Oldalképek
PDF
ePub

re deponi non possit, nisi propter Excessus suos euidentes, qui si depositus fuerit, alium eligere, et praeficere debeant per modum supradictum, qui Domui, Possessionibus, Prouentibusque omnibus Fratribus, Sororibus, ac aliis successoribus dictae Domus possit, et velit praeesse, et prodesse ; addiderunt etiam, quod Frater Lantelinus, aut sui Successores super fratres, et sorores, ac alios Domui subiectos, pro tempore constitutos, sicut a superiori suo eidem Fratri Lantelino est concessum, in Spiritualibus plenam habeat authoritatem, prout in Literis Venerabilis Viri Fratris Haimonis Superioris sui, plenius vidimus contineri, sed in temporalibus, quae ad infirmos exspectant, nullam habeat Iurisdictionem, cum illa debeant, sicut dixerunt, ad communitatem ciuium pertinere. Item dixerunt, quod quicunque Procurator ibidem fuerit, pro omnibus Eleemosynis pensis in Prouincyis deputatis, scilicet in Diaecesi Strigoniensi, ab ista parte Danuby versus Septentrionem, et pro omnibus alys pertinentys ad Hospitale annuatim eidem Fratri Lantelino, vel successori suo nonnisi quatuor Marcas cum dimidia fini argenti ad

pondus. Viennense XIII. Cal. Septembris, et 16 Vrnas Vini de meliori, quod erit ad hospitale saepedictum, in quolibet festo S. Martini soluere teneatur, et si eiusdem Procuratoris facultas in solutione pecuniae, et Vini, in dictis Terminis non sulliceret, Herllo, Hambat, lacobus, et Perichtoldus, ac Communitas Ciuitatis, vel illorum successores, dicto Fratri Lantelino, aut suo successori plenarie debeant persoluere, sicut fide sua promiserunt, seu assumpserunt, et si praedicta omnia negligere acceptarent, ex tunc in quindenís dicti Termini una Admonitione praemissa, coram nobis duplum soluere teneantur , et si ordinarium,

vel duplum ydem Ciues soluere omitterent, Census, possessiones, ac Prouentus omnes, qui olim ad dictam Domum pertinere dignoscebantur, in Ius, et Proprietatem dicti Fratris Lantelini, vel sui successoris in perpetuum devoluantur; adiecerunt etiam, quod ipse Frater Lantelinus, vel Fratres sui, aut Nuncy in alys Prouincys nomine dicti Hospitalis petere valeant, et recipere omnia, quae pauperibus erogantur, et si idem Procurator cum non in Prouincys praenotatis aliqua habere, petere, vel aquirere poterit, Frater Lantelinus aut successores sui nullam partem habere debeant, et si processu temporum per Reges , Barones, vel aliquos Nobiles aliquae Donationes specialiter S. Antonio fierent, Fratri Lantelino vel successori suo attineant. Item si aliquis Regum, vel Nobilium ipsis pauperibus Posony aliquid legauerit, dictus Frater nihil habeat facere de eisdem; nec hoc praetermissum est, quod ipse Frater Lantelinus, et sui successores Domum Lapideam cum Domuncula, et paruo pomerio, quae sunt iuxta Domum lapideam usque ad stubam Balnearem cum vna Camera, quae adhaeret stubae cum omnibus vtilitatibus, et fructibus pro se, et sua familia perpetuo habere debeat pleno iure. In cuius rei Testimonium praesentes dedimus Literas , sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Festo S. Ioannis Baptistae. Anno Domini 1309.

Sigilla duo pendentia: unum Capituli Poson., aliud Lantulini Praeceptoris Ordinis S. Antonii in Regno Hung. Ex autographo in Tabulario Urbis Posoniensis existente transumsit die 25. Oct. 1319. Georgius Gyurikovits.

A. Ch. 1311. Fundationales Francisci Monachi de Colum

ba, super Capella S. Catharinae Posonii in Platea S. Michaëlis in Domo Conuentus S. Crucis in Austria

a se erecta.

