Oldalképek
PDF

rabile lumen suum; qui fuit primus rex Vngariae Christianus, a quo descenderunt personae magnae sanctitatis, miraeque virtutis, quorum beatitudines transierunt aliis in exemplum. Sed heu ! hodie regnum tam nobile, tam praeclarum, et in spiritualibus et in temporalibus est collapsum, et quasi datum in praedam; et per Cumanorum, Tartarorum, Schismaticorum et paganorum hostiles incursus fere ad nihilum est deductum; et ideo plus turbamur de nouitatibus per dictum Colocensem Archi-Episcopum circa praedictum natum tuum .nouiter attentatis , quae discordiam , pariunt, et dispendia grauiora minantur, nisi Deus ex alto in regno . ipso pacem effundat, quae est vinculum charitatis. Ad quam procurandam inter dissidentes, in eo venerabilem fratrem nostrum Nicolaum Ostiensem et Velletrensam Episcopum Apostolicae sedis legatum, magnum vtique Romanae Ecclesiae membrum , cüm plenae legationis officio duximus destinandum. Quapropter Serenitatem tuam rogamus, hortamur attente, per apostolica tibi scripta districte praecipiendo mandantes, quatenus per te ipsum corrigere studeas et remediare procures, quae circa praefatum natum tuum in hac parte minus, prouide et inconsulte attentata noscuntur ; et tam tu, quam tui et filii tui memorati sequaces, eiusdem Legati aquiescatis salubribus momitis reuerenter, et vos eius beneplacitis, coaptetis; qui vt pacis Angelus, nunciusque salutis, non absque multis solicitudinibus et laboribus ad regnum accessisse noscitur praelibatum. Ceterum si qua iura tibi vel memorato nato tuo competerent in regno Vngariae saepe dicto, aliisque prouinciis, eaque prosecuti fueritis coraam nobis, illa disponimus

[ocr errors]

illibata seruare, nec minuere sed augere. Sic igi

tur habere te studeas in praemissis, quod a Deo

praemium et dictae sedis gratiam merearis, nos

que reddas ad tua et eiusdem nati tui commoda

promovenda promtiores. Datum Laterani XVI. kal.

Nouembris anno VII. * -
Ibid. nro X. p. 306. 7.

VII.

A. CA. 1301. m^enceslaus Ir. Bohemiae Rex Magistro Kokas ( Gallo) villam Varkun, a filio suo in Kegem Hungariae coronando confirmandam, donat. Dat. in Kochir. II. -4ugusti. Wenceslaus, D. gr. Boëmiae, et Poloniae Rex. Illis libenter et merito nostrae maiestatis dextram extendimus liberalem, quos nobis et nostris fidelium obsequiorum promtitudo reddit amabiles, et probatae fidelitatis constantia facit raros. Ea propter tenore praesentium notum esse volumus vniuersis , tam praesentibus quam futuris, quod nos fidelia et accepta seruitia, quae- fidelis noster dilectus M. Kakas, filius M. Stephani de genere Ratolth, nobis et illustri Domino Wenceslao, filio nostro Charissimo, hactenus constanter exhibuit, ad praesens constanter exhibet, et constantius exhihere poterit in futurum, diligentius attendentes, et volentes ipsum prosequi gratiose, villam V á r k u m Ecclesiae Tytulensis , iuxta Titiam existentem, cum omnibus suis vtilitatibus, iuribus et pertinentiis, specialiter cum tributo, quod in eadem exigitur, dicto M. Kakas damus et conferimus de gratia speciali, per eum, heredes ipsius, heredumque suorum successores iure hereditario possidendam in perpetuum et habendam; ita tamen, uod eidem Ecclesiae Tytulensi pro eadem villa Tom. VIII. Vol. I. 5

Varkun praedictus D. Wenceslaus, filius noster, dare debet, prout id gratanter assumsit, in concambium aliam possessionem aequiualentem, quae ipsi Ecclesiae magis vtilis et proficua fore dignoscitur. Et si idem carissimus filius noster dictus VV. concambium aequiualens eidem ecclesiae Tytulensi dare non posset et conferre, nihilominus dictam villam Varkun et nos, et dictus filius noster dilectus, conseruabimus apud ipsum, quousque eidem M. Kakas in consimili possessione valeamus prouidere: promittentes, vt, quum idem dilectus filius noster in R eg e m V n g a r i a e c o r o n atu s fuerit; huiusmodi collationem nostram, et suam suo priuilegio confirmabit. In cuius rei testimonium praesentes litteras fieri et sigillis maiestatis nostrae iussimus communiri. Datum in Kochin, Anno Domini MCCCI. secundo id. Augusti. XIV. indict. anno regnorum nostrorum

