Oldalképek
PDF

tunis. Datum Budae tertio die Octauarum praedictarum. Anno Domini MCCCI. **

E Miscellaneis Diplomatum , litterarum et actorum ubIicorum Hungariae in folio Nro. 3. Ex his patet Andream III. R. H. reuera XIV. Mensis Ian. A. 1301. in castro Budensi , decessisse, vti notauit Dlugossus Hist. L. IX, col. 898. Anno iam isto eadem Agnes mo— nasterium fundauit Viennae ad Portam Coeli dictum pro monialibus Ordinis Praemonstr. vel potius a Gerardo Canonico Viennensi erectuni dotauit; anno 1331. denuo auxit. Coll. Hevenesi Tom. XVII. p. 422.

- II. A. Ch. 1301. Bonifacius PP. rIII. ad tollenda Hungariae mala Nicolaum Ostiensem ac /eletrensem Epi

scopum de latere suo in Hungariam destinat. Aenagniae

III. Idus Maii an. /II.

Bonifacius — — — Nicolao Ostiensi et Veletrensi Episcopo A. S. L. Quamuis vniuersis et singulis regionibus, Deo et Apostolicae sedi deuotis, fauorem Apostolicum , quotiens necessitas ingruit, impendere debeamus ; et ad eas nostrae mentis intuitum leuando in circuitu vigilis more pastoris tam corporeos quam mentales oculos; visuri quid gregi commisso nobis expediat, et quid operis impendi debeat circa ipsum ; vt illius fulti praesidio, cui cogitationes hominum praeparantur, quique fortium arcus superat, et infirmos robore potenter accingit, ministerii nostri sollicitudinem ad ea praesertim, quae fidelibus populis necessario expedire viderimus et noverimus profutura, salubriter et vtiliter exponamus ; in praesentiarum tamen Vngariae re g n i n ob i l i s necessitates praecordialiter intuemur, profundis meditationibus, laboriosisque vigiliis insudando, vt eidem in huiusmodi

necessitatum articulis opportunum adhibeatur, Domino auxiliante, consilium, salubreque remedium impendatur. Vnde cum hostis humani generis, pacis aemulus, et zizaniae seminator, ab olim in eodem regno turbationes et scandala suscitarit:. ex quibus regale solium, ipsiusque regni regimen multipliciter sunt depressa, vastatis fidelium bonis, Ecclesiarum et locorum Ecclesiasticorum direptis iuribus, conculcata damnabiliter ecclesiastica libertate, ac subsecutis exinde animarum periculis, deplorandis personarum nefandis excidiis, et aliis fere innumeris detrimentis ; mos exinde graues et amaras gessimus et portamus in mente nostra puncturas, dum miserabilis illius regni conditio , et commissorum ibi enormitates excessuum infra nostra praecordia reuoluuntur. Et vtinam desuper datum esset, vt cum honore Dei et Ecclesiae ac aliorum salubri statu fidelium posset commode circa tantum negocium exhiberi nostra praesentia corporalis, vt vbi mente vigilanter intendimus, ibi praesentialiter nostrum desiderium panderemus. Sed quia id conditio nostra non patitur, et innumera negociorum vndique occurentium varietate distrahimnr, illos in partem Apostolicae sollicitudinis de latere nostro nonnunquam assumimus, quibus fore percipimus coelesti dono prouisum, vt in altis et arduis negociis sciant et possint eonsulere prouide, ac vtili consilio prouidere. Attendentes itaque, quod personam tuam altissimus Gratiarum I)ominus scientiarum magnitudine, prouidentiae munere, circumspectionis gratia, industriae claritate multisque virtutibus insigniuit ; humeris tuis forditudinis robur adiiciens, vt ad laudem sui nominis frequenter onera grandia supportares; plemissimam quoque de tuis meritis fiduciam obtinentes, licet apud sedem Apostolicam ex eminentia tui consilii , valde necessarius habearis, . nosque inuiti quodammodo tanti viri praesentia caremus; tamen propter vrgentem et ineuitabilem necessitatem dicti regni, cui speramus in praedictis per tuam industriam circumspectam, illo tibi auxiliante, qui potest salubriter consuli et vtiliter subvenire; T te ad praefatum regnum, commisso tibi

