Oldalképek
PDF
ePub

est coronatus. Factum hoc Bonifacium VIII. Carolo Roberto, per Legatum pontificium iam diademate incincto, addictum vehementer ussit.

IV.

A. Ch. 1301. Idem Bonifacius Ioannem Archiepiscopum

Colocensem, quod Venceslaum Bohemum Carolo Ro-
berto per Gregorium Strigoniensem electum iam co-
ronato, incingere praesumserit, redarguit , ad red-
dendamque facti rationem Romam euocat, Laterani
XVI. kal. Nouembris.
Bonifacius

Nicolao Ostiensi et Velletrensi Episcopo, Apostolicae Sedis Legato. — Romanus Pontifex super reges et regna constitutus a Deo, in Ecclesia militanti hierarcha existit et super omnes mortales obtinens principatum, sedensque in solio iudicii, cum tranquillitate iudicat, et suo intuitu dissipat omne malum. Prouide sanctae memoriae praedecessores nostri Romani Pont. et si eos diuersorum regum et regnorum cura sollicitauerit officii pastoralis, specialiter tamen sua studia conuerterunt, vt regnum Vngariae, quod ad Apostolicam sedem peculiarius pertinet, praeseruaretur a noxiis, et salubria susciperet incrementa , et maxime contra Cumanorum, Tartarorum, et paganorum ac schismaticorum hostiles incursus, quibus extitit hactenus plurimum impugnatum, et ex quibus ad magnum exterminium et diminutionem habitatorum est deductum. Nos quidem praedictorum ipsorum vestigia imitari volentes, intellecto nuper slatu miserabili dicti regoi, quod pro dolor! in spiritualibus et temporalibus multipliciter est collapsum, et in quo vndique bella fremunt, Ecclesiarum Praelatis et personis Ecclesiasticis, nec non Baronibus, et Nobilibus ac

[ocr errors]

popularibus dissidentibus in eodem: de tua circumspectione confisi, te ad regnum ipsum cum plenae legationis officio duximus destinandum. Verum post tuum discessum a nobis ad notitiam nostram fide digna relatio, sed nimis amara, perduxit, quod venerabilis frater noster Colocensis Archi-Episcopus (si tamen, dum consonent facta relatibus, venerabilis sit dicendus) stipatus nonnullis Episcopis et Ecclesiarum Praelatis ac Baronibus dicti regni, in tantam prorupit audaciam et temeritatis excessum, quin potius ad tantam deuenit insaniam, quod dilectum filium Wenceslaum, natum charissimi in Christo filii nostri Wenceslai Boëmiae regis illustris, in Regem eiusdem reg. Vng. de facto, cum de iure non posset, coronare 'praesumserit, ingressum tuum in ipsum regnum nequaquam expectans, cum esses illud, cum huiusmodi legationis officio e vestigio intraturus. Nec attendit dictus Archi-Episcopus , quod nunquam ad se, vel praedecessores suos Colocenses Archi – Episcopos, regum Vngariae coronatio de iure vel de consuetudine pertinuerat , nec aliquatenus

nec aliquatenus pertinebat; sed huiuimodi Reges solent per Strigoniensem Archi – Episcopum, qui est pro tempore, coronari (vt non prosequamur ad praesens, quomodo nec ex successione, seu iure aliquo, quod occurrat, regnum ipsum debebatur Wenceslao nato, praedicto ) super quibus in dubio saltem nos vel te, qui gerebas in partibus illis vices nostras, cosulere debuisset. Cum enim inter lepram et lepram variaretur iudicium, erat ad nos, qui summi sacerdotis leuitici generis vices gerimus, locumque tenemus, in tam arduis casibus recursus habendus: maxime cum Magnificus Vir Carolus, nepos

