Oldalképek
PDF
ePub

mus ab inuicem separantur, prout eedem partes coram nobis (recitarunt) retulerunt, hoc ordine exprimuntur: quod prima meta incipit super duabus arboribus Berekunefa, et Feneu fa vocatis: inter quas est vna meta lapidea principalis, de qua egreditur ad Ecclesiam Sancti Martini Confessoris, cuius Patronatus communiter eisdem remanebit; de qua Ecclesia pertranseundo per locum fori, cuius regimen similiter communiter ipsis remanebit, transit per plateam, in qua itur› versus Lopuspotok; et in fine eiusdem villae Sumus, ex vtraque parte vie, sunt due mete; de hinc per ipsam viam transeundo iungit quemdam riuulum, iuxta quem hinc et inde sunt due mete, in quo riuulo flectitur ad orientem, et contra meatum eiusdem eundo iungit quamdam viam Buruzlouwtha nominatam; vbi super duabus metis exit de fluuio ad ipsam viam, in qua eundo iungit quoddam Berch, in quo sunt due mete, de quibus pertraseundo in eadem via peruenit ad quemdam fluuium Buruzloupothoka vocatum, vbi sunt due mete, et ibi terminatur. Dixerunt eciam eedem partes: quod quedam parti– cula terre de porcione ipsorum filiorum Nicolai quibusdam signis et metis infra scriptis distincta eciam cessisset possidenda filiis Comitis Georgii suprá dictis; videlicet prima meta eiusdem particule terre incipit iuxta fluuium Tarcha super duabus metis terreis, de quibus egreditur ad orientem, et eundo iungit unam metam, de qua directe eundo venit ad quemdam fontem Balach a vocatum, vbi sunt due mete, de quibus eundo per meatum eiusdem fontis cadit iterato infra molendinum ipsorum filiorum Georgii in dictum fluuium

farcha super duabus metis, vbi terminatur, a parte ipsius fluuii Tarcha, dictis filiis Georgii; in alia vero parte totaliter filiis Nicolai supradictis; adiecerunt eciam, quod quecunque parcium in predictis siluis noualia faceret, et in ipsis villam colloquaret, aut fundaret, vnus alteri super huiusmodi fundacione villarum in nullo posset obuiare; preterea assumsit dictus Magister Iohannes, quod si idem Comes Petrus frater suus ob absenciam suam predictam diuisionem dissoluere attentaret, ipse ante litis ingressum centum marcas argenti dictis filiis Nicolai soluere teneretur, et eamdem diuisionem suis laboribus et expensis filiis Nicolai conseruaret; et e conuerso dicti filii Nicolai ad similia se obligarunt: quod si dicti Demetrius et Stephanus fratres eorum propter absentiam ipsorum prefatam diuisionem immutarent, similiter ipsi pene predicte centum marcarum argenti subiacerent, et insuper eorum laboribus et expensis premissam diuisionem firmiter eisdem filiis Georgii obseruare tenerentur; diuisionem vero in aliis possessionibus ipsorum per patres eorum factam eedem partes firmam et ratam habentes inuiolabiliter obseruandam dimiserunt. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas, presentibus tamen magistro Stephano Preposito, Iohanne Lectore, Stephano Custode, Martino de Patha, Ioanne de Heues, Petro de Kemey Archidiaconis, et aliis multis. Anno Domini MCCC. quar to, regnante Wenceslao, illustri rege Hungarie, Strigoniensi sede vacante, Stephano A. Episcopo Colocensi et Domino nostro Venerabili Patre Andrea, Dei gracia Episcopo Agrieusi existen

tibus.

Ex originali membrana Archiui Camerae Viennensis. In fronte ac fine Alphabetum intercissum. Wenceslaus Regem H. filium suum vnicum, a Hungaris desertum expertus armata manu, mulctatis fidefragis cum corona regni et clenodiis in Bohemiam reduxit. Auctore Chron. Boh. apud Menck Tom. III. col. 1792. Chron. Turoczii P. II. C. LXXXV.

LXXVIII.

Ch. A. 1304. Idem Capitulum Agriense Metropolitanum Capitulum Strigoniense eontra Wenceslatum R. B. ab damna perpessa protestatum fuisse, testatur. Fe

sto omnium Sanctorum.

