Oldalképek
PDF
ePub

93) Magistri Mikonis, filii Comitis Mikonis, testamentum solenne. V. feria proxima post festum S. Luciae. s. I.

Anno 1306. 94) Olto, R. H. priuilegiales monasterii B. V. de Kerch in Transiluania, transcribit. IV. Id. April. regni autem anno primo. s. l.

95) Idem Otto, Margaretham, matris suae sororem, canonizari a Clemente PP. V. petit. s. d.. et I.

96) Idem Otto priuilegiales Henrici Bani super possessionibus Bessenö et Örszigeth, in magna insula, per homicidas Walteri ludicis Budensis occupatis, huius autem filio Andreae restitutis, transumit ac ratificat. In antiquo Pest. I. Idus Septembris.

97) Oliuerius, ordinis Hospitalariorum S. Ioannis per Hungariam et Sclauoniam Magister, puero Ivan terram Tusnam certis sub conditionibus donat. In Tusna die Purificationis B. Virginis.

98) Conuentus Ordinis Praed. de Alba, Petrum Transiluaniae Episcopum, a sententia Archi – Episcopi Colocen, electi, in causa Ladislai Vajuodae, fratris sui excomunicandi, et Comitatuum ipsius interdicto supponendorum, ad Clementem PP. V. appellasse, testatur. Albae sine die.

99) Albertus Imperator Comitiam Kaltenbrunn in Hungaria Pilgramo et Alberoni de Puckheim in feudum pro vtroque sexu confert. Pragae. XI. mentis Nouembris, regni sui anno nono.

100) Thomas Archi-Episcopus Strigonien. Ecclesiae Posoniensi donationes impertitur. s. l. et d.

101) Capitulum Scepus. Thobiam, filium Thobiae, terram vnius aratri, mensurae regalis, Ru

dolfo et Detrico vendidisse, testatur. Feria V. proxima post festum Pentecostes.

102) Litterae Capituli laurinensis super cambiata possessione Apáthy, in Comitatu Posonien. cum possessione Gych. s. d.

Anno 1307.

103) Clemens PP. V. Ottonem Bauarum ob susceptum Hungariae Regnum ad iudicium suum, sub excommunicationis et interdicti censuris, euocat. Pictauis. IV-idus Augusti.

104) Otto Rex Hungariae, Magistro Dousa filio Andreae, in praemium fidelium seruitiorum terram Elep donat. IV. nonas Martii s. I.

105) Proceres nonnulli Carolum Robertum in Regem Hungariae homagiali deuotione suscipiunt. Apud Ecclesiam Beati Petri in Rakus in crastino Beati Dionysii M.

106) Carolus Robertus priuilegiales Ecclesiae Zagrabien. super decimis Veröcze, et Lipua, etc. transcribit ac confirmat. De sede Alba-Regali, anno Regni septimo. s. I.

107) Idem Carolus donationales super Vaska , pro eadem Ecclesia Zagrabien. transumit ac roborat. s. d. et l.

108) Idem Carolus M. Beke ob huius, fratrumque seruitia , e consensu Praelatorum Baronumque suorum, possessionem in terra Vgocha confert. VII. non. Sept. s. 1.

109) Idem Carolus Ioanni et Leukus, filiis Briccii de Batur, terram Ecsed in Comitatu Szathmár in praemium seruitiorum confert. In Temesvár feria sexta post festum resurrectionis Domini.

110) Thomas Archi-Episcopus Strigonien. Comitibus de Náros capellam in possessione sua erigendi facultatem concedit. In villa Udvard. VII. kal. Iunii.

111) Petrus Spalaten. Archiepiscopus Ecclesiae Pharensi, diutius vacanti, Laurentium Strigonien. ac Spalatin. Canonicum, Mariae Reginae Capellanum, praeficit. Die V. exeunte Februarii.

112) Martinus Episcopus Agriensis priuilegiales praecessoris sui Andreae de anno 1275. capitulo loci concessas transumit ac confirmat. Episcopatus sui anno 1. s. d.

113) Capitulum Ecclesiae Alben. in Transiluania, Jeclinum Iobbagionem Capitularem, partem suam de molendino, Archidiacono de Hunyad vendidisse testatur. In die omnium Sanctorum.

114) Conuentus Cruciferorum de Strigonio Iacobum Kunch piscinas suas ad Nitram, dum pignus reluere haud valuiset, Archi-Capitulo Strigon. perpetuasse perhibet. In festo Beati Iacobi.

