Oldalképek
PDF
ePub

tunis. Datum Budae tertio die Octauarum praedictarum. Anno Domini MCCCI. 66

E Miscellaneis Diplomatum , litterarum et actorum publicorum Hungariae in folio Nro. 3. Ex his patet Andream III. R. H. reuera XIV. Mensis lan, A. 1301. in castro Budensi , decessisse , vti notauit Dlugossus Hist. L. IX, col, 898. Anno iam isto eadem Agnes monasterium fundauit Viennae ad Portam Coeli dictum pro monialibus Ordinis Praemonstr. vel potius a Gerardo Canonico Viennensi erectuni dotauit; anno 1331. denuo auxit. Coll. Hevenesi Tom. XVII. p. 422.

[ocr errors]

JI. A. Ch. 1301. Bonifacius PP. VIII. ad tollenda Hunga

riae mala Nicolaum Ostiensem ac Veletrensem Episcopum de latere suo in Hungariam destinat. Anagniae III. Idus Maii an. VII.

Bonifacius

Nicolao Ostiensi et Veletrensi Episcopo A. S. L. Quamuis vniuersis et singulis regionibus, Deo et Apostolicae sedi deuotis, fauorem Apostolicum, quotiens necessitas ingruit, impendere debeamus; et ad eas nostrae mentis intuitum leuando in circuitu vigilis more pastoris tam corporeos quam mentales oculos; visuri quid gregi commisso nobis expediat, et quid operis impendi debeat circa ipsum; vt illius fulti praesidio, cui cogitationes hominum praeparantur, quique fortium arcus superal, et infirmos robore potenter accingit, ministerii nostri sollicitudinem ad ea praesertim, quae fidelibus populis necessario expedire viderimus et noverimus profutura, salubriter et vtiliter exponamus; in praesentiarum tamen Vngariae regni nobilis necessitates praecordialiter intuemur, profundis meditationibus, laboriosisque vigiliis insudando, vt eidem in huiusmodi

necessitatum articulis opportunum adhibeatur , Domino auxiliante, consilium, salubreque remedium impendatur. Vnde cum hostis humani generis, pacis aemulus, et zizaniae seminator, ab olim in eodem regno turbationes et scandala suscitarit: ex quibus regale solium, ipsiusque regni regimen multipliciter sunt depressa, vastatis fidelium bonis, Ecclesiarum et locorum Ecclesiasticorum direptis iuribus, conculcata damnabiliter ecclesiasticalibertate, ac subsecutis exinde animarum periculis , deplorandis personarum nefandis excidiis, et aliis fere innumeris detrimentis ; nos exinde graues et amaras gessimus et portamus in mente nostra puncturas , dum miserabilis illius regni conditio , et commissorum ibi enormitates excessuum infra nostra praecordia reuoluuntur. Et vtinam desuper datum esset, vt cum honore Dei et Ecclesiae ac aliorum salubri statu fidelium posset commode circa tantum negocium exhiberi nostra praesentia corporalis, vt vbi mente vigilanter interdimus, ibi praesentialiter nostrum desiderium

desiderium panderemus. Sed quia id conditio nostra non patitur, et innumera negociorum vndique occurentium varietate distrahimnr, illos in partem Apostolicae sollicitudinis de latere nostro nonnunquam assumimus, quibus fore percipimus coelesti dono prouisum, vt in altis et arduis negociis sciant et possint consulere prouide, ac vtili consilio prouidere. Attendentes itaque, quod personam tuam altissimus Gratiarum Dominus scientiarum magnitudine, prouidentiae munere, circumspectionis gratia , industriae claritate multisque virtutibus insigniuit; humeris tuis forditudinis robur adiiciens, vt ad laudem sui nominis frequenter onera grandia supportares; ple

[ocr errors]

nissimam quoque de tuis meritis fiduciam obtinentes, licet apud sedem Apostolicam ex eminentia tui consilii valde necessarius habearis, nosque inuiti quodammodo tanti viri praesentia caremus; tamen propter vrgentem et ineuitabilem necessitatem dicti regni, cui speramus in praedictis per tuam industriam circumspectam; illo tibi auxiliante, qui potest salubriter consuli et vtiliter subvenire; te ad praefatum regnum, commisso tibi plenae legationis officio in eodem regno, et in Poloniae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae Lodomeriae, Galliciae, et Cumaniae partibus illi conterminis, vt in eis euellas, et destruas, dissipes et disperdas, aedifices et plantes et statuas in nomine Domini, sicut videris expedire; de fratrum nostrorum consilio tanquam pacis Angelum destinamus: iniuncto tibi nihilominus, vt in regno ipso inter eiusdem regni personas, nec non tam ibidem, quam in prouinciis memoratis inter ecclesiasticos et mundanos viros et vniuersos alios, cuiuscunque conditionis, praeeminentiae, siue status agas, et tractes , quae ad cultum Dei et praedictae sedis honorem, observantiam ecclesiasticae sanctionis, redintegrationem ecclesiasticae libertatis, robur prosperi status regni et prouinciarum praedictarum, honestatis cultum, reformationem pacis, releuationem pauperum ac animarum salutem et tranquillitatem corporum pertinebunt. Et vt circa legationis officium, quod in eodem regno Vngariae tibi duximus committendum, eo possis prosperari facilius, quo solitis Legatorum, qui missi de latere mare transeunt, adornatus insigniis, personam nostram quodommodo praesentabis; de speciali gratia apostolica tibi auctoritate concedi

