Oldalképek
PDF
ePub

petentibus ipsis forsilan in regno praefato, iurisdictionis nostrae et Apostolicae sedis denegamus immutabili edictione praesidium; et eis in tribunali quocunque tam in iustitiae fomite, quam de ipsius potestatis plenitudine perpetuum silentium imponimus de fratrum consiljo praedictorum. Ita quidem , quod praedicta termini praefinitio, iurisdictionis denegatio, impositio silentii ex nunc, elapso iam dicto quadrimestri spatio, perinde vigorem habeant et effectum , ac si in eiusdem Boëmiae regis et filii notitiam per formam citationis · solitae peruenissent; cum magistratus alii etiam non maiores, de iuris licentia, per edicta in scriptis publice, vel in aedes proposita citare valeant; nec sit verisimile vel praesumptum, vt praemissa in notitiam et conscientiam dictorum Boëmiae regis et filii debito tempore peruenire non valeant, quae in praesentia ipsius consistorii, praedictorum Praelatorum, aliorumque plurium, et eorumdem muintiorum ac excusatorum maxime, sunt tam vulgate, tamque solemniter publicata; de reformatione praefati regni collapsi, disponere cum ipsorum fratrum consilio, prout tempora se apta praebuerint, praeuisis consiliis opportunisque remediis, auctore Domino, sollicite

proponentes, vt in ipso, gratia disponente superna, tranquilla tempora redeant, inquieta recedant; sicque ipsius regni status reformelur in prosperum, quod laeta pax et amoenitas in locum tam grauium adueniat scandalorum. Nulli ergo etc. Datum Anagniae II. Kalend. Iunii anno IX.“

Apud Rajnald. ad a. h. nro. XVII – XXII. Fautores Caroli Roberti coram Curia Romana fuerant: Stephanus A. Ep. Coloccn. , Michaël Zagrabien., Theodorus laurien., Benedictus Wesprimien., Praepositorum et A. Tom. VIII. Vol. I.

9

1

Diaconorum nomina vide

supra.

Munus haec ad notitiam Wenceslai ac Hungarorum perferendi Colocensi et Zagrabiensi fuit demandatum, qui Roma in Siciliam citeriorem apud Auunculum Caroli Roberti legatione sunt functi. Ibid.

XLVII.

A. Ch. 1303. Idem Bonifacius sententiam suam Carolo

Roberto perscribit , curamque regni Hungariae singulariter comendat. Anag. III. Nonas Iunii.

Bonifacius Carissimo in Christo filio Carolo, Regi Vngariae, illustri. Propagato caritatis ordine ac successiuo dilectionis affectu, te specialem filium amamus ex eodem; et tui status compatientes angustiis tuos honores et commoda, quantum cum decentia possumus, promouemus. Sane in negocio dicti regni, tibi et carissimae in Christo filiae Mariae, Siciliae, Vngariaeque reginae, illato praepedio multimodae praepeditionis anfractu per charissimum in Christo filium nostrum Wenceslaum, Boëmiae regem, et natum ipsius, super declaratione tui iuris, in ipso nuper diffiniendo ac decernendo processimus de fratrum nostrorum consilio et assensu. Volumus igitur et hortamur attente, vt, quatenus permittit tibi aetatis tenellae discretio, circa prouisam tuae personae custodiam, gubernationem et regimen, et statum prosperum dicti regni collapsi te geras laudabiliter et discrete, vt ab annis teneris, assumpto principio virtuoso, virtus altissimi semper ad meliora te prouehat, et vsque ad canos te sapientia comitetur. Speramus enim in Domino, quod te in moribus et in doctrina crescente, regnum ipsum, laceratum vndique, sub tuo dominio reparationis compendia sentiel, et

pro spinis et tributis fructus vberes quietis et pacis cum amoenitate producet. Nos etenim caussam tuae iustitiae de regno praefato sic opportunis praesidiis coadunare proponimus, quod statum tuum nostra protectio semper adaugeat, tuaque deuotio beneficia matris Ecclesiae, effectu prosequente, cognoscat. Datum Anagniae III. Nonas Iunii. An

no IX."

Apud Rajnaldum ex Epist. L. IX. Nro. 37. Sollicitauit etiam auiam ipsius, Mariam Siciliae reginam , ne nepoti in administrando regno deesset. Ibid. Epist. 38.

XLVIII.
A. Ch. 1303. Idem Bonifacius Alberto Austriae Duci omne

auxilium contra Carolum Robertum ferendum inter-
dicit. Anag. III. Idus Iunii.