Nos Capitulum Agriense ad vniuersorum notitiam

harum serie volumus peruenire: quod honorabiles, et discreti viri, Dominus Theophilus, dictus Puer (Gyermek) sanctae Strigoniensis Ecclesiae Praepositus, et alii de Capitulo eiusdem Ecclesiae, ad nostram accedentes persosonaliter praesentiam, per hunc modum protestati sunt lamentabiliter conquerendo: Quod cum regnum successione regia per lineam masculinam post mortem Ladislai, bonae memoriae, fuisset destitutum, et quidam inique agentes Venceslaum, filium Regis Bohemiae Venceslai, iuuenculum introduxissent in regnum, ad praeiudicium et scandatum excellentissimi Principis, Domini Caroli, illustris regis, pro quo iam dudum Sanctissimus Pater, Dominus Bonifacius VIII. sacro sanctae Romanae Ecclesiae summus Pontifex, ordine iudiciario, de consilio fratrum suorum, Ven. Patrum, Dominorum Cardinalium, vt ipse Carolus, tanquam verus haeres succederet in regnum Hungariae, legitimis ex causis dederat, et protulerat sententiam difinitiuam;

Venceslaus Rex Bohemorum praedictus, pater ipsius Wenceslai praefati, potentiam dumtaxat (videns) introducti, tactus dolore intrinsecus, et volens obtinere potentialiter, quod iure non potuit, totam potentiam regni sui mouit, intrauitque regnum Hungariae, et in portu Kokoth nefandissima castra sua fixit, vt praedictum filium suum violenter in regem Hungariae faceret coronari. Vbi transiens Danubium, fugato venerabili Patre Domino Michaële Archiepiscopo, bonae memoriae, de Castro et de Ecclesia Strigoniensi, confractis portis castri, et foribus Beati Adalberti destructis, intrauit Cameram, siue Sacristiam ipsius Ecclesiae cum magna multitudine nefandorum; in qua quidem Camera thesaurum depositum, vasa sacra, ornatus ad cultum diuinum praeparatos, priuilegia, litteras tam Nobilium regni, quam ipsius Ecclesiae, quae priuilegia post beatum Regem Stephanum per diuersos reges succesdata fuerant in perpetuam donationem possessionum Capitulo Strigoniensis Ecclesiae supradictae in perpetuum duraturam: Videlicet priuilegium de Kezteulcz, priuilegium de Durug priuilegium de Zalasun, priuilegium de Damas, cum aureis bullis confecta, quaedam cum cereis, in quibus metae et signa ipsarum possessionum distingui videbantur, destruxisset, laniasset, aut secum detulisset pro suo libito voluntatis, Dei timore postposito, et in suae animae graue detrimentum, ac in ipsius Ecclesiae Strigoniensis grauem ruinam et iacturam, pro eo, quod ipse Praepositus et Capitulum contra sententiam Romani Pontificis prius. latam, eidem Wenceslao et filio suo violenter introducto, noluerunt obedientiam

siue

et reuerentiam tanquam regi congruentem exhibere, eligentes potius subire pericula rerum, personarum, et commodorum, quam mandatis Apostolicis et iustitiae contraire. His narratis et protestatis ordine praemisso, quemadmodum haec omnia etiam patent et nota sunt omnibus regnicolis et toti regno, petierunt a nobis diligenter, et constanter, vt eis super protestatione huiusmodi facta litteras nostras - concedere dignaremur. Nos igitur iustis petitionibus ipsorum et supplicationibus pie et iuste condescendentes, ne ius eorum tam crudeliter turbatum, et conculcatum depereat, sed potius in esse suo conseruetur, litteras nostras testimoniales sigillo nostro pendenti roboratas, propter conseruationem temporis longioris eisdem duximus concedendas. Datum in festo omnium Sanctorum. Anno Domini MCCCIV."

Pray Hier. P. II. p. 170. sqq. Iniurias has, ac corohae regiae ablationem immanis Bohemiae ac Morauiae per copias Austriacas, et Hungaricas, praesertim Cumanorum, deuastatio est subsecuta.

LXXIX.

A. Ch. 1304. Capitulum Iaurinen. de terris Küesd, item

Barom inter Comites de Nagy-Márton, et Ioannem Palatinum cambiatis fassionales edit. In quindenis Paschae.

Capitulum Iauriensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod Nobiles viri Symon et Michaël, Comites, fily Comitis Symonis de Mortun, ab una parte, Magister

« ElőzőTovább »