charissimi in Christo filii nostri Caroli, Siciliae regis illustris, per dilectum filium Strigoniensem electum, et administratorem auctoritate nostra in spiritualibus et temporalibus Strigoniensis Ecclesiae. constitutum, in eiusdem regni Hung'a riae Regem fuisset antea coronatus. Ad haec nolumus te latere; aut in dubium reuoca ri, quod memoratum Vngariae regnum sacrosanctae Romanae Eeclesiae a beato Stephano, primo Re.ge Vngariae Christiano, cum ompi.eius iure ac potestate, deuote oblaium fuit et traditum reuerenter: qui etiam ad ipsius regni solium noluit auctoritate propria sublimari, sciens quod nemo sibi sumere de bet honorem, nisi, qui, vocatur a Deo;, et ideo non a quolibet , sed a Vicario Iesu Christi et successore Petri assumsit. regium diadema. Fuerat quidem diuinitus reuelatum , quod ei primum in gente Vngariae corona debebatur et regnum ; sicut haec plenius documenta, quae seruantur in archiuis memoratae Ecclesiae Romanaė, testantur, et ad ipsius Archiepiscopi potuerunt notitiam peruenisse. Vnde cum supradictus archiepiscopus culpabilior fuerit ex hac parte, est amplius puniendus. Nolentes igitur huiusmodi audaciam excessus et insaniam dicti Archi-Episcopi, sicuti nec debemus , sub dissimulatione transire , quamuis adeo sint no-torii, quod nulla possunt tergiuersatione celari; vt tamen'sibi, si quam forsan habet, defensio relinquatur, quae ipsum et si non excusaret a toto, saltem excusaret a tanto, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus per te, vel per alium, seu alios praefatum Archi-Episcopum Colocensem sub poena priuationis et depositionis

archiepiscopalis oneris, officii et honoris ; quam si secus fecerit ipsum incurrere volumus ipso facto, ex parte nostra peremtorie citare procures, vt infra quatuor mensium spacium post citationem huiusmodi suspensus ab omni beneficio et officio, personaliter compareat coram nobis, suam, si

po terit, innocentiam ostensurus, ac pariturus nostris beneplacitis et mandatis. Ceterum, si praesentiam ipsius Archi-Episcopi tute vel commode adiri non posse credideris, ad citationem huiusmodi faciendam, tu in aliquo, vel aliquibus ipsi Archi-Episcopo vel Colocensi ciuitati vicinis, seu alio vel aliis loco vel locis solemnibus, de quo vel quibus expedire videris, similiter per te vel alium, seu alios eiusdem citationis edictum publice ac diligenter proponere studeas; ita quod verosimile sit, quod citatio ipsa peruenire possit ad eum. Quam quidem citationem, vt praedicitur, faciendam sufficere volumus, decernimus, ac si fieret coram Archi-Episcopo praelibato. Diem autem huiusmodi citationis et propositionis et formam, et quidquid fieri contigerit in praemissis , nobis per tuas litterás, harum seriem continentes, fideliter intimare procures. Datum Laterani XVII. kal. Nouembris anno septimo.

Ibidem nro. VII. p. 305—6. Poutificiae hae litterae vix pertigerint ad manus Ioannis Archi-Episcopi Coloceusis : cum et Thurocii Chronicon ipsum post coronationem Wenceslai Budae mortuum testetur P. II. C LXXX. et ipsemet Bonifacius VIII. PP. epist. 471. VI. idus Nou. anno hoc data, Ecclesiam Colocensem prouisioni Apostolicae reseruauerit,

V. A. Ch. 1301. Idem Bonifacius Wenceslaum quoque Bow

hemiae regem, quod filium cognominem coronam Hungariae suscipere siuerit, arguit , ad iuraque sua demonstranda in praesentiam suam euocat. Laterani XVI. kal. Nouembris.

Bonifacius- Charissimo in Christo filio Wenceslao, Regi Bohemiae illustri. Etsi reges et principes orbis terrae, catholicae fidei professores, et Ecclesiae Romanae deuotos, paterna beneuolentia prosequamur; personam tamen tuam, dignitate regia insignitam, sincera charitate constringimus, et singularis beneuolentiae brachiis amplexamur; ideo tibi familiarius scribimus, teque alloquimur confidentes. Miramur siquidem et turbamur, quod serenitas túa sustinuit et prestauit assensum, quod dilectus filius Wenceslaus, natus tuus, in regem Hungariae sit assumtus, et a Colocensi Archi-Episcopo, et nonnullis suis complicibus, passus eum fueris coronari. Vtinam discussisses ex quo capite, et quo iure, qua successione, quo titulo praefatus natus tuus ad ipsius regni regimen sit assumtus, et quomodo coronam ab eo recipere debuit , qui auctoritatem reges coronandi non habebat de consuetudine vel de iure. Nec debuit apostolica sedes, mater et magistra omnium contemni, quin saltem in dubiis et maioribus causis ad ipsam fuerit recursus faciendus; sine cuius etiam auctoritate sanctae memoriae Stephanus Rex Vngariae, diuina reuelatione praemonitus, noluit in ipsius regni solium sublimari; sed tanquam Aaron vocatus a Deo, ab ipsa sede accepit humiliter coronam et regnum. Hunc Stephanum Deus de tenebris infidelitatis eripuit et vocauit in admi

« ElőzőTovább »