Oldalképek
PDF
ePub

videntes, ipsum procuratorium esse legitimum, verum et sufficiens, eosdem procuratores dicimus audiendos, et dictis ipsorum fidem habendam, qui vice et nomine memoratae nobilis Dominae, relictae Omodaei Palatini, et filiorum suorum antedictorum, ac nobilium praedictorum sunt confessi ; quod inter dominum Regem, et Ciues de Cassa, ex vna parte, et inter ipsam Dominam, relictam Omodaei Palatini, ac filios suos memoratos, et nobiles ad eos spectantes şeu de illa societate existentes, superius nominatos, ex altera; propter bonum pacis, mediantibus Ven. PP. et DD. Thoma, D. gr. Archiep. Strigon. eiusdemque loci Comite perpetuo, et Episcopo Vesprimiensi, Aulae Dominae Reginae Cancellario, per D. Regem ad hoc specialiter deputatis, talis compositio fuisset ordinata: quod eadem Domina, relicta Omodaei pal. bon. mem. Magistri Ioannes, Nicolaus, Dauid et Ladislaus, filii eiusdem, suo et Omodaei ac Dominici, fratrum suorum, nomine assumsissent et se obligassent, cum nobilibus prae-notatis, iudicem, iuratos et assessores, Ciues de Cassa, super morte Omodaei Palatini, bonae memoriae, qui casu ibidem in tumultu dicitur esse interemtus, et aliorum, qui cum eodem tumultu sunt interemti, et captiuatione et impeditione Ioannis et Dauid, Magistrorum dictorum, et aliorum Nobilium personarum vtriusque sexus, ac ablatione equorum et aliarum rerum, quae res in compositione pro damnis datis eisdem ciuibus cesserunt; nunquam impetere in iudicio, vel perturbare ante iudicium aut inquietare quoquo mo¬ do, palam vel occulte per se, per amicos, per familiares vel per cognatos, aut quosuis demum

spectantes ad eosdem praedictos ciues vel quem libet ex eisdem. Item promisissent, et se obligassent, quod Ciuitatem Cassa nec ipsi, nec haeredes eorum, nec aliquis de cognatione ipsorum sibi dari, aut conferri per D. Regem Karolum, vel haeredes eiusdem quoquo modo procurarent pro ipsorum seruitiis, ei impensis hactenus, et in posterum impendendis. Item, quod promisissent, et se obligassent, quod siluas nigras, inter Gylnich et Zakala, et Cassa existentes, et siluam magnam versus Vizla-Pataka, quae regales sunt, libere dimitterent eis ad vtendum. Item quod Scepes, Gylnich, et Cassa cum vniuersis tricesimis, tributis, censibus, et quibusuis obuentionibus libere dimisissent et resignassent D. Regi dicto; neque ad occupationem praedictorum iurium Regalium per se vel per alios, publice vel occulte, se de cetero intromitterent. Promisissent etiam et se obligassent, omnia tributa, violente et illegitime per eosdem instituta, remittere, et nulla alia tributa instituere, vel alia castra de nouo aedificare in possessionibus propriis vel etiam alienis, sine D. Regis licentia speciali. Item quod restituissent D. Regi, et nomine eiusdem in manus Ven. in Ch. PP. D. Thomae, D. gr. Archiep. Strigonien. ac D. Stephani, per eamdem Episcopi Veszprim. duos Comitatus, Zemplin et Viwar vocatas, cum vniuersis iuribus, et pertinentiis suis, et obligassent se pro interim, Officiales eiusdem D. Regis manere pacifice in ipsis Comitatibus et publica iudicia exercere, neque impedire nobiles et ignobiles, iura sua repetentes, et repetere volentes, in causis amodo emergentibus coram Comitibus, in praedictis Comitatibus, per D. Regem

