Oldalképek
PDF
ePub

ori plenius est expressum super hoc emanato, quae villa, seu possessio ante suam natiuitatem carebat propria locatione, et fundatione, sed post locationem eius, et fundationem nomine proprio ab impositoribus Kohak nunc est baptisata, seu vocitata, et eadem possessio cum suis vtilitatibus et pertinentiis ab Ioseph modo supradicto translata, sic suis metis, et terminis ab aliis terminis ad ipsam terminantibus, et vicinantibus separata fore fertur, et distincta. Datum feria 5. ante Festum Galli Confessoris. Anno Domini 1315.*

[ocr errors]
[ocr errors]

Wagner Dipl. Saros. p. 322. sq.

CCCV.

A. Ch. 1315. Eiusdem Capituli Scepusiensis super concor

dia inter Comitem Gerlachum, ac populos de villa Slók coram se inita testimoniales. In vigilia S. Bartholomaei.

Capitulum Ecclesiae S. Martini de Scepus, omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, quibus praesentes ostenduntur, salutem in omnium salutis largitore. Quoniam ea, quae in tempore aguntur, vacillant facile, nisi litterarum praesidio et fidelium testium adminiculo in statum solidum redigantur. Proinde ad vniuersorum notiam harum serie volumus peruenire: Quod cum inter Comitem Gerlacum, Ioannem, Henczmannum et ceteros heredes suos, Ioannem et Marsilium, filios cuiusdam Menhardi, et filios suos ab vna parte, et inter populos de villa Slook ab altera parte, sub metis syluestris villae Menhardi, et limitibus eiusdem villae Slouk contentionis materia oriretur; iidem ex vtraque parte coram nobis ad talem vnionis concordiam deuenerunt

Datum in Vigilia B. Bartholomaei Apostoli. Anno
Domini MCCCXV.

[ocr errors]

Ex Anal. Dipl. Wagnerio - Jankovics Tom. IV. Nro. -183. pag. 256.

CCCVI.

A. Ch. 1315. Mladini, Croatiae ac Bosniae Bani, in
Tragurienses despotica Tyrannis. s. l. et d.

In Christi nomine. Amen, Anno Natiuitatis eiusdem MCCCXV. indict, XIII. regnante D. Karulo, Serenissimo Rege Vngariae, et temporibus quidem Ven. Patris Domini Liberii Episcopi, Egregii viri D. Pauli de Breberio Comitis, et nobilis viri D. Matthaei Zori potestatis et Capitanei populi et communis Ciuitatis Tragurii, die primo Iunii. Quum nobilis et potens vir, D. Mladinus, banus Croatorum et Bosne pararet se cum exercitu tam per mare, quam per terram ad veniendum contra Ciuitatem Traguriensem ad impugnandum, offendendum et capiendum eam, sicuti tandem hoc feeit; videlicet quod venit, offendit, impugnauit non quidem de iure, sed per libitum voluntatis ; nobilis vir D. Matthaeus Zori, potestas et Capitaneus Ciuitatis praedictae, cum iudicibus et consilio generali eiusdem Ciuitatis, per quos dicta Ciuitas regitur, congregati in palatio eiusdem Ciuitatis more solito, et de iure debito, volentes precauere sibi et sue ciuitati, et ciuibus periculum et preiudicium, quod minatum est, et euenire poterat ciuitati, pro eo, quod quidam locus, seu monasterium Fratrum minorum cum Ecclesia, officinis et orto (horto) curia et aliis, erat prope ciuitatem praedictam ante portas et pontem ipsius ciuitatis; qui locus si ad manus hostium deueniret, poterat

[ocr errors]

de leui capi dicta ciuitas, aut enormiter impugnari; coeperunt, voluerunt et deliberarunt pro salute dicte ciuitatis et defensione, nemine discordante, quod destrueretur dictus locus, seu monasterium vsque ad terram, et ipsum totaliter destruendo et quod darent ipsis fratribus alium locum in ciuitate, predicta terra loci destructi semper remanente dictorum fratrum, et structura Ecclesiae iam destructae. Sane Ven. P. D. Liberius, Dei gr. Episcopus Traguriensis, cum Capitulo suo nec non vniuerso Clero suo, qui praesentes erant congregati in Ecclesiam Sancti Ioannis de Tragu. de ipsius Capituli voluntate, consilio et assensu, ad instantiam et lacrimosam petitionem prefati D. potestatis, et capitanei, totiusque Consilii generalis, dicte Ciuitatis et vniuersitatis populi dicte Ciuitatis; nec non de voluntate et assensu Fratris Primi, Abbatis monasterii S. Ioannis de Tragurio, Ord. S. Benedicti, et conuentus ipsius monachorum, scilicet Fr. Radouani etc. ac etiam de voluntate et assensu sororis Draghe, abbatisse monasterii S. Nicolai de Tragurio, Ord. S. Benedicti, et totius conuentus, et dicti monasterii, nec non de voluntate et assensu sororis Anastasie, abbatisse monasterii S. Petri de Tragurio, Ordinis Sancti Benedicti, et totius sui conuentus, et dicti monasterii propter praedictam causam, vt supra, daretur locus conueniens dictis Fratribus minoribus, pro predicto loco eorum destructo pro liberatione defensionis dicte Ciuitatis; et etiam quia dicta tria monasteria S. Benedicti, consideratis circumstantiis Ciuitatis predicte, et necessitate predicta, superflua videbantur, et erant in ipsa ciuitate; tractatu itaque et deliberatione diligenti prehabitis, primo

