Oldalképek
PDF

vt ad propriam sustentationem minime suppetant ipsae Ecclesiarum facultates, non habentes Deum pro oculis, nec considerantes praedicti taxatores, quod Ecclesia Transiluana propter prolixam vacationem scilicet trium annorum,et medii, vnius videlicet anni Petrum Episcopum, quem MCCCVII. anno diem suum obiisse patet, ex hac vacantis sedis recensione (per) ingressum ipsius Domini fratris Gentilis, Apostolicae sedis Legati, duorum et mediis, postquam idem Legatus stat in prouincia, sit cum toto clero suo, suis prouentibus, et facultatibus, per seculares vastus, prout toti regno est notorium, penitus spoliata, et mandatum principale tam sedis Apostolicae, quam Domini Legati contineat, vt, secundum rata prouentuum et Ecclesiarum facultates taxatio ordinetur, et per Capitulum et Clerum, ipsa sede vacante, appellatum fuerat, sed propter sedis vacationem, et inopiam necessariorum et paupertatem cleri, ipsa Appellatio non fuit prosecuta, quare ab ipsa iniqua et contra Deum et iustitiam facta exactione, et a sententia Domini Legati, praetextu ipsius taxatiomis, si qua lata foret vel fieret, simul cum clero meo, Apostolicam sedem appello, apello, ac iterum appello; et a vobis viris religiosis praedictis Apostolos peto, et instantius peto, me et Ecclesiam meam, totumque clerum, bonaque et Ecclesias eorumdem protectioni sedis Apostolicae committendo; et si dicetur , quare omisso medio, scilicet Domino Legato , ab ipsa iniqua taxatione existat appellatum, dico: quod Dominus Legatus est, cuius causa agitur, per ipsos taxatores, et sententias ac poenas ferre consueuit iuxta arbitrium ipsorum taxatorum ; quare periculosum esset coram ipso Domino Legato in sua causa et contra suas sententias litigare. Quare Apostolicam sedem appello

appello, et iterum appello, et a vobis viris vene

rabilibus, vt praemissum est, Apostolos peto, et instantissime peto mihi dari, terminum autem ad prosequendam appellationem ex beneficio iuris concessum assigno. Datum et actum in Alba Hule, die et termino praenotatis. Nos itaque communis iuris debito prouocati, praedictum libellum appellatio

mis de verbo ad verbum praesentibus inseri faci

entes, in testimonium factae appellationis sigillum nostrum apponi fecimus eidem. Datum et actum feria sexta proxima ante festum Assumptiomis beatae Virginis anno vt supra.“

[merged small][ocr errors]

Litterae capituli Nitriensis, in quibus fassio certarum terrarum in possessione Szelepcsiny dicta existentium continetur, emanatae anno MCCCXI.

Ex archino Abbatiae S. Benedicti de iuxta Gron. Elenchi nro 133.

[merged small][ocr errors]

Litterae dictae Ecclesiae Nitriensis, in quibus Michaël, filius Eustachy de Zelepchény portionem suam Abbati S. Benedicti contulisse se fatetur. A. MCCCXI.

1hidem nro 108.

[ocr errors]

A. Ch. 1311. Capitulum Scepus. de tribus marcis e censu villae Tothfalua Carthusianis de Lapide refugii per Comitem Arnoldum legatis , testatur. Apud S. Mar— tinum in die S. Elisabeth.

Nos Capitulum Ecclesiae S. Martini de Scepus, harum serie memoriae commendandantes significamus, quibus expedit vniuersis: quod constitutis coram nobis religiosis viris Fr. Petro, Priore de Lapide, et Fratre Elia ordinis Carthusiens. ab vna parte ; et Comite Arnoldo cum duobus filiis suis, Elia et Ladislao ex altera; idem Comes Arnoldus, cum praedictis filiis dixerunt tali modo: Quod Ioannes piae recordationis filius quondam Comitis Detrici, et Nepos Domini Comitis Arnoldi, extrema hora mQrtis suae, pro remedio animae Patris sui, matrisque suae, de censu villae suae Sclauonicalis, tres marcas argenti cum pondere Scipsiensi, Fratribus de Lapide, annis singulis perpetuo delegasset, tribus terminis infra specificatis persoluendas: in festo scilicet B. Martini , in media Quadragesima, et Festo S. Georgii Mártyris; hoc tamen addito, quotiescunque quandocumque prae dicam pecuniam eiusdem villae possessores dictis fratribus non soluent, per censuram Ecclesiasticam dare compellantur. In cuius rei testimomium eisdem Fratribus nostras concessimus litteras, nostro sigillo munitas. Datum apud S. Martinum Anno Domini MCCCXI. in die S. Elisabeth.**

Kaprinai sub B. Tomo LIII. 118. Wagner Anal. P. I. p. 396—7. Katona Tom. VIII. 225—6.

