Oldalképek
PDF
ePub
[ocr errors]

7) Wenceslaus IV. Bohemiae Rex Magistro Kokas (Gallo) villam Varkun, a filio suo in regem Hungariae coronando confirmandam, donat. Dat. in Kochin II. Idus Augusti.

8) Ladislaus (Wenceslaus) Ioanni Archiepiscopo Colocensi ob regnum ac coronam opera ipsius obtentam, castro et districtu Polocz collatis gratificatur. Actum Budae in domo Domini regis VI. kal. Octobris.

9) Fragmentum instrumenti, quo Gregorius Strigoniensis et Albensis Electus Curiones in soluendo Plebano Budensi censu morosos, etiam excommunicationis, ac impignorationis remedio stringi indulget. Budae S. d.

10) Idem ad Capitulum Scepusiense s. I. et d.

11) Petrus, Episcopus Transiluaniae testamentum Kiliani , Canonici sui, confirmat. Albae, in octauis B. Michaëlis Archangeli.

12) Capitulum Taurinen. Petrum Mutari de Ciligenthal Comit. Sopron. septem lihinos suos marcis 46. latorum Viennen. antiquorum Michaëli de Nagy Marton oppignorasse testatur. Festo Natiuitatis B. Virgin.

13) Idem Capitulum Nobiles de Gorbolnoch pauperie 'pressos portiones suas Nobilibus de NagyMarton annos 14. marcis 65. impignorasse fidem facit. secund, die post festum B. Galli Conf.

14) Idem Capitulum impignoratitias Comitis Súr super possessionibus Huhlen et Mórocz pro ipsius genero Perlup renouat. festo B. Demetrii M.

15) Capitulum Albense in Transilvania de concambio inter Ladislaum Vaiuodam et Comitem Nicolaum, filium Ders etc. celebrato, attestatur. Sexta feria proxima post festum Lucae Euang.

16) Capitulum Scepusiense super terris Arnoldi, Canonici de Scepus et Varadiensis. Dominae Margarethae locatis fidem facit. In crastino festi Beati Mathaei Apost. et Euang.

17) Idem Capitulum, post mortem Episcopi sui lacobi vicariali in spiritualibus, ac temporalibus iurisdictione fungitur. s. d.

18) Idem Capitulum de Paulo Coloc. Praeposito in suum electo, ad Sedem Apostolicam confirmationis gratia refert. s. d.

19) Nicolaus, Abbas Sanct. Martini de monte Pannoniae, priuilegium Andreae R. H. de anno 1224. pro Nicolao laurinensi episcopo transcribit. Sikard. Feria proxima ante Dominicam Iudica.

20) Abbas Cisterciensium de Pilis populos de Kékes ob denegatas decimas excommunicat. s. d.

21) Spalatenses nec Venceslaum, nec Carolum Robertum agnoscunt Hungariae regem. s. d.

22) Petrus, filius Comitis. Georgii, Comes de nouo Castro. ac Magister Ioannes frater eius, ex parte vna, ab altera vero Aegidius, ac Dionysius, filii Ioannis, et Andronicus, omnes de genere Aba, diuisionem haereditariam amore fraternitatis componunt coram capitulo Agriensi. s. I. et d.

23) Comes Eugenius, cum filio suo Ioanne, nec non Stephanus, filius Comitis Petri, haereditates suas inter villam Latinam, Curiam Gerardi, et villam Vitéz in Scepusio existentes inter se coram Capitulo Scepusiensi diuidunt. s. I. in crastino SS. Petri et Pauli Apostolorum.

24) Detrici Comitis Curialis Poson. et quatuor Iudicum Nobilium contra Iacobum, et filium eius Petrum , tanquam falsarios sententia. Dat. Posonii festo B. Ioannis Bapt.

Anno 1302. 25) Bonifacius PP. VIII. Wenceslaum B. R. cum filio, item Carolum Robertum, ad iura sua coram Sede Romana disceptanda euocat. Anagniae IV. Id. Iunii.

26) Ladislaus, al. Venceslaus Bohemus, Mathaeo, filio Petri quondam Palatini, de genere Chák, donato castro et Comitatu de Trenchin gratificatur. s. I. secundo kal. Martii, regni autem anno II.

27) Idem Ladislaus Mag. Mathaeo, filio Petri, Comiti de Trenchin, in praemium seruitiorum fidelium possessionem Csala in magna insula confert. s, I. et d.

28) Idem Ladislans Iordano, Comiti de Scepus, in praemium fidelitatis villam Eur donat. s. . X. kal. Septemb.

