Oldalképek
PDF
ePub

gistis iam, vel potestis exigere, portari faciatis ad nostram Cameram, quum ad nos duce Domino redieritis; scituri, quod nos scribimus inter alia dicto Capitulo, quod nisi nunc soluant integre procurationes easdem, praeter summas nostras spirirituales, in quibus noscuntur in ipsorum animarum periculum inuoluti, vel per Ladislaum eumdem, cui exactionem committemus ipsarum, vel alias de speciali mandato Domini nostri summi Pontificis ab eis triplum, auctore Domino, exigi faciemus. Consulimus ergo eis, quod satisfaciant nobis statim, et se damnificari perinde non exspectent. Datum Posonii VI. Non. Maii."

E Magaziuo Hungarico ad ann: MDCCLXXI. P. I, p. 133. Katoua T. VIII. 205. Sunt hae litterae, a Daniele Cornides visae ac productae; in Charta line a scriptae, facile ex iis, quae supersunt primae. Priorum fragmenta ostentat collectio Nicolao-lankovichiana.

CLXXI.

A. Ch. 1310. Capitulum Agriense super protestatione de possessionibus per Omodaeum Palatinum et Demetrium filium Nicolai raptis, interposita testatur. In octauis Natiuitatis B. V.

Nos Capitulum Ecclesiae Agriensis tenore praesentium, quibus expedit, declaramus vniuersis, memoriae commendantes: quod Andreas, Parochialis Sacerdos de Bakcha pro Symone, Emerico, Endree, Michaele et Gregorio, filiis Demetrii, de Sarus, de genere Thekule, ad nostram accedens praesentiam fuit protestatus quod Omodeus Palatinus, et Magister Demetrius, filius Nicolai, quatuor possessiones ipsorum filiorum Demetrii, videlicet Nogfolou, Turunc, Lackfolua,

Zylua Turnekuzi vocatas, item Zemere nominatam, scilicet quintam possessionem eorumdem cum quatuor terris villarum ad eamdem pertinentibus, potentialiter et indebite ab iisdem filiis Demetrii abstulissent, et nunc occupatas detinerent in praejudicium filiorum Demetrii praedictorum. Datum in Octauis Natiuitatis Beatae Virginis. Anno Domini millesimo trecentesimo decimo.",

Ex autographo. Coll. Széchényi. Tom. IV. Nro. 6.

[blocks in formation]

A. Ch. 1310. Capitulum B. Martini de Scepus super diuisione inter M. Nicolaum, Castellanum de Sáros, et filios Comitis Poros peracta, Capituli Agriensis vice, ab tempora impacata, testimonium elargitur. In Dominica proxima post festum Epiphaniarum.

Nos Capitulum Ecclesiae Beati Martini de Scepus significamus, quibus expedit, vniuersis praesentium per tenorem: quod constitutis in nostri praesentia Magistro Nicolao, Castellano de Sarus, ex una parte, Magistro Michaële una cum duobus Fratribus suis Aegidio et Laurentio, filiis quondam Comitis Poros ex altera, iidem quia propter discrimina viarum coram Capitulo Agriensi, vt dixerunt, non poterant comparere, diuisionem super omnibus possessionibus ipsorum, videlicet Kendy, et Kellemes nuncupatis, in Districtu de Sárus existentibus, et in Districtu Hevesvár duabus villis Chechy nuncupatis, et similiter duabus villis Otsve vocatis, Syva, et Vola in eodem Districtu sitis, inter. ipsos factam hoc ordine recitarunt: quod praedicta villa Kendy cum omnibus vtilitatibus suis et pertinentiis cessit ipsi Michaëli, et Fratribus suis

in Comitatu de Sárus, Magistro vero Nicolao praedicta villa: Kelemes in eodem Comitatu. In Comitatu verò Hevessvár duae villae Chechy nuncupa~ tae similiter Magistro Nicolao, caeterae vero Villae, videlicet Vola, duae Villae Olsve nuncupatae in eodem Comitatu existentes, cesserunt ipsi Michaëli ac.duobus Fratribus suis praedictis, Aegyidio, et Laurentio cum omnibus vtilitatibus earum, et pertinentiis vniuersis, in filios filiorum suorum perpetuo, et irreuocabiliter possidendae, tenendae, pariter et habendae. Datum in Domi

nica proxima post festum Epiphaniarum Domini. Anno Domini MCCCX.

Apud Wagner Dipl. Sáros. p. 316.

CLXXIII.

