Oldalképek
PDF
ePub

stituti, in omnibus possessionibus eorum hereditariis, communi consensu, et pari voluntate talem inter se diuisionem fecisse retulerunt : quod possessio Zalanch cum castro suo et villa Olchwar, ac dimidietas villae Rukthe a parte villae Zywnae sita cum omnibus vtilitatibus eorumdem cessissent eisdem filiis Petri et heredibus eorumdem, perpetuo iure possidendae et habendae; item possessio corum Rupka vocata , et reliqua dimidietas eius dem villae Rukthe a parte Castri Zalanch existens, simul cum omnibus vtilitatibus earumdem praedicto Laurentio et suis: haeredibus iure perhempaali possidendae remansisseet ---Datum tertio die Octauarum Beati Michaëlis A. Domini MCCCIII.“

Ex anal. Dipl. Wagnerio Jankovics. tomo VI. nro:'85. p. 101. Sunt diuisionales hae per įdem Capitulum Agriend priuilegialiter expeditae anno 1329., a

[ocr errors]

LXII.
Ch. A. 1303. Capitulum posunien. litteras Remecherii Con

mitis Curialis Posong in facto terrae Luche 'emandtas

transumit. Sabbatho proximo post Ascensionem Domini, • : Vniuersis Christi fidelibus, praesentes"litteras inspecturis, Capitulum Ecclesiae Posoniensis salutem in Domino sempiternam. Ad vnuiersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod accedens ad nostram praesentiam Andreas filius Chugud, exhibuit nobis literas Remekkery Curia lis Comitis Poson, in quibus requirehat nos: diligenter, quod nos litteras suas patentes super facto eiusdem Andreae pro terra Luche vocata emanatas, nostris literis priuilegialibus dignaremur consumare. Cuius tenor talis est : Nos Remekkery, Curialis Comes Posonien, memorie commendantes

significamus, quibus expedit, praesentium per tenorem: Quod licet mota fuisset materia quaestionis inter Andream, filium Chugud, et suos cognotos ab vna parte, Husvet, Gurs, Urath, filios Mako , Tomam filium Chech, fratres suos, Hada et fratres suos, lacobum, filium Ardel, et fratres suos, Stephanum, filium Illyes et fratres suos, Moysa filium Myke, et Cognatos suos ; nec non totam villam Zylos ---Luche, ab altera, super quadam terra Luche vocata , pro qua praefati Husvet ac socii sui praenominati praedictum Andream, et Cognatos suos ad nostram praesentiam legitime euocauerant, et diu altercati fuissent; ad vltimum tamen ordine iudiciario per Comitem Benedictum, filium Marcha, Comitem ipsorum, Albertum, filium Gudus, Ladislaum ; filium Urath, 'Ladislaum, filium Pocha , Laurentium, filium Bench, Paulum, filium Lyder, Iobbagyones Udvarnicorum, Husveet de Lees , Iacobum filium Almad de Sele, Ioannem filium Becke, de Luche', 'et pro Bekud de Geilye, seniores regalium, iuxta consuetudinem ipsorum dato ct donato praefati Husvet et socii sui, contra Andream mentionatum et cognatos suos, in causa ipsorum succubuerunt, in iudicio remanendo; praenominata vero terra, pro qua litigium inter eos erat ortum, ad manus ipsius Andreae et cognatorum suorum, prout ipsorum prius fuerat, iure haereditario est deuoluta. Qui quidem lobbagyones Uduarnicorum iuris ordine obseruato ipsam terram Luche reambularunt, nouas metas ibidem erigendo, et ad manus memorati Andree et suorum cognatorum perpetualiter assignantes. Metae autem eiusdem terrae hoc ordine distinguuntur: Prima meta incipit apud la

cum Banch circa metam Luche, et vadit ad mer diam viam, et inde vadit ad plagam meridionalem retro ortum Husvet ad Mogula, et inde vadit ad magnam viam, ad spatium et latitudinem quatuor iugeruu ; deinde vadit ad Mezöthelek, et postea transit lacum, qui dicitur Malechvagoltha, de inferiore parte, et deinde vadit ad Zupteluk, dein yadit ad pontem. Hata, qui etiam lacus est, et ad Andream pertinet -et cognatos suos, et ibidem terminatur. Obligantes se praefati Husvet' et socii sui, quod nec ipsi, nec successores sui memoratum Andream et cognatos suos ratione praedictae terrae possint aut valeant vllo vnquam tempore perturbare. Si autem secus fecerint, ante litis ingressum eidem Andreae et suis cognatis prefati Husvet et socii sui, vel successores, viginti marcas soluere tenebuntur; et cuius Comitis tempore isti retractare voluerint, nostro vel aliorum in iudicio remanebunt, nobis vel aliis Comitibus immediate satisfacientes. Datum Sabatho proximo post Ascensionem Domini Anno Domini MCCCIII. Nos vero petitionibus eiusdem Comitis secundum consuetudinem regni annuentes, praedictas litteras non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte vitiatas nostris litteris de verbo ad verbum inseri fecimus, nostro sigillo sigillantes. Datum vt supra.

