Oldalképek
PDF
ePub

rabile lumen suum; qui' fuit primus rex Vngariae Christianus, a quo descenderunt personae magnae sanctitatis, miraeque virtutis, quorum beatitudines transierunt aliis in exemplum. Sed heu! hodie regnum tam nobile, tam praeclarum, et in spiritualibus et in temporalibus est collapsum, et quasi datum 'in praedam; et per Cumanorum, Tartarorum, Schismaticorum et paganorum hostiles incursus fere ad nihilum est deductum; et ideo plus turbamur de nouitatibus per dictum Colocensem Archi-Episcopum circa praedictum natum tuum nouiter attentatis, quae discordiam pariunt, et dispendia grauiora minantur, nisi Deus ex alto in regno ipso pacem effundat, quae est vinculum charitatis. Ad quam procurandam inter dissidentes, in eo venerabilem fratrem nostrum Nicolaum Ostiensem et Velletrensam Episcopum Apostolicae sedis legatum, magnum vtique Romanae Ecclesiae membrum, cum plenae legationis officio duximus destinandum. Quapropter Serenitatem tuam rogamus, hortamur attente, per apostolica tibi scripta districte praecipiendo mandantes, quatenus per te ipsum corrigere studeas et. remediare procures, quae circa praefatum natum tuum in hac parte minus prouide et inconsulte attentata noscuntur ; et tam tu, quam tui et filii tui memorati sequaces, eiusdem Legati aquiescatis salubribus monitis reuerenter, et vos eius beneplacitis. coaptetis; qui vt pacis Angelus, nunciusque salutis, non absque multis solicitudinibus et laboribus ad regnum accessisse roscitur praelibatum. Ceterum si qua iura tibi vel memorato nato tuo competerent in regno Vngariae saepe dicto, aliisque prouinciis, eaque prosecuti fueritis coraam nobis, illa disponimus

illibata seruare, nec minuere sed augere. Sic igitur habere te studeas in praemissis, quod a Deo praemiuin et dictae sedis gratiam merearis, nosque reddas ad tua et eiusdem nati tui commoda promovenda promtiores. Datum Laterani XVI. kal. Nouembris anno VII.“

Ibid. nro X. p. 306. 7.

VII.
A. Ch. 1301. - Wenceslaus IV. Bohemiae Rex Magistro

Kokas ( Gallo) villam Varkun, a filio suo in regem
Hungariae coronando confirmandam, donat. Dat. in
Kochin II. Augusti.

Wenceslaus, D. gr. Boëmiae, et Poloniae Rex. Illis libenter et merito nostrae maiestatis dextram extendimus liberalem, quos nobis et nostris fidelium obsequiorum promtitudo reddit amabiles, et probatae fidelitatis constantia facit raros. Ea propter tenore praesentium notum esse volumus vniuersis , tam praesentibus quam futuris , quod nos fidelia et accepta seruitia, quae fidelis noster dilectus M. Kakas, filius M. Stephani de genere Ratolth, nobis et illustri Domino Wenceslao, filio nostro Charissimo, hactenus constanter exhibuit, ad

praesens constanter exhibet, et constantius exhi, bere poterit in futurum, diligentius attendentes, et volentes ipsum prosequi gratiose, villam Várkun Ecclesiae Tytulensis , iuxta Titiam existentem, cum omnibus suis vtilitatibus, iuribus et pertinentiis, specialiter cum tributo, quod in eadem exigitur, dicto M. Kakas damus et conferimus de gratia speciali, per eum, 'heredes ipsius, heredumque suoruin successores iure hereditario possidendam in perpetuum et habendam; ita tamen, quod eidem Ecclesiae Tytulensi pro eadem villa Tom. VIII. Vol. I.

5

Varkun praedictus D. Wenceslaus, filius noster, dare debet, prout id gratanter assumsit, in concambium aliam possessionem aequiualentem, quae ipsi Ecclesiae magis vtilis et proficua fore dignoscitur. Et si idem carissimus filius noster dictus W. concambium aequiualens eidem ecclesiae Tytulensi dare non posset et conferre, nihilominus dictam villam Varkun et nos, et dictus filius noster dilectus, conseruabimus apud ipsum, quousque eidem M. Kakas in consimili possessione valeamus prouidere: promittentes , vt, quum idem dilectus filius noster in Regem Vngariae coronatus fuerit; huiusmodi collationem nostram, et suam suo priuilegio confirmabit. In cuius rei testimonium praesentes litteras fieri et sigillis maiestatis nostrae iussimus communiri. Datum in Kochin, Anno Domini MCCCI. secundo id. Augusti. XIV. indict. .

anno regnorum nostrorum Bohemiae V. (XXIII.) Poloniae VII. (II.)

