Oldalképek
PDF

7) Wenceslaus IV. Bohemiae Rex Magistro^ Κοkas (Gallo) villam Varkun, a filio suo in regem Hungariae coronando confirmandam, donat. Dat. in Kochin II. Idus Augusti. - 8) Ladislaus (Wenceslaus) Ioanni Archiepiscopo Colocensi ob regnum ac coronam opera ipsi— us obtentam, castro et districtu Polocz collatis gratificatur. Actum Budae in domo Domini regis VI. kal. Octobris. 9) Fragmentum instrumenti, quo Gregorius Strigoniensis et Albensis Electus Curiones in sol— uendo Plebano Budensi censu morosos, etiam ex— communicationis, ac impignorationis remedio stringi indulget. Budae S. d. * 10) Idem ad Capitulum Scepusiense s. l. et d. 11) Petrus, Episcopus Transiluaniae testamentum Kiliani, Canonici sui, confirmat. Albae, in octauis B. Michaëlis Archangeli. 12) Capitulum Iaurinen. Petrum Mutari de Ciligenthal Comit. Sopron. septem lihinos suos mar— cis 46. latorum Viennen. antiquorum Michaëli de Nagy Marton oppignorasse testatur. Festo Natiuitatis B. Virgin. ' 15) Idem Capitulum Nobiles de Gorbolnoch pauperie pressos portiones suas Nobilibus de NagyMarton annos 14. marcis 65. impignorasse fidem facit. secund. die post festum B. Galli Conf. . 14) Idem Capitulum impignoratitias Comitis Súr super possessionibus Hublen et Mörocz pro ipsius genero Perlup renouat. festo B. Demetrii M. 15) Capitulum Albense in Transiluania de concambio inter Ladislaum Vaiuodam et Comitem Nicolaum, filium Ders etc. celebrato, attestatur. Sexta feria proxima post festum Lucae Euang.

16) Capitulum Scepusiense super terris Armaoldi, Canónici de Scepus et Varadiensis. Dominae Margarethae locatis fidem facit. In crastino festi Beati Mathaei Apost. et Euang. 17) Idem Capitulum, post mortem Episcopi sui Iacobi vicariali in spiritualibus, ac temporalibus iurisdictione fungitur. s. d. 18) Idem Capitulum de Paulo Coloc. Praeposito in suum electo, ad Sedem Apostolicam confirmationis gratia refert. s. d. ... 19) Nicolaus, Abbas Sanct. Martini de monte Pannoniae, priuilegium Andreae R. H. de anno 1224. pro Nicolao Maurinensi episcopo transcribit. Sikard. Feria proxima ante Dominicam Iudica. 20) Abbas Cisterciensium de Pilis populos de Kékes ob denegatas decimas excommunicat. s. d. 21) Spalatenses nec Venceslaum, nec Carolum Robertum agnoscunt Hungariae regem. s. d. 22) Petrus, filius Comitis. Georgii, Comes de nouo Castro. ac Magister Ioannes frater eius, ex parte vna, ab altera vero Aegidius, ac Dionysius, filii Ioannis, et Andronicus, omnes de genere Aba, diuisionem haereditariam amore fraternitatis componunt coram capitulo Agriensi. s. l. et d. 25) Comes Eugenius, cum filio suo Ioanne, nec non Stephanus, filius Comitis Petri, haereditates suas inter villam Latinam, Curiam Gerardi, et villam Vitéz in Scepusio existentes inter se coram Capitulo Scepusiefisi diuidunt s. l. in crastino SS. Petri et Pauli Apostolorum. 24) Detrici Comitis Curialis Poson. et quatuor Iudicum Nobilium contra Iacobum, et filium eius Petrum , tanquam falsarios sententia. Dat. Posonii festo B. Ioannis Bapt.

- A m m o 1302. 25) Bonifacius PP. VIII. Wenceslaum B. R.

