Oldalképek
PDF
ePub

CXCVIL

A. Ch. 1311. Veneti ius sibi in Ciuitatem ladram, iure Regis Hungariae in datiis nonnisi recognito, adtribuunt. Datum IV: Octobris X. indictionis.

Domino' Carolo, Hungariae regi. Regiae sublimitatis litteras, honore quo decuit, nuper suscepimus, datas apud Budam, feria secunda, ante festum beatae Magdalenae, similes quarum prius nobis prius praesentauerat quidam cursor, cui statim mandauimus, fieri responsales, sed recessit subito, litteras nostras non accipiens, nec requirens; et legebatur inter cetera in eisdem litteris regiis, quod Ciuitatem Iadrae, quam de iure ad vos pertinere dicitis, quam tenuimus a longis temporibus occupatam, molestabamus grauiter; sicut intellexerat regia celsitudo. Vnde rogabatis nos, quod vellemus, ab iniuriis dictae Ciuitatis et ciuium, et damnis eorum abstinere et suorum bonorum, et nostros facere abstineri. Ad quas culmini regio respondemus, quod ex litteris praedictis coniicimus, quod magnitudo regia recepit in praedictis informationem sinistram, quodque, si vobis vera insinuatio facta foret, securi reddimur, quod ipsas literas regalis Magnificentia non misisset; et ideo, vt regiae Maiestați facti veritas pateat, et informationem veram concipiat, et non veram reiiciat, potentiae regali rescribimus: Quod ipsa Ciuitas, sicut est vbique notorium, fuit nostra, et legitime ipsam possedimus, multissimo et antiquissimo tempore; cuius non extat memoria, et plenum et sufficiens ius et iurisdictionem aquisiuimus et habuimus et habemus. Per consequens in eadem et ius vestri regni Hungariae expressum, et notorium Tom. VIII. Vol. I.

27

in ipsa ciuitate semper voluimus et fecimus ob reuerentiam, et amorem regum, praedecessorum vestrorum, tanquam qui intendimus non turbare in aliquo iura regia, sed ad conseruationem eorum dare potius auxilium et fauorem. Et erat ius ipsum aliqua pars datii portae ciuitatis, quod soluebatur per homines vestros regni Hungariae ad introitum solum ciuitatis praedictae, quae pars exhibebatur, vt dictum est, cui per reges Vngariae ordinatum fuerat; et sic per praedicta potestis euidenter aspicere, et cognoscere manifestum ius nostrum, et quod vobis aliud, quam veritas, fuit intimatum. Verum de rebellione iniqua Iadratinorum, nostrorum rebellium, aliquod regiae Magnificentiae denotamus. Nam ipsa ciuitas nostra, et ciues sub felici et suaui nostro dominio, sicut est liquidum toti mundo, tantam pacem, statum, et omnium bonorum affluentiam, et plenitudinem susceperant, et continuum recipiebant augmentum, quod nullis mundi ciuibus, sed eis omnes alii ciues possent ob tantorum bonorum copiam, et quod ipsos continuis et magnis fauoribus, et paternis dulciter affectibus tractabamus, inuidere; nam tam suaue, et dulce et vtile est regnum nostrum in subditos, vt pro eis in suis grauitatibus conquiescant. Vnde ipsi incrassati multa pinguedine adeo, vt proprium amitterent intellectum, et in reprobum sensum dati, erga tantum affectum venientes, venenum et iniquitatem concipientes nefandam; nobis rebellare temerarie praesumserunt. Sed speramus in Domino, quod nisi ad nostram gratiam et mandata redierint, eorum perfidiam, superbiamque virtutis nostrae potentia conteremus. Datum IV. Octobris, decimae indictionis Anno MCCCXI.

Apud And. Dandulum Chron. Tom. XII. Script. rer. Ital. Mur, p. 493. His litteris offensus magis, quam placatus Rex, rursus nuncios cum epistola ad Venetos misit, obsidionem acrius urgentes; vt vrbem prius, quam maiores Hungari ferrent suppetias, capere possint. Addunt litteras nouas ad eumdem regem.

CXCVIII.