Bonifacius Excellentiam regiam rogamus et hortamur attente, in filio Dei Patris, quatenus pro reuerentia Apostolicae sedis et nostra intuitu defendendae iustitiae et amore sanguinis, quo idem Carolus Rex Vngariae tibi obnixius alligatur, circa defensionem, recuperationem, manutentionem et conseruationem regni Vngariae memorati, dicti reginae ac Regi Vngariae fauens efficaciter, et praesidiis opportunis assistens, praefatis regi Boëmiae aut filio circa occupationem, inuasionem, vsurpationem, seu descensionem in occupatione praetacta, nullum praestes per te vel per alium auxilium, consilium, vel fauorem, nec praestari per alios, quos tua potes iurisdictione compescere, patiaris; vt dicti regina et rex Vngariae, de tuae potentiae brachio eorum iure congaudeant, ef erga te, tibique coniunctos et subditos in intensioris amoris dulcedinem feruenter

9 *

[merged small][ocr errors]

exurgant; tuque possis exinde in conspectu Dei et hominum, nostroqne pariter tam de assectu iusti-. tiae et charitatis odore, quam de deuotionis promtitudine, commendari. Datum Anagniae III. Idus Iunii. Anno IX.“

Apud Rajnald, nro. XIV. in h. a. Postquam Bóni facius Anagniae has aliasque litteras scripsisset, VII. Septeinb. a Sarra Columnensi , ex instinctu Philippi regis Galliaruin, captus, ac in carcerem coniectus; postquam non multo post ab Anagniensibus vinculis exemtus , Romamque transmissus fuit, contracto ex ignominia illa moerore obiit XI. Octobris , Ann. 1303. V. Bernard um apud Raynald nro. XL. ad h. an. In eo tumultu Gregorius, Strigonien. electus, turbaram parte maxima auctor, Madio teste occubuit, a filiis de Columna occisus. Apud Schwandtner Tomo III. p. 638.

[ocr errors]

XLIX.
Chi Å. 1303. Idem Bonifacius Carolum Robertüm sub

excommunicationis et interdicti poena regem Hunger-
riae suscipiendum promulgari iubet. Datum in Vasca
v. ld. Septemb.

Sanctissimo in Christo Patri et Domino, D. Bonifacio, diuina et prouidentia SS. R. E summo Pontifici. Sti. Dei et sua gratia Archiepiscopus Coloren. et Michaël, eadem gratia , Episcopus Zagrabien. deuota pedum oscula beatorum. Litteras Sanctitatis Vestrae, nobis directas, quum in

procinctu nostri itineris veniendi versus Vngariam es-. semus circa Neapolim, cum omni reuerentia, obedientia , humilitate, quibus decuit, recepimus et honore. Vestrae beatitudinis mandato cum deuota et humili filialitatis subiectione obtemperare cupientes, vt ex debito, sic ex voto, quamquam paruitas nostra mandatis vestrae sublimitatis digne exequendis non sufliciat, ambo personaliter, et al

ter nostrum ipsius vestrae pronunciationis, diffinitionisque seriem et tenorem in nonnullis locis .et terris, in quibus propter statum impacati regni et insidias aduersae partis, fieri potuit, diuulgauimus et publicauimus solemniter, et diuulgari seu publicari

per

alios et per alium legitime fecimus, sicut ex instrumentis seu litteris testimonialibus, super hoc confectis, quae et quas ad pedes vestrae Beatitatis per nuncium nostrum specialem, latorem praesentium, humiliter dirigimus, celsitudo Vestrae Sanctitatis poterit colligere euidenter. Quam obrem Sanctitatis Vestrae proni supplicamus, quatenus, si quicquam in praemissis omissum esset, aut peractum minus digne, habere dignemini nos excusatos in hac parte.

Datum in Vasca, in Dioecesi Zagrabiensi, V. Id. Septembris. A. D. MCCCIII. Ind. I. Apud Raynald , ad h. A. Nro, XXII,

L. 4. Ch. 1303. Eiusdem Bonifacii de Carolo rege suscipi

endo sententia per Gregorium Strigoniensem Eleclum per Transiluaniam etiam publicata s. l. et d.

Gregorius., diuina et apostolica gratia, Strigonien. 'et Alben. Ecclesiae electus, et Stephanus, per eamdem Colocen. Ecclesiae Archiepiscopus , nec non ceteri Episcopi omnes, in regno Hungariae existentes, vniuersis Nobilibus, in partibus Transiluanis existentibus, et sacerdotibus eorumdem, sinceram in Domino charitatem. Latere vos non credimus, qualiter post mortem regis Andreae, et antea, regnum Hungariae incepit fluctuare; quod post mortem ipsius regis Andreae claruit manifestius, quod Baronibus inter se dissentienti

« ElőzőTovább »