29) Carolus Robertus Ioanni Episcopo Nitriensi fidelitatis merito; ad compensanda item damna ab aemulis suis eidem illata, Comitatum Nitriensem donat. s. I. regni sui amo secundo.

30) Nicolaus Ostiensis Episcopus S. A. L. super iure Capituli de Scepus Praeposituin proprium eligendi instrumentum conficit. Actum in camera dicti Domini' Legati die XXIV. mens. Ianuar.

31) Gregorius, Strigonien. Electus et Administrator, cum pluribus Episcopis super Comitatu Nitriensi Episcopo loci donato testimoniales elar-gitur. Datum prope Veterem Budam tertio die Natiuitatis B.M. Virginis.

32) Petrus Episcopus Transiluaniae decimas quas Capitulares sui iuramento sibi asseruerant, eisdem relinquit. Albae feria tertia proxima ante festum natiuitatis B. M. Virginis.

33) Theodorus laurien. Episcopus pignoratitias litteras a Ioanne Palatino anno hoc editas

pro Comite Simeone de Nagy- Marton transcribit. Sópronji festo Barbarae V.

34) Capitulum laurin. de possessione Péterné meti per

Oslianos Nobiles Comitibus de Nagy-Marton vendita testatur. fer. II. pro.p. Dom. Pente,

35) Capitulum Agriense Venceslaum agnoscit

regem. s. d

36) Capitulum Varadiense Comitem Bozok villam suam Bozna Capitulo A!bensi in Transiluania legasse testatur. In Dominica Circumdederunt,

37) Capitulum Scepusiense mandante Carolo Roberto, pro Magistro Ricolpho terras Báchmezeu etc, reambulat. In octauis Beati Georgii Martyris.

38) Metales et venditionales terrae Graduch coram Conuentu Cruciferorum S. Stephani de Strigonio. In villa Beati Bartholomaei. s. d.

39) Capituli Castriferrei testimoniales super bonis haereditariis per congenerationales de lák diuisis. s. d. et I.

40) Idem Capitulum Castriferrei per Comites de Nagy - Marton ratione quarlarum filialium satisfactum esse testatur. s. d.

41) Filii lák et Ebed congenerationales quasdam posessiones suas arbitrio bonorum virorum submittunt diuidendas. s. l. et d.

Anno 1303. 42) Ladislaus, al. Wenceslaus R. H. Magistro Ioanni, filio Chak, pro insignibus fidelitatis meritis, possessionem Wysk ab Andrea III. an. 1296. collalam, nouiter donat, multaque fide digna aperit. s. I. et d. regni autem nostri anno tertio. Tom. VIII. Vol. I.

2

[ocr errors]

43) Idem Ladislaus Stephanum Palatinum a terris Capituli Agriensis Chepus et Buben occupandis inhibet

. In villa Pasztuh, dominica proxima post festuin Inuentionis, Sanctae Crucis.

44) Wenceslaus Bohemiae, ac Ladislaus Hungariae reges iura ac possessiones Capitulo Strigoniensi absque scitu suo per Castellanum loci ademtas plene restituunt. III. Idus Iunii s. I.

45) Bonifacius PP. VIII. Albertum, Austriae Ducem, a Venceslao R. H. tutando inhibet, eique Carolum Robertum protegendum comendat. Anagniae III. Idus Iunii.

46) Bonifacius PP. VIII. Wenceslao Bohemo, coram sede Romana haud comparente, electionis regni iure haud agnito, Hungariae regnum Carolo Roberto solenniter addicit. Anagniae II. kal. Iunii.

47) Idem Bonifacius sententiam suam Carolo Roberto perscribit, curamque regni Hungariae singulariter comendat. Anag. III. Nonas Iunii.

48) Idem Bonifacius Alberto Austriae Duci omne auxilium contra Carolum Robertum ferendum interdicit. A nag. III. Idus Iunii.

49) Idem Bonifacius Carolum Roberlum sub excommunicationis et interdicti poena regem Hungariae suscipiendum promulgari iubet. Datum in Vasca V. Id. Septemb.

50) Eiusdem Bonifacii de Carolo rege suscipiendo sententia per Gregorium Strigoniensem Electum per Transiluaniam etiam publicata s. I. et d. 51) Eiusdem Bonifacii sententia etiam

per Dalmatiam promulgata, ellectuique data. XXII. . Augusti Spalati.

52) Idem Bonifacius Stephano Colocensi Archiepiscopo contra haereticos ac Patarenos Bosniac

[ocr errors]
« ElőzőTovább »