E collectione Io. Czech Con. Jaurinens.

LXIII. Ch. A. 1303. Extractuş litterarum Capituli Agriensis sur

per terra Halan, in Comitatu Zemplin, ob dilectionem filiae suae Comiti Tanalch donata. 8. I. et d.

Quod Comes Iohannes, filius Garabus, de genere Hunth Paznán, ad ipsius Capituli accedens

[ocr errors]
[ocr errors]

praesentiam proposuisset viua voce: quod dimidietatem cuiusdam possessionis suae emptitiae Halan nominatae, in Comitatu de Zemlen existentis, videlicet superiorem, cum vniuersis vtilitatibus suis ob dilectionem filiae suae, vxoris Comitis Tanalch, filii Posae, dedísset', donasset et contuLisset eidem Dominae, filiae suae, et per eam dicto Comiti Tanalch, marito suo, sibi et suis haeredibus perpetuo possidendam.“

Horváth St. Tom. II. p. 91. Litterae Palatinales sobenant de anno 1426.

'LXIV. Ch. A. 1303. Ioannis Palatini litterae super restitutione

quarundam terrarum. s. l. et d.

Ioannes. Palatinus litteris suis restitutionem quarumdam terrarum mandat. An. MCCCIII. Litterae hae in Tabulario Veszprimiensi conduntur.

LXV. A. Ch. 1303. Idem Ioannes , Palatinus, filius Henrici

Bani , possessionem suam Zadán, monasterio B. M. r. de 'monte donat. In Apáthy, festo B. Thomae Apostoli.

Nos Ioannes Palatinus, filius Henrici quondam Bani, Comes Soproniensis. et Mosoniensis, significamus vniuersis tam praesentibus quam futuris, praesentium per tenorem. Quoniam teste Sapientia bonorum operum gloriosus est fructus, tanlo igitur in aeternae claritatis regno gloriosior constituitur, quanto nunc quisque in operibus bonis religiosior et deuotior inuenitur; fallax autem, imo nulla est gloria , quum non sincerum sancti operis meritum parturiunt. Proin ad vniuersorum

[ocr errors]

stris ,

notitiam harum serie volumus peruenire: Quod nos quamdam possessionem nostram Zadán. 'vocatam, a Domino i nostro Ladislao, illustrï rege Hungariae, felicis recordationis in suis litteris mediantibus, pro meritoriis et fidelibus seruitiis no

nobis datam, et collatam, prout i series totius negocy-in ipsius litteris plenius continetur ,. sub eisdem metis antiquis et terminis, prout per nos eadem est possessa, ob salutem et remedium animae nostrae cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis Ecclesiae Beatae Virginis de monte Sanctae Mariae, c et fratribus in ipsa residentibus, dedimus, donauimus et contulimus

perpetuo et irreuocabiliter possidendam, concessis, et statutis omnibus, instrumentis et priuilegiis, quibus mediantibus possidebamus eamdem, Monasterio. Beatae Virginis antedicto. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, et vt praesens nostra donatio nec per haeredes nostros', nec per alios in futurum possit retractari, praesentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Datum ini Apáthi in Festo Beati Thomae Apostoli. Anno Dominicae Incarnationis millesimo trécentesimo tertio.!!..", ndogo of t... gola.

:: Ex autographo Camerali. i Hevenesi Tom LUI. p. 200—1. Estque hoc instrumentum Chartaceum in eodein archiuo primum. :: ,1,-1,1

LXVI, A. Chi 1303.. Henricus Scultétus in Podolin sorori suae

dotis, iure, (1 portionem suum in Rusbach certis sub conditionibus cedit. In Podolin in festo S. Gertru

dis Virg.

In nomine Domini Amen. , Quoniam obliuio nouercatur memoriae, solent ea, quae geruntur,

« ElőzőTovább »