Oldalképek
PDF
ePub

162) Paulus Praepositus Scepusiensis Capitulo suo certis e possessionibus decimas confert. Apud Sanctum Martinum. Dominica Laetare.

163) Beke, Vice-Comes de Abaujvár, Magistrum Lack super caede Pauli contra Puellam Cholam iuramenti vigore iustificatum testatur. s. 1. et d.

164) Magister Gylvás, filius Rynoldi, quondam Palatini, quamdam particulam terrae suae haereditariae Zamla vocatae in Comitatu Noui Castri existentem, Ladislao et Andreae, Seruientibus suis, quod se ante Ciuitatem Kothumbánya contra Bohemos pro Carolo rege bellantem a morte liberassent, coram Capitulo Agriensi cum transcriptione metarum donat. s. 1. et d.

Anno 1310.

165) Clemens PP. V. vota Caroli R. H. quae regni obtinendi gratia conceperat onerosa, regni negociorum obeundorum fine, relaxat; in alia opera pia commutando. Auennione XVI. kal. Febr. anno V.

166) Idem Clemens in subsidium expeditionis cruce signatae contra Saracenos destinatae stipem colligi a fidelibus etiam per Hungariam facit. s. 1. et d.

167) Carolus Robertus R. H. Mag. Martino, filio Bagar, terram Milente reambulatam separatim confert. In kalendis Octobris anno regni sui X. S. L.

168) Idem Carolus eidem Martino etiam terram Hulethe Comitatus Poson. reambulatam donat. In kalend. Octobris. S. L.

169) Idem Carolus Fratribus Eremitis de Désvár sales a transeuntibus dandos cùm iure liberae euectionis donat. Ad Zindam in villa B. Michaelis Archangeli in festo Conceptionis B. V..

་་་

170) Frater Gentilis Cardinalis, S. A. L. interdictum obseruandum, ac procurationes suas incassandas Benedicto, Episcopo Transiluaniae, in iungit, Posonii VI, Nonas May...de..

171) Capitulum Agriense super protestatione de possessionibus per Omodeum Palatinum et Demetrium, filium Nicolai, raptis interposita testatur. In octauis Natiuitatis B. V

172) Capitulum B. Martini de Scepus super diuisione inter M. Nicolaum, Castellanum de Sáros, et filios Comitis Poros peracta, Capituli Agrien-, sis Vice, ob tempora impacata, testimonium elargitur. In Dominica proxima post festum Epiphaiarum.

173) Idem Capitulum de Scepus super diuisione inter villas Richnov, et Vojk ab vna, et Krompach et Kaloj, ab altera, partibus, metis assignatis, peracta testatur. IV. feria proxima post festum Beatorum Petri Pauli..

1

174) Idem Capitulum donationales Quinto-forensibus anno 1239. concessas transcribit, nouoque sigillo suo firmat. In festo Luciae Virginis..

[ocr errors]

175) Capitulum Posoniense M. Martinum, filium Bugar, cum Nicolao et Paschasio ratione dotis et paraphernalium transegisse testatur. Festo B. Thomae Apostoli.

176) Carthusiani in loco lapidis refugii dotantur. S. 1. et d.

177) Ladislaus Transiluaniae Vajuoda Carolo R. H. se fidem seruaturum, coronam S. Stephani. Tom. VIII. Vol. I.

3.

Comitatusque possessos restituturum ad intercessionem Thomae Archi Episcopi Strigoniensis et Omodei Palatini, pactis sub conditionibus, semet..obe stringit. Datum in Segnedino (Enyedini?) feria 10. proxima post Dominicam Judica.

1

178) Nicolaus Comes, castellanus de Köszegh capetias monasterio B. M. Virginis de Kedhel subtrahi prohibet. In Sár secundo die octauarum festi Beati Iacobi Apostoli.

179) Vice-Comites ac Iudices Nobilium de Sáros causam ventilatam pacifica partium conuentione condescendisse, testantur. s. d.

180) Michaëlis, Iudicis curiae Dominae reginae, literae, Magistro Donch missae, respectu Possessionis Baranka significatoriae, et equi promissi petitoriae. In Temesvár festo 11. Mill. Virginum.

181) Monasterium S. Stephani de Promontorio Varadien. diuisionales inter Comitem Mikou de genere Hunt-Paznan et Leukus fratres elargitur. s. d.

