Oldalképek
PDF

sem Episcopum, tunc praefati Regni Vngariae legatum, peremtorie citari mandauimus, vt, infra determinati et conuenientis temporis spatium, in ipsa citatione praefixum , cum omnibus iuribus, actis et munimentis suis, contingentibus memoratum negocium, coram nobis legitime comparere deberent, super iis complementum recepturi iustitiae, ac facturi, quae pro dicti regni statu prospero per nos essent prouide ordinanda. Eodem vero legato praedictos Regem ae filium, ac Carofum citante legitime, sicut per ipsius certas literas, et verbum postea nobis euidenter innotuit, ac adueniente peremtorio termino, in ipsa citatione statuto: praefata Regina Siciliae, intimato iam sibi ex nostra parte per alium , quod ipsa, etiam si sua interesse putabat, in memorato termino compareret, et iam dictus Carolus, per Procuratores idoneos, sufficienter instructo§, tanquam deuotionis et reuerentiae filii comparuerunt cum debita obedientia coram nobis , Venerabilibus Fratribus nostris N. Archiepiscopo Colocensis, M. Zangrabiensi, T. Feuriensi et B. Vesprimiensi Episcopis, ac dilectis filiis nonnullis Archidiaconis, et praepositis, de ipso regno Vngariae, ex citationis praefatae vigore comparentibus similiter cum eisdem. Iam dicti vero Boemiae Rex, et natus non comparuerunt per se vel per alium , in termino praefinito, nec postea ; sed sub cuiusdam palliationis astutia excusatores miserunt ad nostram praesentiam, dilectos filios Vntior. doctorem decretorum, Ioannem Cantorem Ecclesiae de Veteri Buda, Clericos, ac Ioannem Romanum, Iuris peritum laicum, excusantes eosdem, quod procuratores ad nos non miserant sufficienter instructos , causas circa hoc minus rationabiles, imo inanes et friuolas praetendentes. Et in pluribus consistoriis per mos ab ipsis seriose petito, si alias causas rationabiles excusationis haberent, vel ampliori forent potestate suffulti, in excusatione culpae contumaciam geminantes, dixerunt improbe, quod praefatus Rex Boëmiae nullo vnquam tempore intendebat de ipso regno Vngariae litigare ; procuratoribus ipsis et nuntiis eorumdem Reginae Siciliae ac nepotis instantibus, vt ob contumaciam ipsorum Boëmiae regis et filii ad declarationem et determinationem iuris reginae, ac nepoti competentis eisdem, procedere deberemus. Nos vero habita super iis cum fratribus nostris examinatione solemni, profunda maxime meditatione pensantes statum praefati regni Vngariae miserabilem et depressum, flebili quidem compassione condignum, quod reuera e praetacta maxime contentione regnandi in peius continue labitur; quia dum vtrinque contenditur, inuoluto dissidio, animarum et corporum pericula prodeunt, et ipsius ciues et incolae in illo regnantibus cum debita obedientia non intendunt; quodque, sicut facti notorium per- ! manens euidenter ostendit, et licet non in figura iudicii nobis est notum, praedicta Regina Siciliae, sicut primogeniturae ius obtinens, clarae memoriae Stephani, Regis Vngariae, Patris sui, in eodem regno propinguior est successor, et haeres, quondam Ladislao Regi Vngariae, fratri suo, ex vtroque parente, per quod opitulatur eidem communis iuris praesumtio, quae tali casu probandi onus in aduersarium iuste transfert ; quia etiam quondam Carolus, ipsius reginae primogenitus, dicti Caroli genitor, habitus est quasi communiter, et praeci

pue per Romanam Ecclesiam, pro Vngariae Rege, dum vixit, nec ex parte'dictorum Boëmiae Regis et filii de iure competente ipsis in Regno Vngariae praedicto allegatum est aliquid vel assertum, nisi sola electio, quae de ipso filio regis proponitur, quae procul dubio diuersis ex causis, prout rationum prima facies indicat, minus legitima, immo prorsus inutilis esse videtur ; eo maxime, quod sicut scripti canonis series aperit, regnum ipsum Vngariae successionis iure prouenit, electionis arbitrio non defertur ; rationibus praemissis et causis, aliisque motiuis plurimis, quae religionem debent iudicantis instruere, in trutina rectae deliberationis appensis, expedientia commixta licentiae, ac benigna humanitate seruata ; de plenitudine potestatis, in apertam contumaciam eorumdem Boëmiae regis et filii, in praesentia Praelatorum plurium, Capellanorum, familiarium nostrorum, et aliorum in consistorium vocatorum, praesentibus eorumdem Boëmiae regis et filii nunciis ac excusatoribus suprascriptis, de fratrum nostrorum consilio decernimus, diffinimus, declaramus, et volumus, quod praedicta Maria in toto ipso regno Vngariae, et pertinentiis suis omnibus, ac vbique terrarum regina Vngariae, et dictus Carolus nepos Rex nuucupetur apertis labiis, scriptionibusque vulgatis, et in documentis publicis titulentur; quodque praelati , clerici, cuiuscunque dignitatis, status aut conditionibus fuerint, et religiosi alii cuiuscunque sint ordinis; nec non Comites, siue' banri, (sic) barones, milites, ciues, incolae cuiuscunque status, praeeminentiae, dignitatis, áut conditionis existant, iam dicti regni Vngariae, omnium iurium et pertinentiarum eius,