Bohemiae V. (XXIII.) Poloniae VII. (II.) E M. SS. Wagner Katona H. C. Tom. VIII. p. 10—11. Ex his patet omnino VVenceslaum , licet mense Iulio in Hungariam euocatum, non tamen ante XII. Augusti fuisse coronatum. Quo concursu fuerit Budae Rex proclamatus, cecinit Ottocarus Horneckius coaeuus Rythmo Germanico :

Cum eum Budam vsque ad- I Quod dicatum et aedificatum ducerent, est

' Ei obuiam properabant
Moniales, Monachi et Clerici.
Quia Sacrum interdictum
Supra vrbem fuit sublatum ,
Campanae , quae erant in
vrbe ,
Audiebanlur 1 ecie
Resonare et tinnire
Pulsando et cantando ,
Hic monstrabant
Se super eo laetari.
Statini eum ducebant
In pulchum amplumque tem-
plum »

In honorem Dominae nostrae.
Super altari in Choro
Eum eleuabant;
Ibi legebant et cantabant
Super iuuenem Regem ,
Vt cognoscerent hómines
Eum. regem eIectum esse.
Deinde ducebant eum
ln domum Camerae ;
In illa Clausura
Habitat Rex domi. ** Script.
Rer. Aust. Pezz T. Iul.
pag. 690.

VIII. A. Ch. 1301. Ladislaus ( //'enceslaus) Ioanni Archiepi

scopo Coloncesi ob regnum ac convnam opera ipsius obtentam , castro et districtu Polocz collatis gratificatur. Actum Budae in domo Domini regis /I. kal. Octobris..

Nos Ladislaus, Dei gratia Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gall. Lodomeri. Cuman. Bulgariaeque Rex. Vniuersis et singulis, praesentis temporis et futuri, ad quorum notitiam praesentes deuenerint, volumus esse notum: Quod ex clementia Regiae Maiestatis aduertentes fidelia, vtilia et ardua seruitia, multo tempore exhibita, et in futurum, dante Domino, exhibenda, quae nobis exhibuit ad promotionem Regni Hungariae et co— ronae, nihil pensando personam, vitam et res venerabilis P. (Pater) noster fidelis et dilectus Vicecancellarius regni nostri, Ioannes, Dei gratia, Episcopus C. (Colocensis) meritis suis tam laudabilibus tamque gloriosis, condignam satisfactionem impendere cupientes, sibi suisque successoribus P o 1 o c h e Castrum nostrum de metis terrae Sandycensis, iure hereditario cum omnibus attinentiis suis, districtu, iuribus, reditibus, prouentibus , vtilitatibus, vsibus, dominio directo et indirecto, agris, pratis, siluis, memoribus; pascuis, aquis, montibus, vallibus, lacubus, piscationibus, fructibus, industrialibus seu naturalibus, venationibus, iudiciis, quaestu, solutionibus, collectis dedimus, contulimus, donauimus, iure traditionis perpetuo et irreuocabiliter confei endo; dantes ei et successoribus omnimodaum potestatem et licentiam liberain dictum Poloche cum suis pertinentiis et districtu in parle et in toto dandi, donandi, vendendi, permutandi, obligandi, transferendi et alienandi, in locum et in quamlibet personam, cuiuscunque conditionis, status honorisue existat, secundum quod suae placuerit voluntati , omne ius nostrum dantes ei integre et sine diminutione, pure simpliciter et absolute ; nihil iuris in praedictis nobis nostrisque successoribus reseruantes. Damus etiam ei ac suis successoribus omnimodam potestatem, licentiam, facultatem, locandi praedictum districtum iure Teutonico, Gallico, vel quodcunque aliud duxerit eligendum, et etiam si voluerit, infeudandum , ipsum , successores eius, iobbagiones, incolas, habitatores, colonos praedicti castri et sui districtus cum pertinentiis suis ab omnibus Palatinis, Castellanis, iudicibus, officialibus, exactionibus ordinariis, solutionibus reddendis absolutos, liberos, et immunes regni no— stri Hungariae et penitus exemtos. Ita, quod praefati Iobbagiones, coloni, et habitatores dicti districtus, castri , et dominii, in omni causa, coram nullo alio Iudice, nisi coram praefato Episcopo, successoribus eius, et Iudicibus eorumdem te-nebuntur de se se querulantibus respondere. Actum Bud a e i n d o m o D o m i n i regis, praesentibus venerabili Patre Nicolao, Episcopo Bosniensi , Dominico Magistro Ianitorum, Magistro Demetrio, nostris fidelibus et aliis quam pluribus fide dignis. Anno Domini MilIesimo trecentesimo primo, sexto Calendas Octobris. In cuius rei testimonium et perpetuam euidentiam, praesentes fecimus sigilIi nostri munimine roborari; secretum annulum nostrum eidem apprimentes per manus Episcopi Bosniensis; facientes et appendi prae

[ocr errors]
« ElőzőTovább »