Oldalképek
PDF
ePub

[ocr errors]

sigillis Domini Nicolai Abbatis Scotorum in Vienna, adque Domini Praepositi Posoniensis firmiter roboratam. Datum in Posonio Anno Domini MCCCXI. in die Beati Iacobi Apostoli.

Nota. Sigillum oblongum de membrana pendens viridi cerae impressum est Nicolai Abbatis Scotoram Viennens. Sigillum ac Nomen Praepositi Posonien. deest, quin nec appensum nec expressum fuit. Georgius Gyurikouits.

A. Ch. 1311. Fundationales Conventus Monasterii S. Crucis in Austria super Capella S. Catharinae Posonii in platea S. Michaëlis in Domo Conuentuali erecta.

Quia facta sapientum semper debent matura consilia praeuenire: Nos Frater Ioannes dictus. Abbas, totusque Conuentus Monasterii S. Crucis Cisterciensium Ordinis Patauiensis Dioecesis constare volumus praesentibus, quibus expedit vniuersis, quod Frater Franciscus nostri Ordinis Monachus de Columba, Capellanus Commensalis Reuerendi Domini Gentilis, Cardinalis, Apostolicae Sedis Legati, Capellam erexit, atque consecrari fecit cum suis expensis, nostro tamen adminiculo aliquali in area curiae nostrae in Posonio, quam Capellam intendit dotare rebus, quae habet vel in posterum habebit sua voluntate, ipsamque nobis sine omni exceptione, ac nostro Monasterio libere assignauit. Nos itaque pro tanto beneficio ipsum semper, et suos viuos siue mortuos prosequemur omni gratia et fauore, ipsamque Capellam inofficiabimus, sicut consueuit fieri in Vienna, et in aliis Curiis nostri Ordinis, atque Domus, admissa tamen specialia nos volumus obligare; Ipsius autem Fratris Francisci admonitionis nunquam erimus immemores atque aliorum fundatorum Capellae supradictae, nec non Domini Cardinalis

praenominati, atque Reuerendi Patris Domini Thomae, Archiepiscopi Strigoniensis, ipsorumque Progenitorum, sed et Beatissimae Virginis Katharinae, in cuius honore ipsa fundata et consecrata est Capella superius memorata, pro quorum omnium salute, reuerentia et honore tam in Capella, quam in monasterio nostro iugis celebrabitur memoria in Ipse autem Frater saepe nominatus nos non poterit ad aliqua ex iure vel debito cogere vel arctare. Super quibus eidem Fratri saepe nominato damus hanc nostram litteram nostri sigilli charactere consignatam. Datum in Posonio Anno Domini MCCCXI. in die Beati Iacobi Apostoli. Sigillum pend. in membrana.

aeternum.

Ex Autographo transumsit et communicauit Georgius Gyurikouits.

An. Ch. 1312. Carolus R. H. Alexandri de Lipolth iugem sibi adhaesionem renumerantur. A. 1312.

Nos Karolus, Dei gratia, rex Hungariae, memorie commendantes significamus, quibus expedit vniuersis. Quod consideratis fidelitatibus et seruitiis Magistri Alexandri, filii Alexandri de Lypolth, generis Aba —— que in diuersis negotiorum nostrorum articulis cum suprema fidelitate exhibuit nostre Maiestati, et specialiter dum rex Boëmorum in regnum nostrum Hungariae ex conspiratione et adductione quorumdam nostrorum infidelium contra nostram Maiestatem ad obtinendum serenissimum culmen regiminis Hungarici accesserat, et per copiam sui thesauri multos Nobiles regni nostri sibi inclinauerat; idem autem Magister Alexander non pecunia flexus, non periculum sui pertimescens, non deuastacionem suarum possessionum formidans, dicto regi aquiescit, ymo

nostri serenitati semperfidelem, et familiarem se presentauit; et dum ipsum regem ingredientem regnum cum nostris fidelibus insecuti fuissemus, denique regnum Boëmie deuastantes, castra eius expugnassemus, tunc idem Magister Alexander dubiis fortune casibus se opponens, laudabiliter militauit. Preterea dum Demetrius, filius Nicolai, rabie infidelitatis inflatus cum suis omnibus et adducta sibi potentia Mathey de Trenchyn, infidelis nostri, erectis eorum vexillis contra nostram Excelciam circa Cassam prelium commiserunt; vbi diuina opitulante gratia victoriam obtinuimus triumphalem, praenotatus Alexander, sub fama nostre fidelitatis regie terminare vitam suam desiderans, cum effusione sui sanguinis in nostre serenitatis in aspectu virtuose dimicauit, Nos igitur etc. ( sequitur donatio). Datum Bude per manus discreti Magistri Iohannis Prepositi Albensis Vice Cancellarii in octauis festi beati Michaëlis Archangeli. Anno Domini MCCCXII." (L. S.)

[ocr errors]

Ex originali membra Camerali exscripsi.

Ad Dominos Subscribentes.

Quidquid aduersae litteris nostris Fortunae sit visum, Codicem Hungariae Diplomaticum, Stirpis Arpadiano -Andegauensis, pertinaci labore, ac, qua licuit vbertate, annum vsque 1400-tum perductum, typis procudendum annuncio. Tomi VIII-i volumen II-dum monumenta an. 13171325. vol. III. a. 1326-1334. vol. IV. a 1335-1342. Tomi IX. vol. I. a 1342-1351. vol. II. a 1352-1361. vol. III. a 1362-1371. vol. IV. a 1372-1382. Tomus X. a 1382-1400. complectetur. Claudet opus Index Codicis Diplomatici Stirpis Arpadiano-Andegauensis. Dominorum Subscribentium nomina, quorum fides perstiterit, gratitudinis ergo recensebuntur.

Auctor.

[graphic]
« ElőzőTovább »