A. Ch. 1310. Idem Capitulum ds Scepus super diuisione inter villas Richnov, et Vojk ab vna, et Krompach

[ocr errors]

et Kaloj ab altera, partibus, metis assignatis, peracta testatur. IV. feria proxima post festum Beatorum Petri et Pauli.

[ocr errors]

Capitulum Ecclesiae B. Martini de Scepus. Omnibus Christi fidelibus, quibus presentes ostenduntur, salutem in salutis largitore. Quum memoriae nouercetur obliuio, dignum est, vt acta temporalia Scripturae patrocinio fulciantur. Proínde ad vniuersorum notitiam tenore prasentium volumus peruenire: quod constitutis in nostri presentia Comite Nicolao, filio Danus, Castellano de Scepus. ex vna parte; Comite Stephano, filio condam Comitis Petri, cognato eiusdem Comitis Nicolai, ex altera. Idem Comes Stephanus omnes possessiones cond. Comitis Eugenii, patrui sui, ad ipsum iure haereditario, per adiudicatorium,

et auxilium eiusdem Comitis Nicolai deuolutas, qua rum medietatem spontanea voluntate ipsi Comiti Nicolao dedit, donauit ac contulit, sed tamen, quod in libris nostris prioribus praesen. continetur, in duas partes aequales diuisisset, villam Richnow et villam Vojk nuncupatas, per scitas metas distiguendo; inter quas idem Comes Nicolaus authoritate sibi per eumdem Comitem Stephanum, cognatum suum concessa, ipsam villam Richnoff, et villam Vojk predictas pro se elegisset, Krompach vero et Kaloj Comiti Stephano dimisisset: montana vero, in cuiuscunque portione essent, vel possent fieri in futurum, in communi possiderent. Inter predictas vero portiones iam diuisas metas taliter communi consilio assignassent: quod prima meta ibidem incipiat a parte terrae Janchonis in quodam promontorio, circa viam publicam, per quam itur de villa Voyk ad villam Kaloj, prope ad quamdam arborem tiliae, et tendit directe infra versus partem orientalem ad arborem abietis signatam, et ibi iterum est terrea meta; deinde vadit ad quamdam abietem signatam circa riuulum Jasznow, et per eundem riuulum descendit vsque fluuium Hernad, qui diuidat terram Ri chuow villae a terra villae Krompach. Metae vero diuidentes terram villae Vojk a terra Comitis Stephani, quas quondam Comes Eugenius assignabat, taliter distinguuntur: Prima meta veniret ad quemdam ruulum Gobsevecz vocatum, deinde vadit per quoddam promonthorium, ad riuulum Globoka; deinde tendit ad riuulum Vitez; et ita metae predictarum portionum, scilicet per eosdem assignatae, duarum portionum, vt premisimus, ipsi Comiti Nicolao Richnoff et villa Vojk cum Tom. VIII. Vol. I.

25

molendino et aliis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis, ipsi vero Stephano Comiti Krompach et Kaloj praedictae similiter cum molendino, aliisque omnibus vtilitatibus et pertinenciis vniuersis cesserint in filios filiorumque suorum iure hereditario perpetuo possidendae, pariter et habendae. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum IV. feria proxima post festum Beatorum Petri Pauli. Anno Domini MCCCX.

Ex autographo eruit Bardossy, in archiuo Nic. Jankovics.

CLXXIV.

A. Ch. 1310. Idem Capitulum donationales Quinto-forensibus anno 1289. concessas transcribit, nouoque sigillo suo firmat. In festo Luciae Virginis.

Nos Capitulum Ecclesiae Sancti Martini de Scepus, significamus vniuersis, quibus expedit praesentium per tenorem: Quod cum sigillum nostrum per Regem Ladislaum et suos Neugaros spolio manifesto a nobis auferretur, et vt tam nostrum, quam aliorum hominum honorem, qui super diuersis caussis apud nos litteras recipere consueuerunt, possemus obseruare, et vt etiam nonnulli falsificationem nullam in litteris facere possent, decreuimus nouum fieri sigillum; in publico et etiam proclamando, vt omnes litterae antiquae nostro sigillo communitae, nouo sigillo nostro firmarentur. Accedentes itaque ad nostram praesentiam Markus de Quintoforo pro se et communitate de eadem, et Dettrus Balistarius exhibuerunt nobis quasdam litteras antiquo sigillo nostro communitas, petentes humiliter, vt easdem de

« ElőzőTovább »