[ocr errors]

A. Ch. 1311. /'eneti ius sibi in Ciuitatem Iadram, iure Regis Hungariae in datiis nonnisi recognito, adiri' buunt: Datum IY. Octobris X. indictionis.

Domino Carolo, Hungariae regi. Regiae sublimitatis fitteras, honore quo decuit, 'nuper suscepimus, datas apud Budam, feria secuhda, ante festum beatae Magdalenae, similes quarum prius nobis prius praesentauerat quidam cursor, cui statim mandauimus, fieri responsales, sed recessit subito, litteras nostras non accipiens, nec requirens; et legebatur inter cetera in eisdem litteris regiis, quod Ciuitatem Iadrae, quam de iure ad vos pertinere dicitis, quam tenuimus a longis temporibus occupatam, molestabamus grauiter; sicut intelIexerat regia celsitudo. Vnde rogabatis nos, quod vellemus, ab iniuriis dictae Ciuitatis et ciuium , et damnis eorum abstinere et suorum bono— rum, et nostros facere abstineri. Ad quas culmini regio respondemus, quod ex litteris praedictis coniicimus, quod magnitudo regia recepit in praedictis informationem sinistram, quodque, si vobis vera insinuatio facta foret, securi reddimur, quod ipsas literas regalis Magnificentia non misisset ; et ideo, vt regiae Maiestati facti veritas pateat, et informationem veram concipiat, et non veram reiiciat, potentiae regali rescribimus: Quod ipsa Ciuitas,

sicut est vbique notorium, fuit nostra, et legiti- '

me ipsam possedimus, multissimo et antiquissimo tempore; cuius non extat memoria, et plenum et sufficiens ius et iurisdictionem aquisiuimus et habuimus et habemus. Per consequens in eadem et ius vestri regni Hungariae expressum, et notorium

Tom. VIII. Vol. I. 97

[ocr errors]

in ipsa ciuitate semper voluimus et fecimus ob reuerentiam, et amorem regum, praedecessorum vestrorum, tanquam qui intendimus non turbare in aliquo iura regia, sed ad conseruationem eorum dare potius auxilium et fauorem. Et erat ius ipsum aliqua pars datii portae ciuitatis, quod soluebatur er homines vestros regni Hungariae ad introitum solum ciuitatis praedictae, quae pars exhibebatur, vt dictum est , cui per reges Vngariae ordinatum fuerat ; et sic per praedicta potestis euidenter aspicere, et cognoscere manifestum ius nostrum, et quod vobis aliud, quam veritas, fuit intimatum. Verum de rebellione iniqua Iadratinorum, nostrorum rebellium, aliquod regiae Magnificentiae denotamus. Nam ipsa ciuitas nostra, et ciues sub felici et suaui nostro dominio, sicut est liquidum toti mundo, tantam pacem , statum, et omnium bonorum affluentiam, et plenitudinem susceperant, et continuum recipiebant augmentum, quod nullis mundi ciuibus, sed eis omnes alii ciues possent ob tantorum bonorum copiam, et quod ipsös continuis et magnis fauoribus, et paternis dulciter affectibus tractabamus, inuidere ; nam tam suaue, et dulce et vtile est regnum nostrum in subditos, vt pro eis in suis grauitatibus conquiescant. Vnde ipsi incrassati multa pinguedine adeo, vt proprium amitterent intellectum, et in reprobum sénsum dati, erga tantum affectum venientes, venenum et iniquitatem concipientes nefandam; nobis rebellare temerarie praesumserunt. Sed speramus in Domino, quod nisi ad nostram gratiam et mandata redierint, eorum perfidiam, superbiamque virtutis nostrae potentia conteremus. Datum IV. Octobris, decimae indictionis Anno MCCCXI.

« ElőzőTovább »