Oldalképek
PDF
ePub

In cetera quidem vita amicorum ac Patriae esse ́amantem, laudo; in scribenda vero Historia etiam harum charitatum affectus exui volo: volo vni fidei consuli, et vel cum dispendio amici, parentis, Patriac, vni litari veritati."

Is. Causab. in Comment. ad Polybium.

[blocks in formation]

Ad Lector e m.

Opus grande *) viribus isolatis superius,

pertinaci labore, ac, qua licuit, diligentia concinnatum, Stirpis Arpadiano-Andegauensis, quae Regnum Hungariae, proximum exitio, ad fortunarum culmen extulerat, monumenta secularia Conciuium: desiderio hisce substerno.

Institutionum videlicet, queis vigent Respublicae, defectum, libertatem in licentiam exerrantem, concordiam in discordias versam, virtutem auitam lapsam, Hungaria, diu anarchiae malis pulsata, miserrime luit.

Successionis quippe, penes Stirpem Arpadianam, pactis primaeuis haereditariae, ordine haud praestituto, dum Principes imSproles, aut minorennes esse contigit, regno, dissidiis Domesticorum, ambitioni Exterorum obiecto, internae securitatis externaeque praesidia defuere.

Andrea III. optimo Principe factiosorum scelere, sine prole mascula, sublato,

* Codicem Hungariae Diplomaticum Celeberrimus Historicorum, Con. Reg. Heeren quoque multum benigne indicauit: Götting. gelehrte Anzeigen. 144. Stück. Anni 1831.

Praelatos ac Barones, quosquos salus Reip. incessit, vota in Wenceslaum II. Bohemiae ac Poloniae regem saluberrime contulisse, ambigendum non est: erat enim is et stirpe Arpadiana satus, et regendi arte eximius,

Ipso regimen, senectutis incommodo, deprecante, iuraque sua in filium cognominem, legitimum Elisabethae, filiae regis Andreae III. vnicae, sponsum deriuante, consilium ex aetatis et animi huius imbecilitate inauspicate cessit.

Nec vota, quibus regnum illatis, perpessisque cladibus funestum, per Wenceslaos destitutum, Ottoni Bauaro, Belae IV. e filia nepoti, laude bellica claro, cessisque iuribus commendato, fuit oblatum, ausim arguere: spes per aemulos festine interceptae.

Sedis Pontificiae Hungaris Regem obtrudendi studia, a Nicolae IV. infauste praesumta, a Bonifacio VIII. magnis animis explicita, nec religionis contra Sectarios tuendi zelus, nec iurium patriae ignoratio excusare satis possunt; minime Clementis Papae V.

Benedictus PP. XI. prius legatione Apostolica domi nostrae functus, iurium sexus faeminei ad solium regale nullitate, Principesque eligendi auita apud Hungaros con

suetudine percepta, omni violento influxu, hoc in negocio, cate abstinuit.

Non item Successor ipsius Clemens PP. V. ad Carolum Robertum, Mariae, Stephani V. R. H. filiae, ac Caroli Claudi Andegauensis, Siciliae Regis nepotem, duodennem, in quem Dalmatae primum, mox et Croatae conspirauerant, suscipiendum Claue Ecclesiae in Clauam conuersa *) Hungaros ita compulit, vt vix ipsis independentiam regni tuendi facultas sit relicta.

Iura regia in Carolum Robertum, huiusqué heredes, Comitiis in campo Rákos celebratis opera Fr. Gentilis Legati translata, corona S. Stephani, per Thomam Archi-Episcopum Strigoniensem ritu solenni imposita, roborauit; nec tamen malorum finis.

Quum conciliandis animis nullae impensae curae; regis asseclae, ac exteri opibus honoribusque in immensum aucti aemulorum vero sequaces bona impetrata restituere, damna illata reparare, iussi; eorum plures acti sunt in praeceps.

Hos inter Mathaeus a Threncsin, ac Petrus de genere Chák facile principes fuere. Prior Petri Palatini filius, et ipse Pa

*) Sic se expressit Carolus Rex donationalibus Thomae Archi-Episcopo Strigoniensi concessis.

latinus, ingentium fortunarum, animique vir, clientes regios damnis grandibus vssit; alter opibus peraeque potens, Principem Russici sanguinis studebat in regnum inducere.

Distractae taliter, per alienationes castrorum Hollokö, Lindva, Kanisa, Komárom, Stridow, Cháktornya etc. quae ca. strensium bonis dissipatis *) successere, vires regiae sunt imminutae adeo, yt seditiosis in obsequium reducendis vix pares, prouinciis tuendis fuerint penitus impares.

Quamobrem et Rex iure successionis in Sicilia excidit, et Regnum iacturam Dalmatiae, ac Russiae rubrae, ad Venetos ac Polonos desciscentium, passum est; Cumania insigni nonnisi Hungarorum fide, magnoque sanguinis dispendio **) contra Transalpinos vindicata.

Res taliter inclinatae ictis foederibus, pactis conuentis, matrimoniisque conciliatis erigi, ac sustentari coepere. In Polo

**)

[ocr errors]

**) Speculatores, vulgo Őr, inter Castra Németujvár, et Boroztyánkö, amissis terris diffegerant, ex omnibusque partibus per Centurionem suum colligi debuerunt. Vbi non paucorum Regni nostri Nobilium merae fidelitatis feruore praefulgentium capita necis periculum subierunt; vbi multorum regnicolarum nostrorum fidelitates indicibilis sanguinis eorum effusio patefecit." V. Dipl. anni 1332.

« ElőzőTovább »