Oldalképek
PDF
ePub

mus,

vt eisdem insigniis, infra praedictum Vngariae regnum duntaxat, vti libere valeas, praedictae legationis officium prosequendo, ita tamen: quod praemissis insigniis in aliis commissis tibi partibus, prouinciis et locis aliquatenus non vtaris, et quod in hac parte tibi pro euidentibus necessitatibus et vtilitatibus regni praedicti et terrarum earumdem conceditur, ad aliquam consequentiam praetextu concessionis huiusmodi in regno et terra eisdem propter hoc in posterum non trahatur. Quo circa fraternitati tuae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quatenus iniunctum tibi onus laboris huiusmodi pro divina et nostra reuerentia deuote suscipiens, illud sic sollicite, sic viriliter et laudabiliter iuxta datam tibi a Deo prudentiam exequaris, quod ex tuis studiosis laboribus, coelesti fauente clementia, sperati fructus adueniant, tuque per sollicitudinis tuae ministerium illam, quae pias causas, gerentibus pro retributione rependitur, palmam gloriae feliciter consequi merearis. Datum Anagniae III. idus May. anno VII."

Odor. Raynaldi Annales Eccles. Tom. IV. ad annum 1301. Nro. IV-V. Subiicit idem: Eodem argumento A. Episcopos, tum maxime electum atque administratorem Ecclesiae Strig. Episcopos, et alios, qui aliqua dignitate ecclesiastica vel ciuili in iis regionibus eminerent; tum Poloniae et Sclauoniae Ducem, legatum debito honore complecti, suamque illi operam commodare iussit.

eadem legatione Nicolao Ostiensi Episcopo Cardinali imposita, plures aliae exaratae litterae, vt in exequendis ipsius imperiis strenue studium suum ac diligentiam collocarent." Nro. VI.

III.

A. Ch. 1301. Idem Bonifacius legati sui procurationem omnibus Ecclesiasticis iniungit. Anag. III. Id. Maii. Vniuersitatem Vestram roga

Bonifacius

mus et hortamur, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus dictum legatum, imo potius nos in ipso, cum per partes vestras transitum fecerit, ob reuerentiam Apostolicae sedis et nostram, benigne recipientes et honeste tractantes, eumdem sibi pro suis et familiae suae necessariis et securo conductu, nec non in euectionibus opportunis, siue in via decesserint, vel defecerint, aut alias fuerint impeditae, cum super hoc fueritis per ipsum, aut eius nuncium requisiti, in eundo, morando, et redeundo liberaliter prouidere curetis. Et si eumdem Legatum in aliquibus locis vel loco interdum moram protrahere contigerit, volumus quod non solum earumdem, eisque vicinarum vel adiacentium partium, sed aliarum etiam, sicut eidem Legato pro huiusmodi oneribus diuidendis et facilius supportandis expedire videbitur, remotarum Patriarchae, Episcopi, etc. etc. Abbates, Praepositi, Archipresbiteri, Plebani et alii ecclesiarum praelati, et personae religiosae et seculares ecclesiarum et monasteriorum contribuere subuentionibus huiusmodi teneantur etc. Datum Anagniae III. id. Maii. anno VII.

Raynald 1. c. nro. VI. Antequam Nicolaus Ostiensis S. A. L. in Hungariam peruenisset, Wenceslaus V. Bohemus, Andreae II. R. H. e Sorore Constantia et Ottocaro I. B. R. abnepos, Wenceslai IV. et Guttae filius, Elisabethae, Andreae III. R. H. sponsus, aetatis anno XIII. ad regimen Hungariae euocatus, cirea XII. Augusti, Sede Strigoniensi vacante, per Ioannem ArchiEpiscopum Colocen. maioris partis Hungariae consensu

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

est coronatus. Factum hoc Bonifacium VIII. Carolo Roberto, per Legatum pontificium iam diademate incincto, addictum vehementer ussit.

IV.

A. Ch. 1301. Idem Bonifacius Ioannem Archiepiscopum Colocensem, quod Venceslaum Bohemum Carolo Roberto per Gregorium Strigoniensem electum iam coronato, incingere praesumserit, redarguit, ad reddendamque facti rationem Romam euocat. Laterani XVI. kal. Nouembris.