institutis. Item quod obligassent, se nobiles quos¬ libet in quibuscunque Comitatibus et bonis, sub possessione ipsorum constitutis, libere D. Regi, vel cui voluerint, seruire permittere; nec propter hoc eis aliqua damna vel grauamina, aut iniurias irrogare; nec amodo compellere eos astare iudicin eorumdem. Assumsissent etiam et se obligassent, fidelitatem perpetuam D. Karolo, Regi Hungariae, domino ipsorum naturali, perpetuo seruaturos, et seruitia per praedictum D. Regem eis imposita, pro posse eorum contra quoslibet effi¬ caciter exercere. Item quod promisissent et se obligassent, forum praedictorum Ciuium de Kassa, directe vel indirecte, nullo vnquam tempore impedire, et accedentes ad ipsum forum et recedentes de ipso, nullatenus perturbare. Pro qua quidem obligatione praedictis iudici, iuratis, et ciuibus de Cassa, per eos, et quemlibet ipsorum firmiter tenenda et attendenda, D. Regi fidelitate debita perpetuo seruanda, seruitia, per eumdem D. Regem imponenda, pro posse contra quoslibet exbibenda; et quod nobiles, sub potestate ipsorum institutos, quemadmodum est praemissum, D. Regi vel cui voluerint, iuxta libertatem ipsorum, libere seruire permitterent; et quod ea, quae restituunt ad praesens de regalibus, specialiter Castra Liblou, et Munkács vocata, cum vniuersis possessionibus et iuribus, ad eadem spectantibus, nunquam denuo occupent, vel vsurpent, neque inquietent; et hos, ibidem residentes, vel de loco ad locum transitum facientes non perturbent; neque inquietent; et quod nulla castra de nouo in proprio solo vel alieno, sine licentia Domini regis speciali, aedificent ipsi, et quiuis ipsorum,

tacto viuificae crucis ligno, corporale praestitissent sacramentum, et sub poenis excommunicationis in personas proprias et totius familiae domesticae, quocunque nomine censeantur, et quoquomodo spectent ad eos vel adhaerentes eisdem ; sub interdicti in castra, villas, praedia, possessiones, et quaeuis alia loca, quocunque modo ad ipsos spectantia, sententia Ven. in Ch. PP. et DD. Martini, D. gr. Episcopi Agrien. tanquam ipsorum dioecesani, Thomae per eamdem Archiep. Strigon. Stephani, per eamdem Episc. Vesprim.

praedictorum, tamquam iudicum, iurisdictionem habentium, quas in se sponte recepissent; et iidem Ven. patres in eos et quemlibet ipsorum, in castra, praedia, villas et quaelibet loca ipsorum si secus facerent, protulissent, in scriptis se firmiter obligassent, et insuper ad maiorem fide dignitatem omnium praemissorum, assignassent et tradidissent ad manus ciuium de Cassa obsides infra notatos, quorum nomina sunt haec: Iacobus filius Magistri Ioannis, Dominicus, filius Omodaei Palatini praedicti, Magister Donch de proximioribus dabit vnum obsidem; Magister Demetrius dabit vnum de filiis sororis suae; item filius M. Ioannis, filii Georgii, qui obsides per ipsos Ciues de Cassa detinebuntur vsque festum Paschatis, nunc venturi; videlicet vsque tempus Congregationis D. Regis et Regni ; et in ipsa congregatione idem D. rex cum praelatis Ecclesiarum et cum fidelibus Baronibus regni sui, habito consilio, deliberabit, si praedicti obsides debeant vlterius detineri, vel remitti; si vero non contingat fieri regni congregationem generalem; ex tunc D. Rex aduocabit praelatos et barones fideles et

nobiles regni, aequitatem seruantes, ad terminum supra dictum, et habito consilio eorumdem, remittentur vel detinebuntur obsides supradicti. Item quod praedicti nobiles, tales videlicet, quorum obsides apud praefatos Ciues de Cassa haberi debentur, et habebuntur, assumsissent et se obligassent, quod, si praedicti Magistri Ioannes, Dauid, Nicolaus et Ladislaus, filii Omodaei Palatini, Omodaeus et Dominicus, fratres eorumdem, compositionem initam cum D. Rege, et Ciuibus de Cassa, non seruarent, quemadmodum assumsissent, etiam separarentur a filiis Omodaei Palatini et adhaererent D. Regi, et iuxta mandatum regium praefatos Ciues de Cassa adiuuarent contra eos omnes, ipsis aduersantes; et si praenotati Nobiles nollent separari a saepe dictis filiis Omodaei Palatini, seu seruantibus compositionem huiusmodi, primo notam infidelitatis incurrerent ipso facto, a quo absolui, nisi apud sedem apostolicam, non possent; sicut et iidem filii Palatini et praedicti Nobiles in praesentia virorum sociorum, concanonicorum nostrorum, qui huiusmodi compositioni interfuerunt; - sunt praemissa omnia confessi; quemadmodum iidem fratres nostri et concanonici nobis seriatim recitarunt; petentes nihilominus iidem procuratores nomine et vice praedictae Dominae, relictae Omodaei Palatini, et filiorum suorum, ac nobilium praedictorum, cum instantia, vt super buiusmodi compositione, ad maiorem stabilitatem nostras litteras concedere dignaremur. Nos vero petitiones ipsorum considerantes esse iustas, ac omnia praedicta ad bonum pacis fuisse ordinata; iuxta verbum eorumdem praesentes litteras sub nostro sigillo duximus con

« ElőzőTovább »