Oldalképek
PDF
ePub

Beatae Mariae Virginis, quod praedictus Capellanus Altaris Sancti Nicolai semper eligi debeat et constitui per Dominum Lectorem Ecclesiae S. Petri Maioris, vnus de officio Canoniciaé Capellae Beatae Mariae Virginis antedictae, saluo iure, priuilegio et officio capellae antedictae. Quo excepto quam de speciali petita et data, ac obtenta licentia Domini nostri Praepositi, ac Capituli Eclesiae Maioris et Canonicorum Capellae Beatae Mariae Virginis, iam dictae, Dominus Lector, quem nomino Beati Nicolai Vicarium, vt dictum est, paaefatum Capellanum in spiritualibus et temporalibus iudicandi habeat potestatem in omnibus causis, in quibus praepositum et capellanum ipsum possent iudicare, ordinaui vt quicunque eligitur vel constituitur per Dominum Lectorem, vt est supradictum in capellanum Beati Nicolai, quod illum non ad tempus, sed in perpetuum, vsque vitam suam constituat; et si contingat, quod idem capellanus propter eius bonitatem in Canonicum Eeclesiae Beati Petri Apostoli assumatur, et voluerit renunciare, vel tenere officium memoratum, liberam habeat super hoc facultatem, dummodo saepe dictum officium Diuinum cum diligentia assequatur, sicut prius. sicut prius. Si vero ad aliam Ecclesiam fuerit promotus in Canonicum, ex tunc, vt ex nunc volo, quod tanquam vacans officium praefatus Dominus Lector vni de praedictis Canonicis idoneo conferat officium memoratum. Constitui et quod idem Capellanus Beati Nicolai subiectus sit et esse debeat Domino Lectori Beati Nicolai Vicario, et ipsum honorare in omnibus licitis et honestis. Et rogo totis viribus, et toto posse, in amore Charitatis diuinae, quatenus praedictum capellanum

Beati Nicolai vltra vnam diaetam in suis agendis non transmittat, qui vltra ire minime teneatur; ne cultus Diuini officii ex hoc minuatur, nisi forsan aliquem ad supplendum vices suas duxerit ordinandum. Hoc idem dico de domino meo Praeposito et capitulo antedictis. Quicunque vero contrarium fecerint, in corpore et anima prae dictum Patronum, quem defraudant, sentiant aduersantem. Ordinaui etiam de expressa voluntate Domini Praepositi Capituli, quod saepedictus Capellanus ratione prouentuum altaris praedicti ab omni exactione, taxatione, Legatorum Apostolicae sedis vel aliorum quorumcunque exemtus esse debeat, et immunis; ordinaui et de petita et obtenta licentia, et voluntate Praepositi et Capituli, Dominorum meorum praedictorum, quod in festo Beati Nicolai praedicti saepe dictus Capellanus debeat magnam Missam celebrare; volo et quod in vigilia Beati Nicolai praedictus Capellanus collationem Capitulo dare debeat, vt est moris. Et vt praedictum officium praedictus Capellanus Sancti Nicolai eo attentius et sollicitius, exequatur, praedicto Altari Sancti Nicolai ad eius laudem et praeconium, ob spem salutis aeternae, et aliqualem emendam meorum commissorum, donaui vnum Calicem, et vnum breuiarium, ac et sacerdotale indumentum; videlicet casulam de Chemelet, nigro; et Albam cum aliis, ac et indumenta altaris de Rubeth scandato cum manutergys, et missali, ac etiam vnam vineam emptam, vulgariter Chutul nominatam in termino veteris Buda praedictae Ecclesiae nostrae sitam, cum quadam particula a parte superiori, ac loco Torcularis, eidem annuentibus, iure perpetuo et irreuocabiliter habendam