Bonifacius

[ocr errors]
[ocr errors]

Nicolao Ostiensi et Velletrensi Episcopo, Apostolicae Sedis Legato. Ro-manus Pontifex super reges et regna constitutus a Deo, in Ecclesia militanti hierarcha existit et super omnes mortales obtinens principatum, sedensque in solio iudicii, cum tranquillitate iudicat, et suo intuitu dissipat omne malum. Prouide sanctae memoriae praedecessores nostri Romani Pont. et si eos diuersorum regum et regnorum cura sollicitauerit officii pastoralis, specialiter tamen sua studia conuerterunt, vt regnum Vngariae, quod ad Apostolicam sedem peculiarius pertinet, praeseruaretur a noxiis, et salubria susciperet incrementa, et maxime contra Cumanorum, Tartarorum, et paganorum ac schismaticorum hostiles incursus, quibus extitit hactenus plurimum impugnatum, et ex quibus ad magnum exterminium et diminutionem habitatorum est deductum. Nos quidem praedictorum ipsorum vestigia imitari volentes, intellecto nuper statu miserabili dicti regni, quod pro dolor! in spiritualibus et temporalibus multipliciter est collapsum, et in quo vndique bella fremunt, Ecclesiarum Praelatis et personis Ecclesiasticis, nec non Baronibus, et Nobilibus ac

popularibus dissidentibus in eodem: de tua circumspectione confisi, te ad regnum ipsum cum plenae legationis officio duximus destinandum. Verum post tuum discessum a nobis ad notitiam nostram fide digna relatio, sed nimis amara, perduxit, quod venerabilis frater noster Colocensis Archi-Episcopus (si tamen, dum consonent facta relatibus, venerabilis sit dicendus) stipatus nonnullis Episcopis et Ecclesiarum Praelatis ac Baronibus dicti regni, in tantam prorupit audaciam et temeritatis excessum, quin potius ad tantam deuenit insaniam, quod dilectum filium Wenceslaum, natum charissimi in Christo filii nostri Wenceslai Boëmiae regis illustris, in Regem eiusdem reg. Vng. de facto, cum de iure non posset, coronare praesumserit, ingressum tuum in ipsum regnum nequaquam expectans, cum esses illud, cum huiusmodi legationis officio e vestigio intraturus. Nec attendit dictus Archi-Episcopus, quod nunquam ad se, vel praedecessores suos Colocenses Archi-Episcopos, regum Vngariae coronatio de iure vel de consuetudine pertinuerat, nec aliquatenus pertinebat; sed huiuimodi Reges solent per Strigoniensem Archi-Episcopum, qui est pro tempore, coronari (vt non prosequamur ad praesens, quomodo nec ex successione, seu iure aliquo, quod occurrat, regnum ipsum debebatur Wenceslao nato, praedicto) super quibus in dubio saltem nos vel te, qui gerebas in partibus illis vices nostras, cosulere debuisset.. Cum enim inter lepram et lepram variaretur iudicium, erat ad nos, qui summi sacerdotis leuitici generis vices gerimus, locumque tenemus, in tam arduis casibus recursus habendus: maxime cum Magnificus Vir Carolus, nepos

charissimi in Christo filii nostri Caroli, Siciliae regis illustris, per dilectum filium Strigoniensem electum, et administratorem auctoritate nostra in spiritualibus et temporalibus Strigoniensis Ecclesiae constitutum, in eiusdem regni Hungariae Regem fuisset antea coronatus. Ad haec nolumus te latere; aut in dubium reuoca; ri, quod memoratum Vngariae regnum sacrosanctae Romanae Eeclesiae a beato Stephano, primo Re.ge Vngariae Christiano, cum omni eius iure ac potestate, deuote oblatum fuit et traditum reuerenter: qui etiam ad ipsius regni solium noluit auctoritate propria sublimari, sciens quod nemo sibi sumere debet honorem, nisi, qui vocatur a Deo; et ideo non a quolibet, sed a Vicario Iesu Christi et successore Petri assumsit regium diadema. Fuerat quidem diuinitus reuelatum, quod ei primum in gente Vngariae corona debebatur et regnum; sicut haec plenius documenta, quae seruantur in archiuis memoratae Ecclesiae Romanae, testantur, et ad ipsius Archiepiscopi potuerunt notitiam peruenisse. Vnde cum supradictus archiepiscopus culpabilior fuerit ex hac parte, est amplius puniendus. Nolentes igitur huiusmodi audaciam excessus et insaniam dicti Archi-Episcopi, sicuti nec debemus, sub dissimulatione transire, quamuis adeo sint no-torii, quod nulla possunt tergiuersatione celari; vt tamen sibi, si quam forsan habet, defensio relinquatur, quae ipsum et si non excusaret a toto, saltem excusaret a tanto, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus per te, vel per alium, seu alios praefatum Archi-Episcopum Colocensem sub poena priuationis et depositionis

[ocr errors]
« ElőzőTovább »