Oldalképek
PDF

•. institutis. Item quod obligassent, se nobiles quoslibet in quibuscunque Comitatibus et bonis, sub possessione ipsorum constitutis, libere D. Regi , vel cui voluerint, seruire permittere; nec propter hoc eis aliqua damna vel grauamina, aut iniurias irrogare ; nec amodo compellere eos astare iudici^ eorumdem. Assumsissent etiam et se obligassent, fidelitatem perpetuam D. Karolo, Regi Hungariae, domino ipsorum naturali, perpetuo seruaturos, et seruitia per praedictum D. Regem eis imposita, pro posse eorum contra quoslibet efficaciter exercere. Item quod promisissent et se obligassent, forum praedictorum Ciuium de Kassa, directe vel indirecte, nullo vnquam tempore impedire, et accedentes ad ipsum forum et recedentes de ipso , nullatenus perturbare. Pro qua quidem obligatione praedictis iudici, iuratis, et ciui' bus de Cassa, per eos, et quemlibet ipsorum firmiter tenenda et attendenda, D. Regi fidelitate debita perpetuo seruanda, seruitia, per eumdem D. Regem imponenda, pro posse contra quoslibet exbibenda ; `et quod nobiles, sub potestate ipsorum. institutos, quemadmodum est praemissum, D. Regi vel cui voluerint, iuxta libertatem ipsorum, libere seruire permitterent ; et quod ea, quae restituunt ad praesens de regalibus, specialiter Castra L i b l o u, et M u n k á c s vocata, cum vniuersis possessionibus et iuribus, ad eadem spectantibus, nunquam denuo occupent, vel vsurpent, neque inquieient; et hos, ibidem residentes, vel de loco ad locum transitum facientes non perturbent; neque inquietent; et quod nulla castra de nouo in proprio solo vel alieno, sine licentia Domini regis speciali, aedificent ipsi, et quiuis ipsorum, tacto viuificae crucis ligno, corporale praestitissent sacramentum , et sub poenis excommunicationis in personas proprias et totius familiae domesticae , quocunque nomine censeantur, et quoquomodo spectent ad eos vel adhaerentes eisdem; sub interdicti in castra, villas, praedia, possessiones, et quaeuis alia loca, quocunque modo ad ipsos spectantia, sententia Ven. in Ch. PP. et DD. Martini, D. gr. Episcopi Agrien. — tanquam ipsorum dioecesani, Thomae per eamdem Archiep. Strigon. — Stephani, per eamdem Episc. Vesprim. — praedictorum, tamquam iudicum, iurisdictionem habentium, quas in se sponte recepissent; et iidem Ven. patres in eos et quemlibet ipsorum, in castra, praedia, villas et quaelibet loca ipsorum si secus facerent, protulissent, in scriptis se firmiter obligassent, et insuper ad maiorem fide dignitatem omnium praemissorum , assignassent et tradidissent ad manus ciuium de Cassa obsides infra notatos, quorum nomina sunt haec: Iacobus, filius Magistri Ioannis, Dominicus, filius Omodaei Palatini praedicti, Magister Donch de proximioribus dabit vnum obsidem ; Magister Demetrius dabit vnum de filiis sororis suae; item filius M. Ioannis, filii Georgii, — qui obsides per ipsos Ciues de Cassa detinebuntur vsque festum Paschatis, nunc venturi ; videlicet vsque tempus Comgregationis D. Regis et Regni ; et in ipsa congregatione idem D. rex cum praelatis Ecclesiarum et cum fidelibus Baronibus regni sui, habito consilio, deliberabit, si praedicti obsides debeant vlterius detineri, vel remitti ; si vero non contingat fieri regni congregationem generalem ; ex tunc D. Rex aduocabit praelatos et barones fideles et nobiles regni, aequitatem seruantes, ad terminum supra dictum, et habito consilio eorumdem, remittentur vel detinebuntur obsides supradicti. Item quod praedicti nobiles, tales videlicet, quorum obsides apud praefatos Ciues de Cassa haberi debentur, et habebuntur, assumsissent et se obligassent, quod, si praedicti Magistri Ioannes, Dauid, Nicolaus et Ladislaus, filii Omodaei Palatini, Omodaeus et Dominicus, fratres eorumdem, compositionem initam cum D. Rege, et Ciuibus de Cassa, non seruarent, quemadmodum ussumsissent, etiam separarentur a filiis Omodaei Palatini et adhaererent D. Regi, et iuxta mandatum regium praefatos Ciues de Cassa adiuuarent contra eos omnes, ipsis aduersantes; et si praenotati Nobiles nollent separari a saepe dictis filiis Omodaei Pa— latini, seu seruantibus compositionem huiusmodi, primo notam infidelitatis incurrerent ipso facto, a quo absolui, nisi apud sedem apostolicam, non possent ; — sicut et iidem filii Palatini et praedicti Nobiles in praesentia virorum sociorum, concanonicorum nostrorum, qui huiusmodi composi- tioni interfuerunt; — sunt praemissa omnia confessi; quemadmodum iidem fratres nostri et concanonici nobis seriatim recitarunt; petentes nihilominus iidem procuratores nomine et vice praedictae Dominae, relictae Omodaei Palatini, et filiorum suorum, ac nobilium praediclorum, cum instantia, vt super buiusmodi compositione, ad maiorem stabilitatem nostras litteras concedere dignaremur. Nos vero petitiones ipsorum considerantes esse iustas, ac omnia praedicta ad bonum pacis fuisse ordinata; iuxta verbum eorumdem praesentes litteras sub nostro sigillo duximus concedendas. Datum feria VI. proxima post Octauas B. Michaëlis Archangeli, in autumno, anno Do

