Oldalképek
PDF

Praelatos ac Barones, quosquos salus Reip. incessit, vota in Wenceslaum II. Bohemiae ac Poloniae regem saluberrime contulisse , ambigendum non est : erat enim is et stirpe Arpadiana satus, et regendi arte eximius, Ipso regimen, senectutis incommodo, deprecante, iuraque sua in filium cognominem, legitimum Elisabethae, filiae regis Andreae III. vnicae, sponsum deriuante, consilium ex aetatis et animi huius imbeoilitate inauspicate cessit. Nec vota, quibus regnum illatis , perpessisque cladibus funestum , per Wenceslaos destitutum , 0ttoni Bauaro, Belae IV. e filia nepoti , laude bellica claro , cessisque iuribus commendato, fuit oblatum, ausim arguere : spes per aemulos festine interceptae. Sedis Pontificiae Hungaris Regem obtrudendi studia, a Nicolae IV. infauste praesumta, a Bonifacio VIII. magnis animis explicita, nec religionis contra Sectarios tuendi zelus, nec iurium patriae ignoratio excusare satis possunt; minime Clementis Papae V. - Benedictus PP. XI. prius legatione Apo- stolica domi nostrae functus, iurium sexus faeminei ad solium regale nullitate, Principesque eligendi auita apud Hungaros consuetudine percepta, omni violento influxu, hoc in negocio, eate abstinuit. Non item Successor ipsius Clemens PP. V. ad Carolum Robertum, Mariae, Stephani V. R. H. filiae, ac Caroli Claudi Andegauensis, Siciliae Regis mepotem, duodemnem , in quem Dalmatae primum , mox et Croatae conspirauerant, suscipiendum C 1 a u e Ecclesia e in Clau a m c o n u e rs a *) Hungaros ita compulit, vt vix ipsis independentiam regni tuendi facultas sit relieta. - ' ... Iura regia in Carolum Robertum, huiusque heredes, Comitiis in campo Rákos eelebratis opera Fr. Gentilis Legati translata , corona S. Stephani, per Thomam Archi-Episcopum Strigoniensem ritu solenni imposita, roborauit ; nec tamen malorum finis. - : Quum conciliandis animis nullae impensae curae ; regis asseclae, ac exteri opibus honoribusque in immensum aucti , aemulorum vero sequaces bona impetrata restituere, damna illata reparare, iussi ; ' eorum plures acti sunt in praeceps. Hos inter Mathaeus a Threncsin , ac Petrus de genere Chák facile principes fuere. Prior Petri Palatini filius, et ipse Pa

*) Sic se expressit Carolus Rex donationalibus Thomae Archi-Episcopo Strigoniensi concessis.

latinus , ingentium fortunarum , animi

que vir , clientes regios damnis grandibus vssit ; alter opibus peraeque potens, Principem Russici sanguinis studebat in regnum inducere. Distractae taliter, per alienationes castrorum Hollokö , Lindva, I\anisa , IXomárom , Stridow , Cháktornya etc. quae ca. strensium bonis dissipatis *) successere , vires regiae sunt imminutae adeo, vt seditiosis in obsequium reducendis vix pares , prouinciis tuendis fuerint penitus impares. * Quamobrem et Rex iure successionis in Sicilia excidit, et Regnum iacturam Dalmatiae, ac Russiae rubrae, ad Venetos ac Polonos desciscentium , passum est ; Cumania insigni nonnisi Hungarorum fide, magnoque sanguinis dispendio **) contra Transalpinos vindicata. Res taliter inclinatae ictis foederibus, pactis conuentis, matrimoniisque conciliatis erigi , ac sustentari coepere. In Polonia ae Sicilia filiis regis aquirenda plus quam in Hungaria aequis legibus, scientiis, artibus, ac commerciis informanda laboratum. - , : li , quorum virtuti salus Regis contra Woyuodam Bazaradum debebatur , terris, ac honoribus vltra etiam modum cumulati fuerant ; quos inter filii Simeonis de NagyMarton , C. Paulus Iudex Curiae Regiae, ac Laurentius,Comes Zarandiensis praecipui. Litteris Andreae III. antiquatis nihil inconsultius: nam et decretorum anni 1291. quibus resp. in melius instituta, vigor est amissus, et in fortunarum , quas meruerant, periculum coniecti plurimi. Hinc nouum regis vitae discrimen. • Metu hoc perculsus, et oblata ab ipsa aula, vt videtur , ansa furens Felicianus de Záh, in suburbio Wissegradiensi, iugulum Regis ac Reginae petiit. Ladislaus quoque , Margarethae Pater, ad insidias vitae Maiestatum struendas prolapsus est. Detestandum facinus in ambobus, proximis tertiam vsque generationem i m m a

*) Speculatores, vulgo Ör, inter Castra Németujvár, et

Boroztyánkö , amissis terris diff«gerant, ex omnibus— *

que partibus per Centurionem suum colligi debuerunt.

**) ,, Vbi non paucorum Regni nostri NobHium merae fidelitatis feruore praefulgentium capita necis periculum subierunt; vbi multorum regnicolarnm nostrorum fidelitates i n d i c i b i l i s sanguinis eorum effusio patefecit. ** V. Dipl. anni 1332.

•, -•

[graphic]

n i t e r t r u cid a t i s ; in ipsum adeo iner' mem sexum sequiorem saeuiendo, non tam

ex lege vindicatum, quam vltum fuit. *)

*) ,,Felicianus cum filio interemtus, per canes, quorum insania fuerat infectus, — ad plenum exstitit exterminium deuoratus. ** Vide Dipl. anni 1341.

i

- AIii non absimiliter, priscarum ima| ginum viri, de generibus Aba, Omode, de i Chabanka, de Rátolth, Kakas, Folkus , filii Henrici Bani , Simeon, Nicolaus etc. etc. | quorum fides reproba, potentia metuenda fuit, opibus exuti, locum ac nomen Exteris dedere. . Re iudiciaria ad formam Gallicanam reformata e voto reip. cessit; nam et Congregationes prouinciales sub Palatinis regni, Iudicibus Curiae, aüt aliis p u b lice crebrius celebratae , et lites viua voce propositae, paucas inter octauas, compositae; et arbitriorum per viros probos, ' aduocatiarumque vsus inualuit, ac barbarus veritatem per ferrum candens explorandi mos antiquatus. Ast monomachia neutiquam sublata , probis per testimonia confectis, duellum iusuper ac iuramentum exigi consueuit. Aliud vicium, quo hoc in genere laboratum fuit, exemtiones erant in infinitum multiplicatae, ac irrepens tormentorum vsus; insigniter meritis in praemium concedi eoeptus. . Reddituum publicorum reliquiae a tricesimis, vectigalibus terra et in aquis, , decimis, collectis, denariis liberorum, qui ' octodecim a curiis, seu sessionibus integris dependi solebant, ciuium ac hospitum cen

« ElőzőTovább »