Oldalképek
PDF
ePub

VIII.

A. Ch. 1301. Ladislaus (Wenceslaus) Ioanni Archiepiscopo Coloncesi ob regnum ac convnam opera ipsius obtentam, castro et districtu Polocz collatis gratificatur. Actum Budae in domo Domini regis VI. kal. Octobris..

Nos Ladislaus, Dei gratia Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gall. Lodomeri. Cuman. Bulgariaeque Rex. Vniuersis et singulis, praesentis temporis et futuri, ad quorum notitiam praesentes deuenerint, volumus esse notum: Quod ex clementia Regiae Maiestatis aduertentes fidelia, vtilia et ardua seruitia, multo tempore exhibita, et in futurum, dante Domino, exhibenda, quae nobis exhibuit ad promotionem Regni Hungariae et coronae, nihil pensando personam, vitam et res venerabilis P. (Pater) noster fidelis et dilectus Vicecancellarius regni nostri, Ioannes, Dei gratia, Episcopus C. (Colocensis) meritis suis tam laudabilibus tamque gloriosis, condignam satisfactionem impendere cupientes, sibi suisque successoribus Poloche Castrum nostrum de metis terrae Sandycensis, iure hereditario cum omnibus attinentiis suis, districtu, iuribus, reditibus, prouentibus, vtilitatibus, vsibus, dominio directo et indirecto, agris, pratis, siluis, nemoribus; pascuis, aquis, montibus, vallibus, lacubus, piscationibus, fructibus, industrialibus seu naturalibus, venationibus. iudiciis, quaestu, solutionibus, collectis dedimus, contulimus, donauimus, iure traditionis perpetuo et irreuocabiliter conferendo; dantes ei et successoribus omnimodam potestatem et licentiam liberam dictum Poloche cum suis pertinentiis et

districtu in parte et in toto dandi, donandi, vendendi, permutandi, obligandi, transferendi et alienandi, in locum et in quamlibet personam, cuiuscunque conditionis, status honorisue existat, secundum quod suae placuerit voluntati, omne ius nostrum dantes ei integre et sine diminutione, pure simpliciter et absolute; nihil iuris in praedictis nobis nostrisque successoribus reseruantes. Damus etiam ei ac suis successoribus omnimodam potestatem, licentiam, facultatem, locandi praedictum districtum iure Teutonico, Gallico, vel quodcunque aliud duxerit eligendum, et etiam si voluerit, infeudandum, ipsum, successores eius, iobbagiones, incolas, habitatores, colonos praedicti castri et sui districtus cum pertinentiis suis ab omnibus Palatinis, Castellanis, iudicibus, officialibus, exactionibus ordinariis, solutionibus reddendis absolutos, liberos, et immunes regni nostri Hungariae et penitus exemtos. Ita, quod praefati Tobbagiones, coloni, et habitatores dicti districtus, castri, et dominii, in omni causa, coram nullo alio Iudice, nisi coram praefato Episcopo, successoribus eius, et Iudicibus eorumdem te-nebuntur de se se querulantibus respondere. Actum Budae in domo Domini regis, praesentibus venerabili Patre Nicolao, Episcopo Bosniensi, Dominico Magistro Ianitorum, Magistro Demetrio, nostris fidelibus et aliis quam pluribus fide dignis. Anno Domini Millesimo trecentesimo primo, sexto Calendas Octobris. In cuius rei testimonium et perpetuam euidentiam, praesentes fecimus sigilli nostri munimine roborari; secretum annulum nostrum eidem apprimentes per manus Episcopi Bosniensis; facientes et appendi prae

sentibus sigilla praedictorum fidelium nostrorum; de quorum consilio hanc fecimus donationem. Regni nostri Hungarici primo."

Ex authentico transumto Bardossy Dec. indagatio p. 96-7. Qui pro P. Igit princeps, pro C. Čracouiensis; cum tamen is, qui Wenceslaum ad regnum et coronam promouerat, nec Princeps, nec Cracoviensis Episcopus, sed Pater Ioannes, Colocensis fuerit. Chron. Thur. P. 11. LXXXIV. Ioannis nomine inter Praesules aeui huius Cracouienses nullus legitur. Sigillum ipsius detectnm hucdum non est.

IX.

A. Ch. 1301. Fragmentum instrumenti, quo Gregorius Strigoniensis et Albensis Electus Curiones in soluendo Plebano Budensi censu morosos, etiam excommunicationis, ac impignorationis remedio stringi indulget. Budae S. d.

