Oldalképek
PDF
[ocr errors]

sibi terminus competens ad probandum ipsas, et petiit sibi baiulum seu nuntium iuratum, per quem possit citari testes, per quos intendit probare dictas exceptiones. Dictus Magister Philippus procurator substitutus predictus dicit et protestatur cum instantia, quanta potest, quod dicte exceptiomes non admittantur, cum non sint admittende, sed repellende, eo quod litis contestationem non impediunt , propter quas non debeat contestari, et petiit ipsum Magistrum Angelum cogi ad iurandum de calumpnia super dicto libello, et veritate dicenda; dictus vero Dominus auditor eidem Magistro Angelo procuratori sic respondit: quod exceptionem non admittit, et mandavit dicto Magistro Angelo procuratori, quod cras ante tertiam et perhemptorie coram dicto Domino Auditore debeat comparere contestaturus litem su

. per primo libello per dictum Magistrum Philip

pum procuratorem substitutum in iudicio exhibito coram eo, alioquin a dicto termino in antea litem mandavit, et haberi voluit pro contestata, a quo quidem termino dictus Magister Angelus se sentiens gravari, et fore gravatum, viva voce ap• pellavit, et repetiit protestationem predictam ; te

nor autem dictarum exceptionum talis est:

Coram vobis Ven, viro Domino Bonumsegna de Perusio decretorum doctore Canonico Ravem. Ven. Patris et Domini, Domini fratris G. miseratione diuina tit. S. Martini in montibus presbiteri Cardinalis Apostolice Sedis Legati Camerario ; et in hac parte auditore specialiter deputato, cxcipiendo dicit et proponit Angelus Theobaldi de S. Victoria Procurator Ven. Palrum dominorum T. Archiepiscopi Strigoniensis et P. Episcopi Quin

que-Ecclesiensis contra Magistrum Nicolaum, qui se dicit Cantorem Quinque-Ecclesien. Ecclesie, et Magistrum Philippum de Cingulo procuratorem substitutum a Thomassio procuratore dicti Magistri Nicolai, et libellum porrectum per dictum Magistrum Philippum procuratorem contra ven. in Christo patrem Dominum . . . . Archiepiscopum Strigonien. et Venerabilem Patrem Dominum Dominum Petrum Quinque-Ecclesien. Episcopum , et Angelum Procuratorem prefatum infrascriptum, videlicet, quod predicti Domini Archiepiscopus et Episcopus et Angelus procuratores ad dictum libellum respondere non sunt de iure cogendi , cum dictus Magister Nicolaus sit excommunicatus maiori excommunicatione per constitutionem a bone memorie Domino Nicolao, olim in Vngarie Regno Apostolice Sedis Legato editam contra occupatores, et detentores Ecclesiarum, et Ecclesiasticorum bonorum ; eo quod dictus Magister Nicolaus contra dictam constitutionem EcclesiamQuinque-Ecclesien. Castrum , et alia bona plura ipsius violenter occupavit, et detinet occupata. Sicque nec ipse tanquam excommunicatus maiori excommunicatione, nec prefatus Magister Philippus tanquam substitutus a procuratore excommunicati habent personam in iudicio standi. Eodem anno quo supra die Veneris 20. mensis Dec. hora causarum ante tertiam comparentibus et in iudicio constitutis coram prenominato Domino auditore pro Tribunali sedente in aula suprad. Domini Legati ad iura reddendum, magistris, Angelo de S. Victoria, et Philippo de Cin-. gulo supradictarum, partium procuratoribus, quolibet pro parte sua, dictus Magister Angelus proTom. VIII. Vol. I. 20