182) Andreas, Petrus, et Tumpus, filii Comitis Philippi, contra filios Comitis Görhol, qui terram ipsorum Ponik, ad fluuium Gron, supra Biztercze Banya sitam occupassent, quamve ob metum Mathaei Palatini lite persequi non auderent; coram Capitulo Strigoniensi protestantur. s: I. et d.

183) Abraham, filius Adae, ac Nicolaus, filius Gejuge, coram Magistro Donch particulam possessionis Polereka inter se diuidunt. s. 1. a. d.

Anno 1311.

184) Carolus, Rex Hungariae, Ioanni, filio Göböl, possessionem Pettendorf, in Comitatu Zo-liensi adiicit. Datum Budae in die Cinerum..

185) Idem Carolus filios Bud de Jersce e conditione castrensium in coetum Iobba'gionuin castrensium plena cum nobilitari libertate in praemium meritorum transfert. IV. idus Augusti. s. 1. 186) Idem Carolus Ciuium Iadrensium libertates ac iura firmat. IV. idus Octobris. s. 1.

187) Frater Gentilis S. A. L. ciuibus Poson. ex antiquae S. Gothardi Ecclesiae aedificiis nouam processionalem struendi ecclesiam, facultatem largitur. Posonii V. Idus Septembris...

188) Idem Gentilis Petrum Spalatensem Archi-Episcopum excommunicat, ab administrationeque spiritualium, ac temporalium interdicit. Posonii Idibus Augusti.

[ocr errors]

189) Idem Gentilis Benedictum Transiluaniae Episcopum, perceptis ab ipso e 958. marcis fini argenti, duabus tertiis titulo suae per Hungariam procurationis, a poenis ac censuris, quas termino solutionis non obseruato incurrerat, absoluit. In noua Ciuitate II. Idus Septembris.

190) Idem Gentilis Archi-Episcopum Strigoniensem de 451. marcis fini argenti e 600. tribus titulo procuratorio restantibus, rite perceptis, quietat. In noua Ciuitate Salzburgensis Dioecesis. II. Idus Septembris.

191) Thomas Archi-Episcopus Strigoniensis donationem Pauli Praepositi Scepus. Carthusianis de Lapide refugii factam confirmat. In Leuche, in festo B. Luciae Virginis.

192) Capitulum Agriense litem cruentam inter Ciues de Cassouia, ac filios Omodei Palatini, ob iura aliena per hos occupata, enatam Iudicibus Archi-Episcopo Strigoniensi, ac Stephano Veszprimiensi Episcopo compositam fuisse, attesta

tur. Datum feria VI. proxima post octauas B. Michaëlis Archangeli in Autumno.

193) Conuentus Ordinis Praedicatorum de Calidis aquis Benedictum, Transiluaniae Episcopum, aduersus iniquas Prolegatorum Apostolicorum exactiones ad sedem Romanam solenniter appellasse, testatur. Feria VI. proxima ante Festum Assumtionis. B. M. V.

194) Litterae Capituli Nitriensis, fassionem certarum terrarum in possessione Szelepcsény dicta existentium complexae. s. d, et l.

195) Litterae eiusdem Capituli, quibus Michaël, filius Eustachy de Szelepcsény, portionem suam Abbati S. Benedicti de iuxta Gron se contulisse fatetur. s. 1. et d.

196) Capitulum Scepus. de tribus marcis e censu villae Tothfalua Carthusianis de Lapide refugii per Comitem Arnoldum legatis, testatur. Apud S. Martinum in die S. Elisabeth.

197) Veneti ius sibi in Ciuitatem Jadram, iure Regis Hungariae in datiis nonnisi recognito, adtribuunt. Datum IV. Octobris X. indictionis..

198) Martinus Georgio, Dux Venetiarum, ius in Jadrensem vrbem suis iterato vendicat; Carolo R. H. conuentionem cum Bela IV. R. H. exhiberi iubens. Die XII. Mensis Nouembris. X. Ind.

199) Idem Dux legatum suum Nicolaum Grimani, quid apud Carolum R. H. dicat, agatue, singillatim instruit. XII. Nouembris.

200) Georgius de Castro Budensi, Capituli S. Petri de veteri Buda Lector, Iuris Canonici Professor, Capellaniam S. Nicolai E. et C. fundat. Datum Budae in festo Cathedrae Beati Petri Apostoli.

« ElőzőTovább »