Oldalképek
PDF
ePub

rum, duodecim pauperes, praeter illos, quos communiter consueuisti, benigne reficere, pie pascere, seu illis refectioném, diuinae pietati amabilem, impendere tenearis, Datum Auenione XVI.

kal. Febr. anno V.

E tabulario Vaticano eruit P. Csele. Kaprinai sub A. Tom. XIV. p. 240-2.

CLVI...

A. Ch. 1310. Idem Clemens in subsidium expeditionis cruce signatae, contra Saracenos destinatae, stipem colligi a fidelibus etiam per Hungariam facit s. l. et d. Papa Clemens PP. V. per cruciferos S. Ioannis inter Christicolas mundi huius inaestimabilem thesaurum fecit sagaciter procurando, passagium generale pro terra sacra expugnanda; tradens dictis cruciferis gratiam singularem, pecuniam largientes ab omnibus criminibus absoluendi vsque ad continuos quinque annos; sed postea de illo tanto thesauro nihil factum vidimus efectiue."

Chron. Thur. P. II. C. LXXXIX. Meminit huius collectae etiam Raynald ad an. MCCCX." Ad tolerandos inquit, sacri belli sumtus stipem a fidelibus colligendam curauit, atque ob id in sacris aedibus arcas obsignatas, peruio foramine, quo eleemosynas pii demitterent. Cruciferi S. Ioannis, de quibus Chronicon loquitur, adiunctis sibi Cruce signatis insulam Rhodum Turcis XV. Augusti eripuerant; a quo etiam Rhodii dicti

CLXVII.

A. Ch. 1310. Carolus Robertus R. H. Mag. Martino, filio Bagar, terram Milente reambulatam separatim confert. In Kalendis Octobris anno regni sui X. S. L. Karolus, Dei gracia, Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie,

[merged small][ocr errors]

Cumanie, Bulgarieque Rex. Vniuersis Christi fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Illis digne regia Celsitudo sue munificentie dextram porrigit, quos obsequiorum numerositas, fideique sinceritas propensius recommendant: dum enim illis prouidet, dum donis benigne eos fouet, sui honoris fastigia prudenter extollit et sublimat. Proinde ad vniuersorum tam presencinm, quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire: Quod accedens ad nostram presenciam Magister Martinus, filius Bagar, dilectus et fidelis noster, quamdam terram Milente vocatam, videlicet castri nostri Posoniensis, dicens ipsam terram esse vacuam, a nobis sibi dari cum instantia postulauit; verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre, et vtrum ad nostram collacionem pertineat nec ne, nobis veritas non constabat; fidelibus nostris, Capitulo Posoniensi firmiter dedimus in mandatis, vt cum Comite Petro, filio Cosme de Tukelchen, homine nostro, suum testimonium ydoneum transmittere deberent, coram quo idem homo noster dictam terram conuocatis vicinis et commetaneis per veteres et antiquas metas reambularet, et eidem Magistro Martino eamdem statue→ ret, perpetuo possidendam, si non fieret contradictum; contradictoribus vero ad nostram presentiam euocatis; post hec diem citatorum simul cum cursu metarum terrae supradictae nobis fideliter rescribere deberent seriatim. Demum idem Capitulum nobis rescripserunt in hec verba: Excellentissimo Domino Suo Karolo, Dei gratia, Illustri regi Hungarie, Capitulum Ecclesie Posoniensis, oraciones in Domino tam debitas,