Anno Domini millesimo tercentesimo primo, dum dictus Albertus, rector seu plebanus coram reuerendissimo in Christo Patre, Domino Gregorio, sanctae Romane Ecclesie nuncio, electoque administratore Strigoniensis et Albensis ecclesiarum contra quondam Iacobum et Petrum, dicte Capelle S. Petri Presbiteros, simul, pro omissione census debiti, et aliis iuribus Ecclesie ipsius fuisset conquestus: idem Gregorius finaliter commisit, quod ad solutionem praemissam tam per sententias excommunicationis, quam per pignoris ablationem compellere posset Budae."

Apud X. Schier: Gregor. p 13. Katona Tom. VIII. p. 7-8. Fuit dictus Albertus Sacer Curio in Ecclesia B. M. V. maiori Budae, floruitque ab anno Christi 1282. 1303. Iacobus et Petrus fuerant in Ecclesia S. Petri Martyris Budae Anno 1301. Teste eodem Scriptore Budae Sacrae p. 22. et 69. Ediderit Gregorius sententiam hanc

Carolo Roberto Romani Pontificis, ac factiosorum nonnullorum voto ibidem coronato. Ast Praelati alii ac Barones regni annorum duodecim regem sibi non ferentes imponi, Wenceslaum IV. Bohemiae, ac Poloniae regem, Belae IV. ex Anna filia nepotem, euocarunt. Chron Thur. P. 11. C. LXXXIV.

X.

A. Ch. 1301. Idem ad Capitulum Scepusiense. s. 1. et. d.

Anno Domini millesimo tercentesimo primo, dum dictus Albertus, rector seu plebanus, coram reuerendissimo in Christo Patre, Domino Gregorio, sancte Romane Ecclesie nuncio, electoque et Administratore Strigoniensis, et Albensis Ecclesiarum, contra quondam Iacobum et Petrum, Presbiteros dicte Capelle S. Petri, similiter pro omissione census debiti et aliis iuribus Ecclesie ipsius fuisset conquestus; idem Gregorius finaliter commisit; quod ad solutionem premissam tam per sententias excommunicationis quam per pignoris ablationem compellere posset.

Ex archiuo Primatiali.

XI.

[ocr errors]

A. Ch. 1301. Petrus, Episcopus Transiluaniae testamentum Kiliani, Canonici sui, confirmat. Albae, in octauis B. Michaëlis Archangeli.

Nos Petrus, Dei gratia, Episcopus Transiluanus, praesentium per tenorem significamus quibus expedit vniuersis. Cum nihil in tantum debeatur hominibus, quam vt vltimae voluntatis liber sit stilus, et ea, quae in vltima voluntate, seu testamento constiterint legitime ordinata, ad tuitionem et executionem pontificalis officii debeant secundum regulam ecclesiasticam pertinere ;

et Magister Kilianus, Doctor Decretorum, Ecclesiae nostrae Canonicus, Archidiaconus de Fylegd, licet aeger corpore, sanus tamen mente, dum adhuc in bona conualescentia esset, medietatem terrae suae emtitiae de Nagylak vocatae; a parte villae Koppan, quae est Capituli ecclesiae nostrae, adiacentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis legauerit et reliquerit Capitulo Ecclesiae. nostrae praelibato coram nobis, ipso Magistro Kiliano instanter nos petente, vt ordinationem suam huiusmodi, quam fecit inter viuos, ratificare, et ad perpetuam rei memoriam nostris dignaremur litteris confirmare. Nos ipsius salubribus petitionibus annuentes legatum, quod de praedicta medietate possessionis et villae Nagylak per praedictum Magistrum Kilianum ex bona deliberatione factum est, ratificamus et praesentibus confirmamus sigilli nostri munimine roborando. Dat. Albae in Octauis B. Michaëlis Archangeli. Anno Domini MCCCI." Ex authographo Szereday Epp. Trans. p. 55-6.

XII.

4. Ch. 1301. Capitulum Iaurinen. Petrum Mutari de Ciligenthal Comit. Sopron. septem lihinos suos marcis 26. latorum Viennen. antiquorum Michaëli de NagyMarton oppignorasse, testatur. Festo Natiuitatis B. V. Nos Capitulum Iaurinensis Ecclesie memorie commendantes significamus, quibus expedit vniuersis, quod Petrus, dictus Mutari de Cylygental de Comitatu Supruniensi, coram nobis personaliter constitutus, septem lyhynos suos in eadem villa Cylygental existentes, pro viginti sex marcis latorum viennensium antiquorum sibi, plenarie persolutis, a praesenti festo Natiuitatis

mi az?

« ElőzőTovább »