Oldalképek
PDF
[ocr errors]

Idem Karolus donationem particulae terrae de possessione Chyckwa , in Comitatu Zemplin excissae, et per Iulam , filium Raynoldi Palatini, Simoni ac Beke, filys Ioannis de Guerche, serui— entibus suis datae, ac per hos Ioannis de Gerche, seruientibus suis donatae , ac per hos Ioanni , filio Ladizlai de Woztych venditae , metis designatis confirmat. Pridie nonas Ianuary. Anno Domini MCCCXV.

[merged small][ocr errors]

Stephanus Palatinus, cum coniuge, ac filiis suis Ecclesiae Corporis Christi, prope villam Diös Györ existentis , Eremitarum S. Crucis, Ordinis S. Augustini , villam illi vicinam, Chupte vocatam, cum vinea , ac terra arabili de Declus confert, iure perpetuo possidendam, violatores ana

themate feriendo. Anno Domini MCCCXV. Ibidem.

CCXCII. A. Ch. 1315. Nicolaus , Kaiuoda Transiluaniae, populos de Riche , ac Csaba , ab vsurpatione iuris alieni. inhibet. Datum in Deesudr Sabbatho proximo ante Natiuitatem B. }^. ¢s Nos Nicolaus, Vaiuoda Transiluanus et Comes de Zolnuk, damus pro memoria, quod cum ad instantiam Comitis Iacobi, filii Apa, Nicolaum de Macskás, hominem nostrum ad prohibendum populos vtriusque Ladislai Magistrorum , filiorum Ladislai quondam Vaiuodae Transyluani, de Ryche et Chaba, ab vsibus et vtilitatibus possessio

num eiusdem Comitis Iacobi, Babus et Bend vocatarum — — Sabbatho proximo ante Natiuitatem Beatae Virginis transmisissemus; idem homo noster ipso die ad nos reuersus nobis dixit : quod super faciem praedictarum possessionum Comitis Iacobi accessisset; et praedictos populos Byche et Chaba ab omnibus vsibus et vtilitatibus earumdem a modo vtendis et percipiendis firmiter prohibuisset. Datum in Deesvár Sabbatho praenotato. Anno Domini MCCCXV. Cornides MSS. Tom. II. p. 159.

CCXCIII. 4. Ch. S. Æ. Omodei, quondam Palatini , litterae , queis

metas possessionis suae Keregem per nobiles Comitatus

de /^ngh reuideri iussit. s. l. et d.

Omodeus Palatinus , dilectis sibi , Magistro Iob Comiti, Joanni filio Kencz, Comiti Bog, Comiti Nicolao, Comiti Marcello de Pank, et Magistro Ioanni , filio Iacobi , et aliis Nobilibus in H u n g a r ia existentibus , omnimodam dilectio— nem. Dicit nobis Comes Alexander de Tutuna, quod Iobbagyones Castri de Hung , ad terram nostram Keregen vocatam de hereditaria possesssiome sua irruentes, in erectione metarum antiquis metis quamdam particulam addidissent, contra iustitiam surripiendo. Super quo mandamus vobis per praesentes, quatenus vna cum Iobbagyonibus Castri accedatis, ad faciem terrae memoratae, ac praesente Magistro Stephano, Ca n c e l I ari o n as t r o , ad hoc destinato, inspecta partium iustitia sententiam faciatis; quia nolumus, quod terra alicuius Nobilis per nos occupetur , nec intendimus nostra iura ab aliis occupari. Vnde iustitiam in ipso facto non celetis , sed quod arbitrium Vestrum secum fert, finaliter terminetis.

Kapriani ex autographo sub B. Tom. I. p. 104 Intitulatum : Nobilibus de Hung.

[ocr errors]

A. Ch. 1315. Thomas , Archi-Episcopus Strigonien. conuentionales inter Episcopum , et Capitulum 4griense factas sua confirmat auctoritate. Strigonii in crastino quindenarum S. Georgii Martyris.