lenae legationis officio in eodem regno , et in Pöloniae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Lodomeriae, Galliciae, et Cumaniae partibus illi conterminis, vt in eis euellas, et destruas, dissipes et disperdas, aedifices et plantes et statuas in nomine Domini, sicut videris expedire; de fratrum nostrorum consilio tanquam pacis Angelum destimamus: iniuncto tibi nihilominus, vt in regno ipso inter eiusdem regni personas, nec non tam ibidem, quam in prouinciis memoratis inter ecclesiasticos et mundanos viros et vniuersos alios, cuiuscunque conditioais, praeeminentiae, siue status agas, et tractes, quae ad cultum Dei et praedictae sedis honorem, obseryantiam ecclesiasticae sanctionis, redintegrationem ecclesiasticae libertatis, robur prosperi status regni et prouinciarum praedictarum, honestatis cultum , reformationem pacis, releuationem pauperum ac animarum salutem et tranquillitatem corporum pertinebunt. Et vt circa legationis officium, quod in eodem regno Vngariae tibi duximus committendum, eo possis prosperari facilius, quo solitis Legatorum, qui missi de latere mare transeunt, adornatus insigniis, personam nostram quodommodo praesentabis; de speciali gratia apostolica tibi auctoritate concedimus, vt eisdem insigniis, infra praedictum Vngariae regnum duntaxat, vti libere valeas, praedictae legationis officium prosequendo, ita tamen: quod praemissis insigniis in aliis commissis tibi partibus, prouinciis et locis aliquatenus non vtaris, et quod in hac parte tibi pro euidentibus necessitatibus et vtilitatibus regni praedicti et terrarum earumdem conceditur, ad aliquam consequentiam praetextu concessionis huiusmodi in regno et terra eisdem propter hoc in posterum non trahatur. Quo circa fraternitati tuae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quatenus iniunctum tibi onus laboris huiusmodi pro divina et nostra reuerentia deuote suscipiens, illud sic sollicite, sic viriliter et laudabiliter iuxta datam tibi a Deo prudentiam exequaris, quod ex tuis studiosis laboribus, coelesti fauente clementia, sperati fructus adueniant, tuque per sollicitudinis tuae ministeriuin illam, quae pias causas. gerentibus pro retributione rependitur, palmam gloriae feliciter consequi merearis. Datum Anagniae III. idus May. anno VII.“

Odor. Raynaldi Annales Eccles. Tom. IV. ad annum 1301. Nro. IV—V. Subiicit idem : Eodem argumento A. Episcopos, tum maxime electum atque administratorem Eçclesiae Strig. Episcopos, et alios, qui aliqua dignitate ecclesiastica vel ciuili in iis, regionibus eminerent; tum Poloniae et Sclauoniae Ducem , legatum debito honore complecti , suamque illi operam commodare iussit. De eadem legatione Nicolao Ostiensi Episcopo Cardinali imposita, plures aliae exaratae litterae , vt in exequeudis ipsius iinperiis strenue studium suum ac diligentiam collocarent. ** Nro. VI.

III.

A. Ch. 1301. Idem Boni/acius legati sui procurationem omnibus Ecclesiasticis iniungit. Anag. III. Id. Maii.

Bonifacius — — Vniuersitatem Vestram roga-* mus et hortamur, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus dictum legatum, imo potius nos in ipso, cum per partes vestras transitum fecerit, ob reuerentiam Apostolicae sedis et nostram, benigne recipientes et honeste tractantes, eumdem. sibi pro suis et familiae suae necessariis et securo conductu, nec non in euectionibus opportunis, siue in via decesserint, vel defecerint, aut alias fuerint impeditae , cum super hoc fueritis per ipsum, aut eius nuncium requisiti, in eundo, morando, et redeundo liberaliter prouidere curetis. Et si eumdem Legatum in aliquibus locis vel loco interdum moram protrahere contigerit, volumus quod non solum earumdem , eisque vicinarum . vel adiacentium partium , sed aliarum etiam, sicut eidem Legato pro huiusmodi oneribus diuidendis et facilius supportandis expedire videbitur, remotarum Patriarchae, Episcopi, etc. etc. Abbates, Praepositi, Archipresbiteri, Plebani et alii eccle. siarum praelati , et personae religiosae et seculares ecclesiarum et monasteriorum contribuere subuentionibus huiusmodi teneantur etc. Datum Anagniae III. id. Maii. anno VII.

Raynald l. c. nro. VI. Antequam NicoIaus Ostiensis S. A. L. in Hungariam peruenisset, Wenceslaus V. Bo. hemus, Andreae II. R. IH. e Sorore Constantia et Ottocaro I. B. R. abnepos, Wenceslai IV. et Guttae fidius, Elisabethae, Andreae III. R. H. sponsus, aetatis anno XIII. ad regimen Hungariae euocatus, cirea XII. Augusti, Sede Strigoniensi vacante, per Ioannem ArchiEpiscopum Colocen. maioris partis Hungariae consensu

« ElőzőTovább »