et possidendam, et tenendam, per Capellanum Altaris Beati Nicolai saepe dictum, pro tempore constitutum, constitui et ordinaui, quod si qui successu temporum nostri successores in adhibenda diligentia circa praedictum pium officium negligentes fuerint in corrigendo et sollicitando," ac compellendo Capellanum praedictum ad celebrationem diuinorum, cessando per tres menses sine causa legitima, vel etiam ad vineam emendandam, si deteriorasset, vno anno, duobus, tribus successiue non compelleret, cum in hoc non videatur carere scrupulo societatis occultae, qui manifeste facinori desineret obuiare; ex hinc post primam ammonitionem factam per Dominum Praepositum pro tempore existentem in Capitulo, quem volo exspectare infra mensem, post secundam monitioném similiter infra mensem, post tertiam monitionem similiter infra mensem; quae etiam si non curauerit, tam in sollicitatione Diuinorum tantum vel emendatione vineae antedictae, et statuo, et ordino, quod sub eodem modo et ordine ad Praepositurae dignitatem per omnia cura praedicti dicti officii deuoluatur; cui causa deinde supplico genibus prouolutis, quatenus acceptare dignaretur suae salutis et ecclesiae honoris ob respectum; qui si recipere nollet curam antedictam vel recipiendo similiter non curaret, ex tunc vltimo post demum remedio, auxilio, et prouisioni Domini Strigoniensis Archiepiscopi totam ordinationem meam humiliter submitto. Dico et statuo, quod si praedictus Capellanus praedictam vineam infratres annos male procurauerit, ex tunc praefatus Dominus Lector praedictum Capellanum priuare debeat beneficio Altaris, et vinea ante dicta alteri

idoneo, de praedictis Canonicis, saepe dictum officium et vineam conferendo, et expensas, per quas possit emendari vinea praedicta ab eodem Capellano exigere teneatur Dominus Lector Vicarius antedictus. Caeterum vltimo concludo, quod quicunque hanc nostram ordinationem, constitutionem infringere, vel in peius immutare voluerit, vel procurari fecerit, vel vineam praedictam vel aliquid de praedictis vendiderit, vel impignorauerit, vel distraxerit, iram et indignationem omnipotens Dei, et Beatae Mariae Virginis, et omnium Sanctorum eius incurrat in vita et in morte. In cuius memoriam, perpetuamque firmitatem praesentes sigilli mei consignatione duxi roborandas. Ordo autem Missarum talis erit: quod die Dominico, semper celebrare debeat ad laudem Dei omnipotentis officium de Sancta Trinitate; praeterea dicat secundam orationem de Dominica, postea de Beata Virgine, et Beato Nicolao, et de pace Domini; de omnibus scilicet; postea secunda feria semper celebrare debeat de Sancto Michaële Archangelo officium, ad laudem omnium coelestium Spirituum, postea secundam dicat orationem de Beata Virgine, et de Beato Nicolao, aliam post peractam penultimam pro fidelibus defunctis, vltimam semper de omnibus Sanctis, nisi sit festum magnum speciale. Item feria tertia semper de sancto Ioanne Baptista, ad laudem omnium Sanctorum Patriarcharum; caetera sicut de Beato Michaële, nisi sit festum speciale. Item feria quarta semper de Sanctis Petro et Paulo, vel Ioanne Apostolis, Evangelistae officium, ad laudem omnium Sanctorum Apostolorum et Evangelistarum, nisi festum alicuius Apostoli vel Evangelistae sit specia

liter; tunc de ipso festo, caetera vt super. Item feria quinta, semper, de Beatis rege Stephano vel Ladislao officium, vel Beato Francisco, ad laudem omnium Confessorum, et Pontificum, nec alterius alicuius sancti, tunc de ipso officium, et omnes dicat de Beata Virgine semper, et Confessoribus, et ceteris, vt in festo S. Michaëlis Archangeli superius continetur. Item feria sexta semper de Sancta Cruce, in memoriam redemptionis fidelium, dicat Officium, et omnes tunc dicat de Sanctis Stephano et Laurentio, vel aliis martyri bus, cum oratione semper pro fidelibus defunctis, et omnibus Sanctis, vel celebret de Sancto aliquo Martyre officium, ad laudem omnium Sanctorum Martyrum; deinde et post hoc omne de sancta cruce, cum coeteris, vt in festo S. Michaëlis, nisi sit festum alicuius Sancti speciale. Item die Sabbathi semper celebret de Beata Virgine, propter nullum festum, excepto Natiuitatis Domini, obmittendo. In fine rogo pure propter Dominum, quod semper in omnibus Missis suis, me, et parentes meos habeat in memoria iugiter et deuote. Datum Budae in festo Cathedrae Beati Petri Apostoli. Anno Domini Millesimo trecentesimo vndecimo."

Ex archiuo Camerali, litteras Praepositurae de Vetere Buda continente.

CCI.

A. Ch. 1811. Herdo et Ciuitas Poson. in vicem terreni, fossatis eiusdem appliciti, aream, Praepositurae adsilam, iure perpetuo cedit. Die B. Ioannis Bapt. Nos Herdo Iudex, Iurati, ac vniuersi ciues Posonienses significamus, quibus expedit vniuersis

« ElőzőTovább »