mus, vt eisdem insigniis , infra praedictum Vngariae regnum duntaxat, vti libere valeas, praedictae legationis officium prosequendo, ita tamen: quod praemissis insigniis in aliis commissis tibi partibus, prouinciis et locis aliquatenus non vtaris , et quod in hac parte tibi pro euïdentibus necessitatibus et vtilitatibus regni praedicti et terrarum earumdem conceditur, ad aliquam consequentiam praetextu concessionis huiusmodi in regno et terra eisdem propter hoc in posterum non trahatur. Quo circa fraternitati tuae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quatenus iniunctum tibi onus laboris huiusmodi pro divina et nostra reuerentia deuote suscipiens, illud sic sollicite, sic viriliter et laudabiliter iuxta datam tibi a Deo prudentiam exequaris, quod ex tuis studiosis laboribus, coelesti fauente clementia , sperati fructus adueniant, tuque per sollicitudinis tuae ministeriuin illam, quae pias causas, gerentibus pro retributione rependitur, palmam gloriae feliciter consequi merearis. Datum Anagniae III. idus May. anno VII.“

Odor. Raynaldi Annales Eccles. Tom. IV. ad annum 1301. Nro. IV-V. Subiicit idem : Eodem argumento A. Episcopos, tum maxime electum atque administratorem Ecclesiae Strig. Episcopos, et alios, qui aliqua dignitate ecclesiastica vel ciuili in iis regionibus eminerent; tum Poloniae et Sclauoniae Ducem , legatum debito honore complecti , suamque illi operam commodare iussit. De eadem legatione Nicolao Ostiensi Episcopo Cardinali imposita , plures aliae exaratae litterae, vt in exequcndis ipsius imperiis strenue studium suum ác diligentiam collocarent.“ Nro. VI.

[ocr errors]
[ocr errors]

III.
A. Ch. 1301. Idem Bonifacius legati sui procurationem

omnibus Ecclesiasticis iniungit. Anag. Ii. Id. Maii.

Bonifacius Vniuersitatem Vestram roga-1 mus et hortamur, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus dictum legatum, imo potius nos in ipso, cum per partes vestras transitum fecerit, ob reuerentiam Apostolicae sedis et nostram, benigne recipientes et honeste tractantes, eumdemi sibi pro

suis et familiae suae necessariis et securo conductu, nec non in euectionibus opportunis, siue in via decesserint, vel defecerint, aut alias fuerint impeditae, cum super hoc fueritis per ipsum, aut eius nuncium requisiti, in eundo, morandu, et redeundo liberaliter prouidere curetis. Et si eumdem Legatum in aliquibus locis vel loco interdum moram protrahere contigerit, volumus quod non solum earumdem, eisque vicinarum , vel adiacentium partium , sed aliarum etiam, sicut eidem Legato pro huiusmodi oneribus diuidendis et facilius supportandis expedire videbitur, remotarum Patriarchae, Episcopi, etc. etc. Abbates, Praepositi, Archipresbiteri, Plebani et alii ecclesiarum praelati, et personae religiosae et seculares ecclesiarum et monasteriorum contribuere subuentionibus huiusmodi teneantur etc. Datum Anagniae III. id. Maii. anno VII.

Raynald I. c. nro. VI. Antequam Nicolaus Ostiensis S. A. L. in Hungariam peruenisset, Wenceslaus V. Bohemus, Andreae II. R. H. e Sorore Constantia et Ottocaro I. B. R, abnepos, Wenceslai IV. et Guttae filius, Elisabethae, Andreae JII. R. H. sponsus, aetatis anno XIII. ad regimen Hungariae euocatus, cirea XII. Augusti, Sede Strigoniensi vacante, per loannem ArchiEpiscopum Colocen. maioris partis Hungariae consensu

« ElőzőTovább »