Nos Thomas, miseratione Diuina, Archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci Comes perpetuus, significamus quibus expedit vniuersis, praesentium per tenorem: Quod discreti viri Sinon, Cantor Ecclesiae Agriensis, et Walterus Archidiaconus, Magistri de eadem Ecclesia, vice ac nomine totius Capituli Ecclesiae eiusdem Agriensis, cum sufficienti procuratorio ad nostram accedentes raesentiam, exhibuerunt nobis litteras Venerabilis Patris Domini Martini, Dei gratia, Episcopi Agriensis, super pacis ordinatione inter ipsum Venerabilem Patrem ex una parte, et inter dictum “Capitulum ex altera confectas, petentes nos cum instantia , vt easdem ratas habere, et auctoritate, qua fungimur, confirmare dignaremur ; quarum tenor talis est: (v. ad an. MCCCVII.) Nos igitur petitiones dictorum discretorum virorum considerantes esse iustas, praeserüm quod idem Venerahilis Pater praemissam ordinacionem et pacis vnionem, ac bonorum et possessionum restitutionem coram nobis ore tenus affirmat, sicut prouide et iuste facta est, nos ratam habemns et tenorem litterarum dicti Venerabilis Patris de verbo ad verbum praesentibus inseri fecimus et approbamus, et auctori

tate praesentium confirmamus. In cuius rei testimonium praesentes appensione sigilli nosiri authentici fecimus communiri. Datum Strigonii in Crastino quindenarum Georgy Martyris. Anno Domini MCCCXV. Locus sigilli pendentis.“

E Collect. Heuenesi Tom. V. p. 142. Kaprinai Tom. IV. sub C. Nro. CXVIII. Sub hoc Martino , prout in serie noua Episcoporum Agriensium RR. Michaël Ambrosovszky scripserat, Canonici ad 22. reducti sunt ; quum antea sub Andrea II. numerum 30. excesserint, Capellanos autem fuisse 24; Altaristas 60. - (

CCXCV. . . A. Ch. 1315. Augustinus, Zagrabiensis Episcopus, litteras inter Abbatem , ac J/oniales super insula S. Iacobi confectas reformat , iuraque Ecclesiae Zagrabiensis vindicat. Zagrabiae , in festo S. Michaëlis.

Nos Augustinus, miseratione diuina, Episco— pus Zagrabien. Significamus quibus expedit, vniuersis, memoriae commendantes, quod Perculeus Abbas, et Monachi in capella Sanctae Mariae Zagrabiae residentes, litteras suas inter ipsos, et inter Dominum N. monialem, et alias moniales, super insula Sancti Iacobi confectas petierunt nostris et Capituli Zagrabiensis litteris confirmare. Sed Alexander Archidiaconus de Kemlek, et Archidiacoconus Zagrabiens. Ecclesiae Cathedralis pro Capitulo responderunt: quod Ecclesia S. Iacobi de insula Zasca , et ipsa insula monachis Cistercien. ordinis, per P. quondam Archidiaconum Cathedralem, et per Ecclesiam Zagrabiensem non simpliciter, sed sub certis conditionibus, siue modis datae fuerunt vel donatae ; ita vt religiosi vel monachi illam insulam pro beneficio Zagrabiensis Ecclesiae perpetuo recognoscant, et tres marcas thuris ad cameram Capituli dare in festo Sancti Regis Stephani amnis singulis teneantur, et ex culturis, quas laboribus suis propriis, vel eorum rustici fecerint, ad duas partes marturinarum Rusticorum suorum in eadem insula manentium Capitulo dare, et soluere teneantur. Insuper Ecclesia Sancti Iacobi Episcopum Zagrabien. et Capitulum recognoscere debeat pro patronis ; quae conditiones et modi a sexaginta annis vel supra vsque hodie per monachos sunt seruati. Cum igitur in littera, quae confirmari petitur, nihil e praedictis iuribus sit expressum, non videtur confirmanda, sed infirmanda; licet ante in hac disceptatione praedictus Abbas et Capitulum fuerint aliquamdiu immorati, ad vltimum tamen Abbas et Monachi consenserunt, vt tres marcas thuris praedictas, ratione illius insulae debitas, non monialibus, sed ipsimet Capitulo dare debeant annuatim , quamuis ipsam insulaum ad vsum Monialium conuerterint, vel conuertant, Monialibus vero cetera honoraria, seu debita insulae supportabunt, videlicet decimas de cultura propria et super Rusticorum suorum, ac duas partes marturinarum de suis Rusticis prouenientium , a annuatiim soluent Capitulo, prout vs• que.hodie obseruatum extitit per Monachos et solutum. Ius etiam Patronatus in Ecclesia S. Iacobi apud Ecclesiam Zagrabiensem remanebit pacificum et quietum. 1n cuius rei memoriam peaesentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Zagrabiae in festo S. Michaëlis, Anno Domiui MCCCXV.“ Apud Farlat. Tom. V. p. 403. Kerchelich eumdem Augustinum a vindicatis aliis etiam Ecclesiae iuribus

Haudat in haec verba : ,, Capituli quoque bona a Petro Neprett coram Stephano Bano , de dato SeIin 3}. De

« ElőzőTovább »