quam deuotas. Recepimus litteras Vestre Serenitatis cum debita reuerentia, vt tenemur, hunc tenorem continentes: Karolus, Dei gracia, Rex Hungarie, fidelibus suis, Capitulo Posoniensi salutem et gratiam plenam. Magister Martinus, filius Bagar, dilectus nobis et fidelis, quamdam possessionem seu terram Castri nostri Posonien- ' sis, videlicet Milente vocatam, dicens eamdem terram esse vacuam, a nobis sihi dari postulauit cum instantia. Vnde cum de qualitate et quantitate ipsius terre, et vtrum ad nostram collacionem pertineat, vel vacua sit nec ne, nobis veritas non constet, fidelitati Vestrae firmiter damus in mandatis; quatenus cum Comite Petro, filio Cosmae de Tukelchen, homine nostro, Vestrum mittatis hominem ydoneum pro testimonio, coram quo idem hoino noster reambulet dictam terram, et eidem Magistro Martino statuat cum omnibus vtilitatibus eiusdem, si non fuerit contradictum; contradictores vero, qui, fuerint ad nostram citet praesentiam ad terminum competentem ; et post hec diem citationis et terminum assignatum, ac nomina citatorum, simul cum cursu metarum, qualitatem et quantitatem, secundum quod visu poterit permeteri, praedictae terrae, nobis in vestris litteris seriatim fideliter rescribatis. Datum Budae tercio die festiuitatis, beati Iacobi Apostoli. Nos igitur mandatis vestris in omnibus obedire cupientes, vt tenemur, misimus vnum ex nobis discretum virum et honestum, Magistrum Tyboldum, fide dignum, cum praedicto Comite Petro, homine. Vestro, ad faciem possessionis praedictae; qui quidem ad nos reuersi, nobis concorditer recitarunt in hunc modum: quod ipsi prememoratam possessionem Mi

lente vocatam reambulassent, et statuissent cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis vniuersis, praesentibus vicinis et commetaneis suis, praedicto Magistro Martino, nullo contradictore penitus existente: et eadem possessio, sicut predicti homo Vester et noster nobis concorditer dixerunt, vacua est penitusque habitatoribus destituta; et cursum metarum eiusdem terrae, seu possessionis, seu quantitatem et qualitatem hoc ordine recitarunt: quod praedicta terra Milente ad vnum ara trum est sufficiens; metas autem eiusdem terras Milente distinguit a parte meridionali terra, quae vocatur Rethe, a parte veró occidentali terra ville Zemch; a parte orientali distinguit terra Chatey; a parte vero aquilonari siue septemtrionali distinguit terra Sarfew vocata; et sic mete ipsius terre Milente terminantur. Datum secundo die beatissimi regis Stephani." Nos autem consideratis fidelitatibus, fideliumque seruitiorum meritis eiusdem Magistri Martini, quibus nobis se studuit multipliciter exhibere graciosum, volentesque eius fidelibus seruitiis regiis dilectionibus correspondere, licet idem Magister Martinus respectu suorum meritorum a nobis multo plura mereretur; tamen ad presens in aliqualem recompensationem seruiciorum eiusdem, dictam terram Milente vocatam, cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis vniuersis, sub eisdem metis et terminis supra dictis, sine praeiudicio iuris alieni, eidem Magistro Martino dedimus, donauimus, et contulimus, sibi et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irreuocobaliter possidendam, tenendam pariter et habendam. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem

praesentes priuilegiales concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri appensione communitas. Datum per manus discreti Viri Magistri Iohannis, Albensis Ecclasiae Prepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCC. decimo. In kalendis Octobris, regni autem similiter decimo. Sigillum dupplex pen

nostri dens."

Ex originali membrana Sanctioris Tabularii Domus Augustae.

CLXVIII.

[ocr errors]

A. Ch. 1310. Idem Carolus eidem Martino etiam terram Hulethe Comitatus Poson. reambulatam donat. In kalend. Octobris. S. L.

Karolus, Dei gratia, Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in salutis largitore. Cum a regia celsitudine petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo rationis exigit, vt per sollicitudinem officii regalis desideria petencium fidelium subditorum producantur debitum in effectum. Proinde ad vniuersorum, tam presencium, quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod accedens ad nostram presentiam Magister Martinus, filius Bagar, dilectus et fidelis noster, quamdam terram nostram Hulete vocatam, in Comitatu nostro Posoniensi existentem, dicens ipsam terram esse vacuam, a nobis sibi dari cum instancia postulauit. Verum quia de qualitate et quantitate ipsius terrae, et vtrum ad nostram pertineat collacionem nec ne, nobis veritas non constabat, fidelibus

« ElőzőTovább »