Oldalképek
PDF
ePub

verbo ad verbum rescribi faceremus, et testimonio nostri noui sigilli consignari; quarum quidem litterarum tenor talis est: Capitulnm Ecc. B. M. (v. ad an: MCCLXXXIX.) Attendentes igitur petitiones Marci Iudicis et Detri Balistarii praedictorum fore iustas, considerantesque ipsas litteras non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, sed iusto titulo emanatas pariter et obtentas, easdem de verbo ad verbum inscribi fecimus, et testimonio nostri sigilli communiri. Datum in festo Luciae Virginis Anno Domini MCCC. decimo. “ L. S. pendentis.

Reperitur in archiuo Communitatis Donnersmarktensium.

CLXXV.

A. Ch. 1310. Capitulum Posoniense M. Martinum, filium Bagar, cum Nicolao et Paschasio ratione dotis et paraphernalium transegisse tcstatur. Festo B. Thomae Apostoli.

Vniuersis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum Ecclesie Posoniensis, salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesencium volumus peruenire: Quod constitutis personaliter coram nobis Nicolao, et Paskasyo, filys Demetry de Ikran, ab vna parte, Martinus, filius Bagar, Magister Tauarnicorum Magistri Mathaei de Trinchinio ab altera, sunt confessi viua voce: Quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos super dote, et dotalicys sororis Nicolai, et Paska predictorum, Domine Dominka, vxoris Woch de Saarfeu, cognati Filec, et pro quarta paternali filie eiusdem Domine, Domine Gung, et diu fuissent altercati, ad vltimum tamen,

mediantibus probis viris, et propter bonum pacis, in talem concordiam deuenissent: Quod idem Magister Martinus eidem Nicolao Paskasyo pro dote et dotalicys eiusdem Domine, et pro rebus paraphernalibus, ac pro quarta predicta, soluisset viginti quinque marcas; quas viginti quinque marcas Nicolaus et Paskasius supra dicti, se ab eodem Magistro Martino plenarie recipisse, et habere sunt confessi; et sic eundem Magistrum Martinum et suos heredes, de dote, et quarta predictis reddiderunt omnino expeditos. Obligando se ydem Nicolaus, et Paskasius, quod quicunque processu temporum eundem Magistrum Martinum, vel suos heredes, racione predicte dotis, et pro quarta vellet forsitan molestare, ex tunc Nicolaus et Paskasius sepe dicti tenebuntur eosdem expedire propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum in festo beati Thomae Apostoli. Anno Domini M. tercentesimo decimo" s. 1.

Ex arehiuo Imperali Vienn

CLXXVI.

A. Ch. 1310. Carthusiani in loco lapidis refugii dotantur. S. l. et d.

Conrado, primo Chartusianorum in loco lapidis refugii Priori, successit Venerabilis Pater Petrus, Anno Domini MCCCX. qui assumto Socio, fratre Elia, vna cum Domino Martino Plebano de villa Isaac, accessit ad Reuerendum Virum D. Paulum Praepositum Scepusiensem, explicans necessitatem, et penuriam Fratrum, et supplicans, vt eis aliquos prouentus aut decimas dare. dignetur. Acquieuit igitur piis precibus, et

cum consensn fratrum suorum DD. Canonicorum, nec non cum confirmatione Reverendissimi Patris D. Thomae Archiep. Strigonien. contulit eis decimas de villa Ballistarii (alias Schützenfeld) ciroa Quintumforum, perpetuis temporibus percipiendas; ita tamen, quod praefati fratres Carthusienses tam pro D. Praeposito, quam pro DD. Canonicis, specialem memoriam singulis dominicis diebus in capitolio facere teneantur. Et hoc hactenus semper obseruatum est, et in futurum nulla vnquam delebit obliuio. Eo tempore Sp. D. M. Elias Farkassy, Castellanus castri Scepusien. huic nouellae plantationi subvenire volens, contulit eisdem fratribus quamdam siluam , qua itur versus Breznam, in qua villa Verneri nunc situata est, et villam Falkenstein pro remedio animae suae, perpetuo possidendam.

Apud Wagner Anal. Scep. P. H. p. 73. Katona Tom. VIII. p. 200..

