Oldalképek
PDF
ePub

archiepiscopalis oneris, officii et honoris; quam si secus fecerit ipsum incurrere volumus ipso facto, ex parte nostra peremtorie citare procures, vt infra quatuor mensium spacium post citationem huiusmodi suspensus ab omni beneficio et officio, personaliter compareat coram nobis, suam, si poterit, innocentiam ostensurus, ac pariturus nostris beneplacitis et mandatis. Ceterum, si praesentiam ipsius Archi-Episcopi tute vel commode adiri non posse credideris, ad citationem huiusmodi faciendam, tu in aliquo, vel aliquibus ipsi Archi-Episcopo vel Colocensi ciuitati vicinis, seu alio vel aliis loco vel locis solemnibus, de quo vel quibus expediré videris, similiter per te vel alium, seu alios eiusdem citationis edictum publice ac dili genter proponere studeas; ita quod verosimile sit, quod citatio ipsa peruenire possit ad eum. Quam quidem citationem, vt praedicitur, faciendam sufficere volumus, decernimus, ac si fieret coram Archi-Episcopo praelibato. Diem autem huiusmodi citationis et propositionis et formam, et quidquid fieri contigerit in praemissis, nobis per tuas litteras, harum seriem continentes, fideliter intimare procures. Datum Laterani XVII. kal. Nouembris anno septimo. "

Ibidem nro. VII. p. 305-6. Poutificiae hae litterae vix pertigerint ad manus Ioannis Archi-Episcopi Coloceusis: cum et Thurocii Chronicon ipsum post coronationem Wenceslai Budae mortuum testetur P. II. C LXXX. et ipsemet Bonifacius VIII. PP. epist. 471. VI. idus Nou. anno hoc data, Ecclesiam Colocensem prouisioni Apostolicae reseruauerit,

V.

A. Ch. 1301. Idem Bonifacius Wenceslaum quoque Bohemiae regem, quod filium cognominem coronam Hungariae suscipere siuerit, arguit, ad iuraque sua demonstranda in praesentiam suam euocat. Laterani XVI. kal. Nouembris,

-

"

Bonifacius Charissimo in Christo filio Wenceslao, Regi Bohemiae illustri. Etsi reges et principes orbis terrae, catholicae fidei professores, et Ecclesiae Romanae deuotos, paterna beneuo+ lentia prosequamur; personam tamen tuam, dignitate regia insignitam, sincera charitate constringimus, et singularis beneuolentiae brachiis amplexamur; ideo tibi familiarius scribimus, teque alloquimur confidentes. Miramur siquidem et turbamur, quod serenitas tua sustinuit et prestauit assensum, quod dilectus filius Wenceslaus, natus tuus, in regem Hungariae sit assumtus, et a Colocensi Archi-Episcopo, et nonnullis suis complicibus, passus eum fueris coronari. Vtinam discussisses ex quo capite, et quo iure, qua successione, quo titulo praefatus natus tuus ad ipsius regni regimen sit assumtus, et quomodo coronam ab eo recipere debuit, qui auctoritatem reges coronandi non habebat de consuetudine vel de iure. Nec debuit apostolica sedes, mater et magistra omnium contemni, quin saltem in dubiis et maioribus cau sis ad ipsam fuerit recursus faciendus; sine cuius etiam auctoritate sanctae memoriae Stephanus Rex Vngariae, diuina reuelatione praemonitus, noluit in ipsius regni solium sublimari; sed tanquam Aaron vocatus a Deo, ab ipsa sede accepit humiliter coronam et regnum. Hunc Stephanum Deus de tenebris infidelitatis eripuit et vocauit in admi

[ocr errors]

rabile lumen suum; qui fuit primus rex Vngariae Christianus, a quo descenderunt personae magnae sanctitatis, miraeque virtutis, quorum beatitudines transierunt aliis in exemplum. Sed heu! hodie regnum tam nobile, tam praeclarum, et in spiritua– libus et in temporalibus est collapsum, et quasi datum in praedam; et per Cumanorum, Tartarorum, Schismaticorum et paganorum hostiles incursus fere ad nihilum est deductum; et ideo plus turbamur de nouitatibus per dictum Colocensem Archi-Episcopum circa praedictum natum tuum nouiter attentatis, quae discordiam pariunt, et dispendia grauiora minantur, nisi Deus ex alto in regno ipso pacem effundat, quae est vinculum charitatis. Ad quam procurandam inter dissidentes, in eo venerabilem fratrem nostrum Nicolaum Ostiensem et Velletrensam Episcopum Apostolicae sedis legatum, magnum vtique Romanae Ecclesiae membrum, cum plenae legationis officio duximus destinandum. Quapropter Serenitatem tuam rogamus, hortamur attente, per apostolica tibi scripta districte praecipiendo mandantes, quatenus per te ipsum corrigere studeas et remediare procures, quae circa praefatum natum tuum in hac parte minus, prouide et inconsulte attentata noscuntur ; et tam tu, quam tui et filii tui memorati sequaces, eiusdem Legati aquiescatis salubribus monitis reuerenter, et vos eius beneplacitis coaptetis; qui vt pacis Angelus, nunciusque salutis, non absque multis solicitudinibus et laboribus ad regnum accessisse roscitur praelibatum. Ceterum si qua iura tibi vel memorato nato tuo competerent in regno Vngariae saepe dicto, aliisque prouinciis, eaque prosecuti fueritis coraam nobis, illa disponimus