E M. SS. Wagner Katona H.C. Tom. VIII. p. 10–11. Ex his patet omnino Wenceslaum, licet mense Julio in Hungariam euocatum, non tamen ante XII. Augusti fuisse coronatum. Quo concursu fuerit Budae Rex proclamatus,

cecinit Ottocarus Horneckius coaeuus Rythmo Germanico : Cum eum

Budam

vsque ad- Quod dicatum et aedificatum ducerent,

est
Ei obuiam propcrabant In honorem Dominae nostrae.
Moniales, Monachi et Clerici. | Super altari in Choro
Quia Sacrum interdictum

Eum eleuabant;
Supra vrbem fuit sublatum , ibi legebant et cantabant
Campanae, quae erant in Super iuuenem Regem ,
vrbe,

Vt cognoscerent homines
Audiebantur iecie

Eum regem electum esse. Resonare et tiunire

Deinde ducebant eum Pulsando et cantando , lo domum Camerae ; Hic monstrabant

In illa Clausura Se super eo laetari.

Habitat Rex domi.“ Script. Statim eum ducebant

Rer. Aust. Pezz T. II. In pulchum ampluinque tem

plum,

pag. 690.

VIII. A. Ch. 1301. Ladislaus (Wenceslaus) kanni Archiepi

scopo Coloncesi ob regnum ac condnam opera ipsius obtentam, castro et districtu Polocz collatis gratifica

Actum Budae in domo Domini regis VI. kal. Octobris..

tur.

Nos Ladislaus, Dei gratia Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gall. Lodomeri. Cuman. Bulgariaeque Rex. Vniuersis et singulis, praesentis temporis et futuri, ad quorum notitiam praesentes deuenerint, volumus esse notum: Quod ex clementia Regiae Maiestatis aduertentes fidelia, vtilia et ardua seruitia, multo tempore exhibita , et in futurum, dante Domino, exhibenda, quae nobis exhibuit ad promotionem Regni Hungariae et coronae, nihil pensando personam,

personam, vitam et res venerabilis P. (Pater) noster fidelis et dilectus Vicecancellarius regni nostri, Ioannes, Dei gratia, Episcopus C. (Colocensis) meritis suis tam laudabilibus tamque gloriosis, condignam satisfactionem impendere cupientes, sibi suisque successóribus Poloch e Castrum nostrum de melis terrae Sandycensis, iure hereditario cum omnibus attinentiis suis, districtu, iuribus, reditibus, prouentibus vtilitatibus, vsibus, dominio directo et indirecto, agris, pratis , siluis, nemoribus; pascuis, aquis, montibus, vallibus, lacubus, piscationibus, fructibus, industrialibus seu naturalibus, venationibus, iudiciis, quaestu, solutionibus, collectis dedimus, contulimus, donauimus, iure traditionis perpetuo et irreuocabiliter conferendo; dantes ei et successoribus omnimodan potestatem et licentiam liberam dictum Poloche- cum suis pertinentiis et

districtu in parle et in toto dandi, donandi, vendendi, perinutandi, obligandi, transferendi et alienandi, in locum et in quamlibet personam, cuiuscunque conditionis, status honorisue existat, secundum quod suae placuerit voluntati, omne ius nostrum dantes ei integre et sine diminutione , pure simpliciter et absolute; nihil iuris in praedictis nobis nostrisque successoribus reseruantes. Damus etiam ei ac suis successoribus omnimodam potestatem, licentiam ,

licentiam , facultatem, locandi praedictum districtum iure Teutonico', Gallico, vel quodcunque aliud duxerit eligendum, et etiam si voluerit, infeudandum , ipsum, successores eius, iobbagiones, incolas, habitatores, colonos praedicti castri et sui districtus cum pertinentiis suis ab omnibus Palatinis, Castellanis, iudicibus, officialibus, exactionibus ordinariis, solutionibus reddendis absolutos, liberos , et immunes regoi nostri Hungariae et penitus exemtos. Ita , quod praefati Iobbagiones, coloni, et habitatores dicti districtus, castri, et dominii, in omni causa, coram nullo alio Iudice, nisi coram praefato Episcopo, successoribus eius, et Iudicibus eorumdem te.. nebuntur de se se querulantibus respondere. Actum Budae in domo Domini regis, praesentibus venerabili Patre Nicolao, Episcopo Bosniensi, Dominico Magistro Ianitorum, Magistro Demetrio , nostris fidelibus et aliis quam pluribus fide dignis. Anno Domini Millesimo trecentesimo primo, sexto Calendas Octobris. In cuius rei testimonium et perpetuam euidentiam, praesentes fecimus sigilli nostri munimine roborari ; secretum annulum nostrum eidem apprimentes per manus Episcopi Bosniensis; facientes et appendi prae

« ElőzőTovább »