CLXXVII. ..

A. Ch. 1310. Ladislaus Transiluaniae Vajuoda Carolo R. H. se fidem seruaturum, coronam St. Stephani Comitatusque possessos restituturum, ad intercessionem Thomae Archi-Episcopi Strigoniensis et Omodei Palatini, pactis sub conditionibus, semet obstringit. Datum in Segnedino ( Enyedini?) feria IV. proxima post Dominicam Iudica,

Nos Ladislaus, Waywoda Transyluanus et Comes de Zonuk, praesentium per tenorem significamus, quibus expedit vniuersis, quod ab hac hora et die magna Dominum Carolum, Dei gratia, Regem Hungariae recognoscimus. et recipimus in Dominum nostrum naturalem, et legitimum, et eidem fideliter assumimus tanquam Domino nostro

naturali seruiturum in persona propria, et propinguis nostris vniuersis, qui nostrum consilium voluerint acceptare; et assistere eidem in Įmonibus, auxilio, consilio et potentia, quam habebimus et tacto viuificae Dominicae Crucis signo in manibus Venerabilis Patris, Domini Thomae, Archiepiscopi Strigoniensis, promittimus fide data, quod quandocunque Dominus noster Rex ad partes illas venire voluerit, .vbi nos erimus, cum omni honore et reuerentia, sicut decet Dominum nostrum, recipiemus in omni securitate, eidem fideliter seruiemus. Coronam etiam regni sui ad diem assignatum, ad octauas sancti Iohannis Baptistae eidem reportabimus, vel si idem Dominus noster ante praedictum terminum quandocunque versus partes Transiluanas venerit, eidem exhibebimus, et restituemus; ita tamen, quod ipso die petitiones nostras porrigemus et petemus per regiam munificentiam nos diligi et remunerari sicut decet per Regiam Maiestatem. Item promisimus eidem restituere et remittere argenti fodinam de Rodna, Comitatum de Comitatum de Leybuno, Comitatum Siculorum, villas Dees, Clus, et Zeheli cum officio Camerae, quod in eisdem villis haberi consueuit. Ad quae firmiter per praedictum Ladislaum Waywodam tenenda et attendenda nos Omodaeus Palatinus, Magister Dominicus sub poëna periurii obligamus, sub viuificae crucis signo Domini vna cum praedicto Ladislao Wajwoda. Venerabili Domino Thomae, Dei gratia Archiepiscopo Strigoniensi, ac religioso viro Fratri Dyonisio Lectori de ordine fratrum Minorum, Venerabilis Patris et Domini Fratris Gentilis, Dei gratia tituli Sancti Martini in montibus Presbiteri Cardinalis,

Apostolicae Sedis Legati plenipotentiario et Capellano corporaliter praestito iuramento. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem, nostro et dictorum Omodaei Palatini et Magistri Dominici sigillis praesentes litteras fecimus communiri. Datum in Segnedino (Enyedino?) feria quarta proxima post Dominicam Iudica. Anno Domirj MCCCX."

E Codice MSS. olim Kollariano. Cf. Fridvalszky Miner. Transylu. p. 11S. Katona T. VIII. p. 303. Kovachich Suppl. ad Vest Comit. Tomo I. p. 258. sqq. Etsi feria quarta post Dominicam Iudica, seu V-tam Quadragesimae, quae in Octauam Aprilis incidit, promissio haec facta fuerit: sacra tamen corona nonnisi Calendis Juliis in Hungariam adferri, Caroloque restitui debuit : quum eius nonnisi restituendae mentionem fecerit Cardinalis Gentilis sua ad Benedictum Transiluaniae Episcopum data Epistola.

CLXXVIII.

A. Ch. 1310. Nicolaus Comes, castellanus de Köszegh, capetias monasterio B. M. Virginis de Kedhel subtrahi prohibet. In Sár secundo die octauarum festi Beati Iacobi Apostoli.

Nos Magister Nicolaus Comes, Castellanus de Keoszegh, Comiti Ioanni Castellano de Bykuk, praecipimus quatenus capetias terrae Ikerh, si quas vsque ad haec tempora pertinentes ad Dominum Abbatem de Kedhel recepisses vel exegisses, omnino refundas et restituas; et nolumus, vt vlterius manus tuas ad iura ipsius, scilicet capetias, extendas; quod volumus, vt Domino Abbati fructus iam dictae terrae pertineant poenitus et omnino; vobis autem Villico et Comitibus de Eadem firmiter precipimus obseruari illud idem. Da

tum in Sár secundo die Octauarum Festi Beati Ia

i

senz neme!

« ElőzőTovább »