vniuit dicta tria monasteria monialium hoc modo: ponendo scilicet moniales et personas dicti monasterii S. Nicolai in dicto monasterio S. Petri, et dando omni modo et iure, quo melius potuit, bona et possessiones, actiones et iura dicti Monasterii S. Nicolai integraliter dicto monasterio S. Petri, et, monialibus ipsius et successoribus eius in perpetuum, praedictum locum, seu monasterium ipsius S. Nicolai, quem locum dedit, vt infra sequitur, postmodum loco transtulit, dedit et concessit, quocunque modo melius potuit seu dici debet et potest dictum locum, seu monasterium S. Nicolai praefato Abbati Primo et monachis S. Ioannis praedictis. - Praedictum locum, seu predictum monasterium S. Ioannis dedit, donauit, et transtulit Fr. Antonio de Polla, ministro Ord. FF. minorum prouinciae Sclauonie, et Fr. Matheo de Arbo, Vardiano FF. minorum de Tragurio."

Apud Farl Tom. IV. p. 371." E Tabulis Traguriensibus refert idem Farlatus Tomo IV. p. 406.:,, Anno MCCCXV. quum Mladinus direptionem et excidium vrbis denunciasset, yt patriam redimerent, decem millia librarum persoluere Tragurienses coactos fuisse." Cf. etiam Lucium L IV. cap. XIII. p. 327. Causam vero obsidionis eaedem hanc innuunt:,,Banus petit, vt ei detur charta alba, et facere et scribere possit, quidquid vult de dicta ciuitate. “

CCCVII.

A. Ch. 1315. Georgius, Mladini frater, Almisianis piraticam priuilegialiter indulget. s. l. et d.

litterae prae

Vniuersis et singulis, ad quos litterae sentes peruenerint, Georgius secundus, Ciuitatum Dalmatiae Comes, salutem in omnium verissimo saluatore. (E lucri cupiditate Almisanis piraticam

per priuilegium indulget.) Datum Clissae Anno Domini MCCCXV. indictione XIII. die penultimo Maji.

Apud Lucium L. IV. cap. XIII. pag. 358. Quamuis Comitatus Ciuitatum maritimarum quasi haereditarios gereret, eisdem tamen onerosus et infestior in dies euasit; eodem teste 1. c. p. 329.

CCCVIII.

A. Ch. 1315. Matheus de Trenchin Regis Caroli exposcit praesidium. s. l. et d.

1

[ocr errors]

Mathias de Trencz Hnngarus, caesus ab exercitu Regis (Bohemiae) Ioannis, in extremo discrimine opem Caroli Regis sui implorauit; sed responsum tulit: sibi quidem militares subsidio contra Bohemiae Regem, cum quo amicitiae foedus pactum haberet, mittere minime licere, ne foedifragii reus ageretur; nihilominus hoc vnum, quod in potestate foret, se facturum, vt legatos ad demulcendum, ac deprecandum regem quam primum amandaret; quem hac in parte exorabilem non dubitaret. "

i. Apud Dobner. Mon. Tom. IV. p. 24 Ex angustiis. videtur euasisse; vlterius etiam rerum suarum dominatus.

CCCIX.

[ocr errors]

A. Ch. 1315. Thomas, filius Kudona, tertiam partem possessionis suae Zemen vocatae se Comiti Petro, filio Kupse Comitis, vendidisse coram Conuentu de Zala fatetur. s. 1. et a

Fassio perennalis Thomae, filii Kudoua, de Zeymra, Comiti Petro, filio Kupse Comitis, super tertia parte cuiusdam particulae terrae Zemen vocatae, in Zeymra existentis, ab Andrea, Martino,

[ocr errors]
« ElőzőTovább »