illibata seruare, nec minuere sed augere. Sic igitur habere te studeas in praemissis, quod a Deo praemium et dictae sedis gratiam merearis, nosque reddas ad tua et eiusdem nati tui commoda promovenda promtiores. Datum Laterani XVI. kal. Nouembris anno VII. "

Ibid. nro X. p. 306. 7.

VII.

A. Ch. 1301. Wenceslaus IV. Bohemiae Rex Magistro Kokas (Gallo) villam Varkun, a filio suo in regem Hungariae coronando confirmandam, donat. Dat. in Kochin II. Augusti.

Wenceslaus, D. gr. Boëmiae, et Poloniae Rex. Illis libenter et merito nostrae maiestatis dextram extendimus liberalem, quos nobis et nostris fidelium obsequiorum promtitudo reddit amabiles, et probatae fidelitatis constantia facit raros. Ea propter tenore praesentium notum esse volumus vniuersis, tam praesentibus quam futuris, quod nos fidelia et accepta seruitia, quae fidelis noster dilectus M. Kakas, filius M. Stephani de genere Ratolth, nobis et illustri Domino Wenceslao, filio nostro Charissimo, hactenus constanter exhibuit, ad praesens constanter exhibet, et constantius exhi bere poterit in futurum, diligentius attendentes, et volentes ipsum prosequi gratiose, villam Várkun Ecclesiae Tytulensis, iuxta Titiam existentem, cum omnibus suis vtilitatibus, iuribus et pertinentiis, specialiter cum tributo, quod in eadem exigitur, dicto M. Kakas damus et conferimus de gratia speciali, per eum, heredes ipsius, heredumque suorum successores iure hereditario possidendam in perpetuum et habendam; ita tamen, quod eidem Ecclesiae Tytulensi pro eadem villa Tom. VIII. Vol. I.

5

Varkun praedictus D. Wenceslaus, filius noster, dare debet, prout id gratanter assumsit, in concambium aliam possessionem aequiualentem, quae ipsi Ecclesiae magis vtilis et proficua fore dignoscitur. Et si idem carissimus filius noster dictus W. concambium aequiualens eidem ecclesiae Tytulensi dare non posset et conferre, nihilominus dictam villam Varkun et nos, et dictus filius noster dilectus, conseruabimus apud ipsum, quousque eidem M. Kakas in consimili possessione valeamus prouidere: promittentes, vt, quum idem dilectus filius noster in Regem Vngariae coronatus fuerit; huiusmodi collationem nostram, et suam suo priuilegio confirmabit. In cuius rei testimonium praesentes litteras fieri et sigillis maiestatis nostrae iussimus communiri. Datum in Kochin, Anno Domini MCCCI. secundo id. Augusti, XIV. indict. anno regnorum nostrorum Bohemiae V. (XXIII.) Poloniae VII. (II.)

ས་

E M. SS. Wagner Katona H. C. Tom. VIII. p. 10–11. Ex his patet omnino Wenceslaum, licet mense lulio in Hungariam euocatum, non tamen ante XII. Augusti fuisse coronatum. Quo concursu fuerit Budae Rex proclamatus, cecinit Ottocarus Horneckius coaeuus Rythmo Germanico : Cum eum Budam vsque ad

ducerent,

Ei obuiam properabant
Moniales, Monachi et Clerici.
Quia Sacrum interdictum
Supra vrbem fuit sublatum,
Campanae, quae erant in
vrbe,
Audiebantur iecie
Resonare et tinnire
Pulsando et cantando,
Hic monstrabant
Se super eo laetari.
Statini eum ducebant

In pulchum amplumque tem-
plum,

Quod dicatum et aedificatum

est

In honorem Dominae nostrae.
Super altari in Choro
Eum eleuabant;
Ibi legebant et cantabant
Super iuuenem Regem,
Vt cognoscerent homines
Eum regem electum esse.
Deinde ducebant eum
In domum Camerae;
In illa Clausura

Habitat Rex domi. "Script.
Rer. Aust. Pezz T. II.
pag. 690.

1

« ElőzőTovább »