curatorio nomine, quo supra, volens libellum reconuentionis in presentia dicti Iudicis exhibere parti eius aduerse, dictus Magister Philippus eum recipere recusauit, dicens non recipere libellum predictum nomine Domini sui predicti , nisi prius constet dictum suum Dominum citatum fore ab homine vel a Iure ; cui Magistro Philippo procuratori dictus Dominus auditor ad recipiendum dictum libellum a dicto Magistro Angelo exhi“bendum hodie die dicta in vesperis terminum perhentorium assignauit. Et post ipsis Procuratoribus presentibus et stantibus in iudicio coram dicto Domino auditore, idem Magister Philippus procurator procuratorio nomine, quo supra, petiit, et cum instantia potestatur, quod exceptiomes per dictum Angelum supra exhibite pronuntientur vtrum sint admittende vel ne, et quod compellatur idem Magister Angelus procurator ad litem contestand. super libello supra exhibito , cum sit lapsus terminus sibi datus ad litem huiusmodi contestand. Dictus dominus Auditor ad instantiam dicti Magistri Philippi petentis, visis libello per dictum Magistrum Philippum exhibito, exceptionibus contra eum propositis, et replicationibus ad ipsas exhibitis coram eo, auditis etiam allegationibus hinc inde dictis verbo tenus et in scriptis, et secum super predictis deliberatione prehabita diligenti, Christi nomine innocato, ex' ceptiones predictas per dictum Magistrum Angelum exhibitas contra dictum libellum exhibitum per dictum Magistrum Philippum in iudicio coram eo pro Tribunali sedendo in aula supradicti Domini Legati interloquendo pronuntiauit esse nullatenus admittendas , et statuit terminum dicto

Magistro Angelo octo dierum et perhemptorium ad probandum exceptiones predictas, et mandauit sibi ad instantiam dicti Magistri Philippi petentis, quod antequam ab ipsius presentia recederet, deberet litem super dicto libello contestari, alias habebit eam super ipso libello pro contestata : s qua quidem interlocutione et mandato dictus Magister Angelus sentiens se grauari, et grauatum esse, viua voce appellat. Post hec immediate ante recessum dicti Domini auditoris, ad mandatum dicti Domini auditoris, idem Magister Philippus in contumaciam partis ipsius aduerse animo contestandi litem super dicto libello dixit narrata non esse, que in dicto libello continentur, et petita sibi fieri debere, et super hiis prestitit calumpnie corporaliter iuramentum de veritate dicenda, et vtenda in tota causa clausulis ad iuramentum huiusmodi oportunis.

Eodem die hora Vesperarum comparentibus in iudicio coram dicto Domino auditore sedente pro Tribunali in Camera sua Magistris Angelo et Philippo supradictarum partium procuratoribus, quolibet pro parte sua, dictus Magister Angelus contra dictum Magistrum Philippum, qui libellum exhibuit ipsi Domino Auditori, quem libellum Dominus Auditor predictus recipere recusauit dicens, quod ipsum libellum non intendit recipere, nisi prius litem contestetur cum dicto Magistro Philippo super libello supra exhibito per ipsum Magistrum Philippum, et mandauit eidem Magistro Angelo sub pena excommunicationis, quod antequam de ipsius Domini auiitoris presentia recedat, super dicto libello per digtum Magi

strum Philippum primo porrecto cum eo litem debeat contestari, alioquin excommunicationem ipsam eumd. incurrere voluit ipso facto; a quo quidem mandato dictus Magister Angelus sentiens se grauatum fore viua voce appellauit et protestatur instantissime , quod suus libellus recipiatur, et detur terminus ad respondendum eidem, vt ordo postulat rationis. Eodem anno et mense quibus supra die Martis 24. eiusd, mensis in Vesperis constitutis in iudicio coram dicto Domino Auditore sedente pro Tribunali in eius hospitio Magistris Philippo de Cingulo, et Angelo de S. Victoria predictarum partium procuratoribus quolibet pro parte sua, presentibus aduocatis seu consiliariis eorumd. in causa huiusmodi, et presente dicto Domino Petro Episcopo dicte Ecclesie Quinque-Ecclesiem. protestante, quod per aliquam comparitionem, quam ipse coram ipso Domino Auditore in iudicio faceret, vel faciet occasione dicte cause, non intendit propterea dictum suum procuratorem in aliquo reuocare, sed eum potius confirmare, et dum ageretur per predictos procuratores in dicta causa, vtrum exceptiones exhibite contra dictum libellum in iudicio coram dicto Domino Auditore essent admittende vel ne, et super hiis diceretur et allegaretur pro et contra, dictus Magister Philippus procurator substitutus dicens esse se quibusdam negotiis Domini Legati impeditum, et ipsa negotia hoc sero executioni mandare debere propter mandatum sibi per dictum Dominum factum, expresse ad ea, que aguntur, et agerentur in dicta caüsa dicto sero, et fierent in huiusmodi causa ad maiorem cautelam et ex certa scientia apud Ac

« ElőzőTovább »