A. Ch. 1311. Martinus Georgio, Dux Venetiarum, ius in Iadrensem vrbem suis iterato vendicat; Carolo R.

H. conuentionem cum Bela IV. R. H. exhiberi iubens.
Die XII. Mensis Nouembris X. Ind.

Serenissimo, et Potentissimo Domino Carolo, Dei gratia, Hungariae regi plurimum honorando. Martinus Georgio, eadem gratia, Venetiarum, Dalmatiae, atque Croatiae Dux. Serenitatis regiae duas eiusdem tenoris litteras in duabus vicibus, et temporibus successiue transmissas, honore suscepimus condecenti, Quarum habebat inter cetera series: quod ciuitas Iadrae, quam multis iam elapsis temporibus per nos fore occupatam asseritis, nunc sponte ad manus vestras rediit, et vestro se dominio subiugauit. Propter quod culmen regium nos rogauit; quod, cum intellexeritis per nos ipsi ciuitati, et ad eandem pertinentibus insulis, molestias, damna, et multa fieri nocumenta, praedictam ciuitatem, et ad ipsam pertinentes insulas nollemus vlterius molestare. Super quo scire volumus regiam Maiestatem, quod primis habitis litteris statim fieri mandauimus responsales, sed cursor, lator earum, recessit subito, litteras nostras non recipiens, nec requirens. Et receptis post modum aliis similibus litteris, dum ad missionem nostrae responsionis intenderemus, superuenerunt aliae tertiae litterae, per quas super eadem nos

[ocr errors]

requirentes materia, quaedam verba aspera, prout vobis placuit, conclusistis. Super quibus admirationem concipientes non modicam regio culmini respondemus: quod si veram huius rei informationem Maiestas regia habuisset, securi reddimur, quod nullas de praedictis litteris destinasset, nec proposuisset falsis suggestiónibus post amoris constantiam, quae semper ab antiquo inter progenitores vestros, reges illustres Hungariae, et praedecessores nostros, Duces et Venetiarum dominium viguit amplis vtrinque vallata séruitiis, et gratiis, ac beneficiis augmentata. Sed credimus, quod per rebelles nostros, perfidos, et infidelissimos Fadrenses, ingratitudinis filios, culmini regio, quae ad ipsorum nequam propositum attinent, veritate tacita mendaciter sint suggesta. Verum, vt regiae Maiestati facti veritas pateat, eidem rescribimus: quod ipsa ciuitas Iadrae, vt est vbique notorium, fuit nostra, et ipsam legitime possedimus a tempore, cuius memoria non est, immo ab antiquissimo tempore, et plenum et sufficiens ius et iurisdictionem acquisiuimus, habuimus et habemus. Per consequens in eadem ius vestri regni expressum, et notorium in ipsa ciuitate, scilicet, perceptio duarum partium tributi portae ladrae semper facientes ob reuerentiam et amorem regium integre conseruari, et dari ad beneplacitum serenissimorum regum, praedecessorum vestrorum, dum eís placuit ordinare; et postmodum ipsum ius habuit Banus regionis, scilicet Banus Paulus Croato, tanquam qui non intendebamus, nec intendimus iura turbare, in aliquo iura regia, sed ad consernationem eorum dare potius auxilium et fauorem. De quibus iuribus et possessionibus nostris dictae

ciuitatis, quibus per multa curricula temporum vsum fuit Venetiarum dominium, nulla vnquam per reges Hungariae requisitio, inquietatio, vel molestia facta fuit Venetiarum communi. Immo per Illustrissimum Dominum Belam, serenissimum regem Hungariae, fuit recognitum, quod dominium dictae ciuitatis, ac possessio ad Venetiarum pertineant commune; prout haec et prout haec et alia patent exemplo conuentionum initarum inter ipsum Dominum regem, per se et suos successores, et dominum Ducem, et commune Venetiarum, quae mandaueramus ostendi per nobilem virum, Nicolaum Grimani, fidelem nostrum, regiae Maiestati. Ea praedicta ergo notificatione verum constare potest perspicue celsitudini regiae, qualis fuit ipsorum Iadrensium perfidia. Et ad hoc, vt maiorem de ipsorum malitia notitiam habeatis, regiae Maiestati aliqua de his, quae contra nostrum atten tarunt dominium, breuiter praesentibus referemus, Nam, vt est toti mundo notorium, eorum status sub nostro felici et suaui dominio mirabiliter auctus erat. Nam de manu nostra suscipiebant omnium bonorum abundantiam, et plenitudinem gratiarum; sed ipsi tantorum bonorum ingrati, ac eo ipso, quo magis augmentum status procurabamus eorum, magis temere praesumentes, ciuitatem ipsam contra nostrum dominium, imo contra se ipsos potius rebellarunt. Sed speramus in Domino, quod nisi ad nostram gratiam, et mandata redierint, eorum perfidiam, et superbiam virium nostrarum potentia, diuino directa subsidio, in hac nostra tam ju¬ sta causa, prout semel demerita exigunt, conteremus. Serenitatem igitur regiam rogamus attente, quatenus e praedictis veritate concepta negotii, di

j

« ElőzőTovább »