[ocr errors]

Ex autographo exscripsit Dan. Cornides MSS. T. VII. p. 20. sqq. De origine huius litis atrocis Sam. Timon in Cass. vet. et nou. I p. 33. notauit: ,, Ad exstinguendas dissensiones , quae inter Ciues Cassouienses ortae fuerant Anno MCCCV. summa cum potestate datus erat arbiter prorex Oinodaeus — Iurgia tum quidem infirmauerat atque infregerat Omodaeus, sed non sustulerat. Calente contentioneTCiues post tres annos rursum Iudices a Carolo Rege petiuerunt, et impetrarunt ; missi sunt ad ipsos Episcopi duo — duo filii. Omodaei , Ladislaus et Ioannes diris deuoti. A diuersis partibus steterant pater et filii. Pater, cum filios contumaces vehementius obiurgaret , quod neque Regi , neque legibus obtemperarent, vsque adeo partis aduersae in se commouit odia, vt vitam profuderit. Quippe multis acceptis vulneribus, ac debilitato et contrucidato corpore , e vestigio exspirauit. ** Caussam fuisse iurgiorum violentam iurium alienorum per anarchiam occupationem , diploma clare prodit.

CLXXXXIII.

A. Ch. 1311. Conuentus Ordinis Praedicatorum de Calidis a quis Benedictum , Transiluaniae Episcopum, aduersus iniquas Prolegatorum Apostolicorurn exactiones ad sedem Romanam solenniter appellasse , testatur. Feria VA proxima ante Festum Assumtionis B. M. /.

Nos Frater Petrus Prior, et Conuentus Eccle— siae S. Trinitatis de calidis antiquis, significamus quibus expedit, tenore praesentium vniuersis, quod anno Domini MCCCXI. feria secunda, pro— xima ante Octauas Natiuitatis Virginis Gloriosae, Magister Petrus, Notarius Venerabilis Patris, Fratris B. dei gratia Episcopi Transiluani, coram mobis constitutus, Vice et nomine eiusdem Domini sui legit libellum appellationis in haec verba: Coram vobis viris religiosis, atque Deo amabilibus, Fratre Aegidio Prioi e, et aliis fratribus ordinis fratrum Praedicatorum, Paulo Priore, et aliis fratribus Ordinis Fratrum Heremitarum S. Augustini, de conuentibus Albae Iuliae. In nomine Domini Amen. Anno eiusdem MCCCXI. Non. Kalend. Augusti. Ego frater B. miseratione Diuina Episcopus Transiluamus, audiens et intelligens, quod taxatio legationis venerabilis Patris et Domini Fratris Gentilis, Ecclesiae S. Martini in montibus Presbiteri Cardinalis, Apostolicae sedis Legati quarti anni immineret, et imposita esset Ecclesiis regni Hungariae » praetimens et praecauens, ne ego et ecclesia mea, totusque clerus Diaecesis meae aggrauetur in quingemtis quinquaginta marcis fini argenti , ad pondus Budense, in quibus inique et contra Deum et iustitiam per taxationes, tam tempore quondam Nicolai Legati, quam tempore quondam Pauli legati, quam tempore nunc Domini fratris Gentilis, Apostolicae sedis legati, Episcopatus et Ecclesia Transiluana cum suo clero toto grauati fuerint, et sint, cum Archiepiscopatum Colocensem, cum aliis quinque suffraganeis, nulli sit dubium, multo plus in prouentibus et facultatibus habere, quam sola Ecclesia et Dioecesis Transiluana habere dinoscantur ; sentiens igitur Ecclesiam meam totumque Clerum Dioecesis meae grauari, et esse aggrauatos, cum ad hoc meae et Ecclesiae meae, totius que Cleri non suppetant facultates, cum per solutionem praecedentium procurationum de solutione praecedentium lega t i o n u m , indebite, contra I)eum et iustitiam taxatarum in tantam , simul cum clero deuenerimus exinanitionem , et inopiam,

« ElőzőTovább »