115) Capitulum Nitriense Nobiles de Sarou portionem suam Magistro Bedey ex toto, iure haereditario, vendidisse, metis assignatis testatur. In octaua B. Ioannis Baptistae.

116) Capitulum Agriense filios Comitis Detrici possessionem Ponith, in Comitatu Gömör, ob dilectionem vterinae sororis suae Nicolao, filio Andreae de Ghymes, affini suo dedisse iure perpetuo possidendam, fidem facit. Feria III.

. proxima ante festum Beatae Margarethae V.

117) Capitulum Quinqne - Ecclesiense villam suam Helen cum possessione Beran cambiat. s. I. et d.

118) Omodeus Palatinus, de genere Aba, possessionem suam Felsebes cum possessione Magistri Sinka, Asgut vocata , se cambiasse testatur. In Gunch, Dominica, qua cantatur Inuocauit.

119) Mathaeus de Trenchin Palatinus, Petri Palatini filius, antiquiora priuilegia regiae Ciuitatis Komárom confirmat. Datum Komarom. s. d.

120) Stephanus Comes Saxonum, familiarn Berzeviczianam et Gergeianam licentia temporum in mutuas caedes ac rapinas excedentem, graui satisfactione conciliat. Feria IV. post festum Paschae proxima.

121) Comites de genere Osl molendinum Ecclesiae B. Michaelis Archangeli de Chorna restituunt.

122) Capitulum Ecclesiae B. Martini de Scepus super 40. iugeribus terrae arabilis, 20. item iug. et dimidio mensurae Regalis, conuentui Ordinis Carthus. de Lapide refugii venditis, attestatur. In Vigilia Natiuitatis B. Mariae V.

123) Iudex et Iurati de Késmark Iudici, de Bela, emtione mediante, agros quosdam cedunt. In Foro Caseorum, in vigilia Beati Thomae Apostoli.

Anno 1308. 124) Caroli II. (Claudi) Regis Siciliae, Consortis Mariae, Stephani V. R. H. filiae, testamentum. Actum Massiliae, die XVI. Martii.

125) Fragmentum diplomatis Caroli Roberti, de arce Scepus virtute Magistri Kokas expugnata. Datum prope Czegléd, regni anno VIII.

126) Alliodiatura in possessione Egyházosfalua Praeposito Posoniensi donata. s. d. et I.

127) Fr. Augustinus , Zagrabiensis Episcopus , litteras Bosonis, Ordinis Chartusianorium Prioris

Generalis , quibus Henrico Duci Sclauoniae , gratias dicit, transumit. Zagrabiae in crastino Natiuitatis M. V. gloriosae.

128) Kopasz Palatinus, auctoritate Caroli Roberti, possessiones Zekeres et Sorolan Comitatus Zathmár, C. Petro, filio Iurk, adiudicat. In Dorock, in Octauis Natiuitatis Virginis gloriosae,

129) Omodeus Palatinus in causa Alexandri de Tutuna quoad metas turbatas justitiam administrari praecipit. s. I. et d.

130) Magister Kokas, filius Comitis Ricolphi, Chiderico nemus suum impopulandi ius impertitur. In vigilia B. Iacobi Apostoli. s. l.

131) Fr. Gentilis Pres. Cardinalis tit. S. Martini in montibus, Clementis PP. V. a latere Legatus, in Hungariam destinatus, Spalatum appellit. Spalati die XIV. Junii.

132) Idem Gentilis Zagrabiae in fauorem Ordinis Carthusianorum litteras dat. Zagrabiae V. Idus Septem.

133) Idem Gentilis Budam peruenit. Budae in loco Fratrum Praedicatorum de Castro , die Lunae IV. mensis Nouembris.

134) Carolus quoquo Robertus, capto in Transiluania Ottone R. H. Budam properat. s. l. et d.

135) Idem Gentilis Carolum Robertum, Regem Hungariae eligendum, refragantibus Proceribus persuadet. Budae die XXVII. meusis Nouemb.

136) Idem Gentilis Antistitibus Ecclesiae Hungaricae, in consortinm vocatis, constitutiones momentosas de statu Regni, immunitaie Regis, de corona , bonis regalibus, ac vacantium Ecclesiarum Ordinatione sancit. Budae. III. Nonas Decembris.

« ElőzőTovább »