Quia facta Sapientum semper debent' matura consilia praeuenire; ego Frater Franciscus Monachus de Columba, Conmensalis Capellanus Reuerendi Patris ac Domini Fratris Gentilis, Cardinalis, Apostolicae Sedis Legati profiteor tenore praesentium vniuersis, quod diuina inspiratione et deuotione ammonitus et praeuentus, de licentia et consensu Domini Cardinalis antedicti, atque Abbatis mei Monasterii, nec non Venerandi Patris Domini Thomae Archiepiscopi Strigoniensis , et Praepositi Posoniensis , ac' Plebani eiusdem, de consensu et bona voluntate Venerabilis Domini Iohannis Abbatis et Couentus Sanctae Crucis in Austria Ordinis Cistercien. Patauien. Dioecesis, in Curia, quam habet dictus Abbas et Conuentus in Posonio, vnam erexi Capellam, propriis sumptibus, et consecrari feci in honore Beatae Virginis Katherinae, ob memoriam mei et omnium michi commendatorum siue progenitorum defunctorům pariter et viuorum, quam etiam Capellam intendo dotare rebus mobilibus et immobilibus iam habitis siue in posterum habituris, sicque eandem Capellam dono et assigno ex tunc libere Deo et Monaslerio Sanctae Crucis, nullius ius mihi vendicans in antea vel praemissum, sed totum offero simpliciter antedicti Abbatis voluntati et gratiae, meque ipsum cum meis antecessoribus ipsorum fraternitati totaliter recommendo. Igitur vt saepe nominatus Conuentus nullam sustineat in posterum turbationem seu grauamen per me

vel

per alium quempiam , dono eis presentem litteram,

sigillis Domini Nicolai Abbatis Scotorum in Vienna, adque Domini

Praepositi Posoniensis firmiter roboratam. Datum in Posonio Anno Domini MCCCXI. in die Beati Iacobi Apostoli.

Nota. Sigillum oblongum de membrana pendens viridi cerae impressum est Nicolai Abbatis Scotoram Viennens. Sigillum ac Nomen Praepositi Posonien, deest, quin nec appensum nec expressum fuit. Georgius Gyurikoaits.

A. C!. 1311. Fundationales Conventus Monasterii S. Cru

cis in Austria super Capella S. Catharinae Posonii in platea S. Michaëlis in Domo Conuentuali erecta.

Quia facta sapientum semper debent matura consilia praeuenire': Nos Frater Ioannes dictus Abbas, totusque Conuentus Monasterii S. Crucis Cisterciensium Ordinis Patauiensis Dioecesis constare volumus praesentibus, quibus expedit vniuersis, quod Fraler Franciscus nostri Ordinis Monachus de Columba, Capellanus Commensalis Reuerendi Domini Gentilis, Cardinalis, Apostolicae Sedis Legati, Capellam erexit, atque consecrari fecit cum suis expensis, nostro tamen adminiculo aliquali in area curiae nostrae in Posonio, quam Capellam intendit dotare rebus, quae habet vel in posterum habebit sua voluntate, ipsamque nobis sine omni exceptione, ac nostro Mouasterio libere assignauit. Nos itaque pro tanto beneficio ipsum semper, et suos viuos siue mortuos prosequemur omni gratia et fauore, ipsamque Capellam inofficiabimus, sicut consueuit fieri in Vienna, et in aliis Curiis nostri Ordinis, atque Domus, admissa tamen specialia nos volumus obligare; Ipsius autem Fratris Francisci admonitionis nunquam erimus immemores atque aliorum fundatorum Capellae supradictae , nec non Domini Cardinalis

[ocr errors]

praenominati, atque Renerendi Patris Domini Thomae, Archiepiscopi Strigoniensis, ipsorumque Progenitorum, sed et Beatissiinae Virginis Katharinae, in cuius honore ipsa fundata et consecrata est Capella superius memorata, pro quorum omnium salute, reuerentia et honore tam in Capella, quam in monasterio nostro iugis celebrabitur memoria in aeternum. Ipse autem Frater saepe nominatus nos non poterit ad aliqua ex iure vel debitu cogere vel arctare. Super quibus eidem Fratri saepe nominato damus hanc nostram litteram nostri sigilli charactere consignatam. Datum in Posonio Anno Domini MCCCXI. in die Beati Iacobi Apostoli. Sigillum pend. in membrana.

Ex Autographo transumsit et communicauit Georgius Gyurikouits.

An. Ch. 1312. Carolus R. H. Alexandri de Lipolth iugem

sibi adhaesionem renumerantur. A. 1312.

Nos Karolus , Dei gratia, rex Hungariae , memorie commendantes significamus, quibus expedit vniuersis. Quod consideratis fidelitatibus et seruitiis Magistri Alexandri, filii Alexandri de Lypolth, generis Aba —— que in diuersis negotiorum nostrorum articulis cum suprema fidelitate exhibuit nostre Maiestati, et specialiter dum rex Boëmoruin in regnum nostrum Hungariae ex conspiratione et adductione quorumdam nostrorum infidelium contra nostram Maiestatem ad obtinendum serenissimum culmen regiminis Hungarici accesserat, et per copiam sui thesauri multos Nobiles regni nostri sibi inclinauerat; idem autem Magister Alexander non pecunia flexus, non periculum sui pertimescens , non deuastacionem suarum possessionum formidans, dicto regi aquiescit, ymo

« ElőzőTovább »