[ocr errors]

ac aliarum regionum annexarum sibi , etiam si regnorum titulum habeant, dictis reginae Vngariae et regi nepoti, tanquam eiusdem regni Vngariae reginae, et regi legitimis, parere et intendere; ac de fructibus, reditibus, seruitiis, iuribus et obuentionibus aliis consuetis et Regi Vngariae debitis' respondere procurent; praelatis, clericis, et religiosis, comitibus siue banris, Baronibus, militibus , ciuibus, incolisque praescriptis, sub poena excommunicationis iniungentes expresse ; quam eo ipso, si fecerint secus, incurrant, vt iisdem reginae, ac regi Vngariae circa recuperationem, defensionem , et conseruationem regni praedicti auxiliis, consiliis, et fauoribus opportunis assistant. Et quia in praedictis eosdem efficaciter, obedienter et placide sic agere cupimus, vt a contrariis prorsus abstineant, et desistant; praelatis, clericis, et religiosis, Comitibus siue banris, baronibus, militibus, ciuibus, incolisque praefatis sub simili poena excommunicationis et eodem modo praecipimus, ne memoratos regem Boëmiae, vel eius filium, regem Vngariae nominare, vel titulare aliqua nominatione, vel descriptione praesumant; neue ipsis aut ministris eorum de fructibus, reditibus, prouentibus, ac iuribus aliis dicti regni, et praefàtorum sibi adiacentium respondeant quoquomodo, vel aliis circa occupationem, inuasionem, detentionem, seu vsurpationem, memorati regni Vngariae, et praemissorum, quae annexa sunt sibi, occulte vel publice consilium vel auxilium afferant, vel alicuius praesidium fauoris impendant. Nos enim Praelatos, clericos, religiosos, comites seu banros, barones, milites, ciues et incolas memoratos ab omnibus homagiis,

sacramentis fidelitatis, colligationis aut coniurationis, quae praelibatis regi Boëmiae, filio, aut ministris eorum praestiterunt, aut cum ipsis in praeiudicium dictorum Reginae, et regis Vngariae aliquatenus inierunt; etiamsi ea fuerint iuramentorum, personarum adiectione, vel quouis alio vinculo roborata, quae viribus vacua; et nulla fore censemus, et carere decernimus omni robore firmitatis, absoluimus, et ad eorum obseruationem quomodocunque, aut quantumcunque se adstrinxerint pro obseruandis eisdem, ipsos decernimus. non teneri. Ceterum, vt quae grauitati sedis Apostolicae congruunt, cum debita maturitate seruemus, nec excludamus a nostris processibus amicam in throno sedentibus aequitatem ; Regi Boëmiae, filioque praefatis, peremtorium terminum quatuor mensium, a die datae praesentium numerandum in antea, et peremptorie praefinimus, infra cuius temporis spatium ipsi per se vel per alios aut alium, si quae iura de proprietäte dicti regni Vngariae se habere credunt, nobis et Apostolicae sedi reuerenter ostendant, illaque gerant et prosequantur, vt expedit, ordine debito, et rationabile fuerit, sicut ipsis melius videbitur expedire. Super possessorio tamen cuiuscunque speciei aut generis, pro dicto regno Vngariae memorato regi Boëmiae vel filio competente, propter eorum contumaciam sic contractum perpetuum silentiam eis duximus imponendum, vltra praemissi vero temporis spatium quadrimestre, ne in potestate sit dictorum Boëmiae regis et filii inquietare pro libito, molestare frequenter, et, vt vitandi scandali occasionem tollamus, et causam ; ex nunc prout ex tunc in iure ac proprietate, com

« ElőzőTovább »