s o ffi cii de

beant secundum regulam ecclesiasticam pertinere;

et Magister Kilianus, Doctor Decretorum, Ecclesiae nostrae Canonicus, Archidiaconus de Fylegd, licet aeger corpore, sanus tamen mente, dum adhuc in bona conualescentia esset, medietatem terrae suae emtitiae de Nagylak vocatae ; a parte villae Koppan, quae est Capituli ecclesiae nostrae, adiacentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinen

tiis suis legauerit et reliquerit Capitulo Ecclesiae.

nostrae praelibato coram nobis, ipso Magistro Kiliano instanter nos petente, vt ordinationem suam huiusmodi, quam fecit inter viuos, ratificare, et ad perpetuam rei memoriam nostris dignaremur litteris confirmare. Nos ipsius salubribus petitionihus annuentes legatum , quod de praedicta medietate possessionis et villae Nagylak per praedictum Magistrum Kilianum ex bona deliberatione factum est, ratificamus et praesentibus confirmamus sigilli nostri munimine roborando. Dat. Albae in Octauis

B. Michaëlis Archangeli. Anno Domini MCCCI.“ Ex authographo Szereday Epp. Trans. p. 55 — 6.

XII. A. Ch. 1301. Capitulum Iaurinen. Petrum Mutari de Ciligenthal Comit. Sopron. septem lihinos suos marcis 26. latorum /iennen. antiquorum Michaëli de NagyMarton oppignorasse, testatur. Festo Natiuitatis B. /'. Nos Capitulum Iaurinensis Ecclesie memorie commendantes significamus, quibus expedit vniuersis, quod Petrus, dictus Mutari de Cylygental de Comitatu Supruniensi , coram nobis personaliter constitutus, septem lyhynos suos in eadem villa Cylygental existentes , pro viginti sex marcis latorum viennensium antiquorum sibi , plenarie persolutis, a praesenli festo Natiuitatis Virginis gloriose vsque ad aliam reuolutionem eiusdem festi redimendos nobili viro Comiti Michaèli , filio Simonis, Domino de maiori Martino confessus est pigriori obligasse, tali modo: quod si ipsos septem lyhynos dictus Petrus vsque reuolutionem praedicti festi ab eodem Comite Michaële pro ipsis viginti sex marcis redimere non curauerit, ex tunc elapso termino sepe dicte reuolucionis festi natiuitatis Virginis gloriose pro memoratis viginti sex marcis, et earum duplo quandocunque poterit, praefatus Petrus redimet septem lyhinos supra dictos. Datum in festo Natiuitatis Virginis gloriose. Anno Domini MCCC. primo* L. S. dorso impressi. Ex archiuo Imperiali Viennae Austriae. XIII. A. Ch. 1301. Idem Capitulum Nobiles de Gorbolnoch, pauperie pressos, portiones suas Nobilibus de Nagy-Martom annos 14. marcis 65. impignorasse fidem facit, secund. die post festum B. Galli Conf. Nos Capitulum Iauriensis Ecclesie memorie commendamus vniuersis, quibus expedit, tenore presencium significantes: Quod Danyel, ac Petrus, filius eiusdem Danyelis, Kemen et Thomas, fily Boch, nobiles de Gorbolnoch, Comitatus Suprunien. coram nobis personaliter constituti, confessi extiterunt oraculo viue vocis, eo modo: Quod ipsi porcionarias possessiones ipsorum hereditarias totas, ipsos iure hereditario in dicta possessione Gorbolnoch tangentes, videlicet sessionibus, terris arabilibus , fenetis, nemoribus, virgultis et aliis omnibus vtilitatibus, ad easdem porcionarias : possessiones expectantibus , et pertinencys , sub certis metis et antiquis, quibus ipsorum predeces

[ocr errors]

sores habuissent, et possedissent, ab occidente scilicet iuxta metas possessionis Veper, parte vero orientali penes metas possessionis Eysloch, a plaga australi , in vicinitate possessionis Colgruob vocate, habitas existentes, prout dicebatur, paupertatis inopia nimirum oppressi , ex consensu Qmnium suorum proximorum et generationum, fauore et permissione vniuersorum suorum vicinorum, et commetaneorum, a festo beati Martini Confessoris nunc proxime affuturo vsque quindecimam eiusdem festi reuolutionem annualem, videlicet ad quatuordecim annos integros pro sexaginta quinque marcis promtorum Hî. rum latorum TViennensium, marcam quamlibet cum decem pensis computando, Magistris Paulo et Laurentio, filys Simonis, ac Niclino, fiIio Michaëlis ; Dominis et Nobilibus de Nogmorthon inpignorassent, ymo inpignorantes coram nobis isto modo; quod completis ipsis quatuordecim annis integris predicti Danyel et Petheu, Kemen, ac Thomas, vel ipsorum posteritas pro hysdem sexaginta quinque marcis promtorum denariorum latorum Viennensium liberam habeant redimendi facultatem , sed non prius ; si vero ipsis quatuordecem annis transactis redimere non possint, ex tunc eadem redempcio iterato ad quatuordecem annos integros haberetur duratura. Cui quidem impignoracioni Isyp, dictus Sandal, generacio ac frater patruelis predictorum consensum per omnia prebuit liberalemi; datum secundo die festi beati Galli Confessoris. Anno Domini MCCCI. L. S.

Ex archiuo Imperiali Viennen.

« ElőzőTovább »