cum fiIio, item Carolum Robertum, ad iura sua coram Sede Romana disceptanda euocat. Anagniae IV. Id. Iunii. 26) Ladislaus, al. Wenceslaus Bohemus, Mathaeo, filio Petri quondam Palatini, de genere Chák, donato castro et Comitatu de Trenchin gratificatur. s. I. secundo kal. Martii , regni autem anno II. 27) Idem Ladislaus Mag. Mathaeo, filio Petri, Comiti de Trenchin, in praemium seruitiorum fidelium possessionem Csala in magna insula confert. s. l. et d. 28) Idem Ladislans Iordano, Comiti de Sceus, in praemium fidelitatis villam Eur donat. s. . X. kal. Septemb. 29) Carolus Robertus Ioanni Episcopo Nitriensi fidelitatis meritoA ad compensanda item damna ab aemulis suis eidem illata, Comitatum Nitriensem donat. s. l. regni sui amno secundo. 30) Nicolaus Ostiensis Episcopus S. A. L. super iure Capituli de Scepus Praepositum proprium eligendi instrumentum conficit. Actum in camera dicti Domini Legati die XXIV. mens. Ianuar. 51) Gregorius, Strigonien. Electus et Administrator, cum pIuribus Episcopis super Comitatu Nitriensi Episcopo loci donato testimoniales elargitur. Datum prope Veterem Budam tertio die Natiuitatis B. M. Virginis. , 52) Petrus Episcopus Transiluaniae decimas , quas Capitulares sui iuramento sibi asseruerant, eisdem relinquit. Albae feria tertia proxima ante festum natiuitatis B. M. Virginis,

' 55) Theodorus Iaurien. Episcopus pignoratitias litteras a Ioanne Palatino anno '. editas pro Comite Simeone de Nagy-Marton transcribit. Sópronii festo Barbarae V. 54) Capitulum Iaurin. de possessione Péternémeti per Oslianos Nobiles Comitibus de Nagy-Marton vendita testatur. fer. II. pro. p. Dom. Pente. 55) Capitulum Agriense Venceslaum agnoscit regem. s. d - 56) Capitulum Varadiense Comitem Bozok villam suam Bozna Capitulo A!bensi in Transiluania legasse* testatur. In Dominica Circumdederunt. '57) Capitulum Scepusiense mandante Carolo Roberto, pro Magistro Ricolpho terras Báchmezeu etc. reambulat. In octauis Beati Georgii Martyris. 58) Metales et venditionales terrae Graduch coram Conuentu Cruciferorum S. Stephani de Strigonio. In villa Beati Bartholomaei. s. d. ' 59) Capituli Castriferrei testimoniales super bonis haereditariis per congenerationales de Iák diuisis. s. d. et l. 40) Idem Capitulum Castriferrei per Comites de Nagy-Marton ratione quarlarum filialium satisfactum esse testatur. s. d. 41) Filii Iák et Ebed congenerationales quasdam posessiones suas arbitrio bonorum virorum submittunt diuidendas. s. l. et d.

[ocr errors]

42) Ladislaus, al. Wenceslaus R. H. Magistro Ioanmi , filio Chak, pro insignibus fidelitatis meritis, possessionem Wysk ab Andrea III. an. 1296. collatam , nouiter donat, multaque fide digna aperit. s. I. et d. regni autem nostri anno tertio. '

Tom. VIII. Vol. I. 2

43) Idem Ladislaus Stephanum Palatinum a lerris Capituli Agriensis Chepus et Bubem occupandis inhibet. In villa Pasztuh, dominica proxima post festuin Inuentionis Sanctae Crucis. 44) Wenceslaus Bohemiae, ac Ladislaus Hungariae reges iura ac possessiones Capitulo Strigoniensi absque scitu suo per Castellanum loci ademtas plene restituunt. III. Idus Iunii s. l. 45) Bonifacius PP. VIII. Albertum, Austriae Ducem, a Venceslao R. H. tutando inhibet, eique Carolum Robertum protegendum comendat. Anagniae III. Idus Iunii. 46) Bonifacius PP. VIII. Wenceslao Bohemo, coram sede I{omana haud comparente, electionis regni iure haud agnito, Hungariae regnum Carolo Roberto solenniter addicit. Anagniae II. kal. Iunii. 47) Idem Bonifacius sententiam suam Carolo Roberto perscribit, curamque regni Hungariae singulariter comendat. Anag. III. Nomas Iunii. 48) Idem Bonifacius Alberto Austriae Duci omne auxilium contra Carolum Robertum ferendum interdicit. Anag. III. Idus Iunii. 49) Idem Bonifacius Carolum Robertum sub excommunicationis et interdicti poena regem Hungariae suscipiendum promulgari iubet. Datum in Vasca V. Id. Septemb. 50) Eiusdem Bonifacii de Carolo rege suscipiendo sententia per Gregorium Strigoniensem Electum per Transiluaniam etiam publicata s. l. et d. 51) Eiusdem Bonifacii sententia etiam per Dalmatiam promulgata, effectuique data. XXII. Augusti Spalati. 52) Idem Bonifacius Stephano Colocensi Archiepiscopo contra haereticos ac Patarenos Bosniae

« ElőzőTovább »