Oldalképek
PDF
ePub

tenutis ; sicut ex forma priuilegiorum suorum, exinde confectorum, antea habuerunt et possederunt; decimas vini, ex parte eorumdem ciuium debitas, el de toto territorio et districtu eiusdem ciuitatis Strigoniensis eisdem prouenientes; molendinum eorum simul cum balneo in calidis aquis de Tapulcha existentia , populos eorum vniuersos intra fossatum Strigoniense et extra, seu vbicunque existentes, quoquomodo et qualitercumque, et per quoscunque occupatos et detentos, cum iuribus et iurisdictionibus suis vniuersis, tributum eorum de portu Kakath cum ea integritate et plenitudine, qua semper vsi fuerunt in eius perceptione, duximus eisdem resignandum, relinquendum et restituendum ; et promittimus ex nunc bona fide, quod eosdem vlterius in praedictis eorum iuribus, omnibus in iurisdictionibus non molestabimus, nec molestari patiemur per quemcunque, in aliqua sui parte; sed conseruabimus eos et manutenebimus in omnibus supradictis, vice et nomine Dominorum nostrorum regum Bohemiae, Poloniae et Hungariae praedictorum ; ipsum quoque Capitulum Strigon. e litteras , per eumdem Dominum nostrum Wenceslaum, Bohemiae et Poloniae Regem petitas, nobis tradiderunt, eidem Domino regi assignandas et tradendas, sigillo communitatis suae consignatas et conceptas sub hac forma: Honorabili viro, Domino Thomae, Praeposito Strigoniensi , Capitulum eiusdem fraternam in Domino Caritatem. Noueritis, quod post vestrum ad curiam' Romanam a nobis recessum, misimus nostros nuncios ad Serenissimum Principem D. Weuceslaum Bohemiae et Poloniae regem, illustrem ,

conuerso

[merged small][ocr errors]

stra;

deferentes sibi cum querela damna, iniurias et grauamina, per Castellanum Strigonien. Sdyzlaum, dictum Mesyth, nobis et eidem ecclesiae nostrae, sicut scitis, multipliciter irrogata; per quos quidem nuncios nostros inuenimus dictum Dominum regem esse de his omnibus penitus innocentem ; quia mandauit expresse tunc dicto Castellano , quod nobis restitueret omnia bona no

et quod nos non deberet in aliquo vlterius molestare; ita quod iam bona nostra omnia rehabemus et pacifice possidemus. Propter quod ipsum Dominum regem de damnis et iniuriis, et grauaminibus huiusmodi dicimus omnino et reddimus innocentem; quum sciamus de certo, illa sine suo scitu et conniuentia per dictum Castellanum facta fuisse nobis

nostraeque Ecclesiae memoratae. Datum III. Non. Iunii Anno Domini MCCCIII.

E MSS. Schönwisner et Cornides , Katona Hist. Crit. Tom. VIII. p. 36. sqq.

XLV.
Ch. A. 1303 Bonifacius PP. VIII. Albertum , Austriae

Ducem, a Venceslao R. H. tutando inhibet , eique
Carolum Robertum protegendum ccmendat. Anagniae
III, Idus lunii.
Bonifacius

Excellentiam regiam rogamus et hortamur attente in filio Dei Patris, quatenus pro reuerentia Apostolicae sedis et nostra intuitu defendendae iustitiae et amore sanguinis, quo idem Carolus Rex Vngariae tibi obnoxius alligatur, circa defensionem, recuperationem, manutentionem, et conseruationem Regni Vngariae memorati , dictis reginae ac Regi Vngariae · fauens

efficaciter, et praesidiis opportunis assistens, praefatis Regi Bohemiae aut filio circa occupationem , inuasiouem, vsurpationem, seu defensionem in occupatione praetacta, nullum praestes per te vel per alium auxilium, consilium vel fauorem, nec praestari per alios, quos tua potes iurisdictione compescere, patiaris; vt dicti Regina'et Rex Vngariae de tuae potentiae brachio eorum iure congaudeant, et erga te, tibique iunctos et subditos in intensioris amoris dulcedinem feruenter exurgant; tuque possis exinde in conspectu Dei et hominum, nostroque pariter, tam de affectu iustitiae, et charitatis odore, quam de deuotionis promtitudine commendari. Datum Anagniae III. id. Iunii. Anno IX.“

Apud Rajd. Nro. XIV. His prius, quam iuris in Hungariam Regii exors pronunciatus fuisset Wenceslaus , omni Ducis Austriaci succursu interdicitur.

XLVI. Ch, d. 1303. Bonifacius PP. VIII. Wenceslao Bohemo

coram sede Romana haud comparente,' electionis regni iure haud agnito, Hungariae regnum Carolo Roberto solenniter' addicit. Anagniae II. kal. Iunii.

Bonifacius - - Ad perpetuam rei memoriam. Spectator omnium, cunctorum praescius rex aeternus,

Ciuitatem Jerusalem ruituram praeuidens , fleuit compassibiliter super illam. Numquid igitur et nos, eius officium vicariae potestatis habentes, ftetus arcere possumus, mitigare punctionis aculeos, gemitus cohibere, videntes acerbe Regni Vngariae collapsi per plurium dissidia grauia inculcata frequentius, diminutionis incommoda, et ruinam totaliter imminentem ? Illud vtique violenti diripiunt, et apprehenderunt iam inter angustias per

sequentes; gemunt sacerdotes ipsius, luget populus confusionis inuolutione perplexus; paruuli eius captiui sunt ducti ante faciem tribulantis; silet ibi belli dissidio coacta iustitia; corrupti sunt mores hominum, eradicatis virtutibus, vitiis propagatis; zelus Christianae fidei tepuit, immo' iam friguit, et diuini cultus obseruanda religio dormitauit; et dum inibi de regnandi iure contenditur, promiscuis actibus sursum deorsum miscentur confuse singula, et in aperto caduco ruit populus, cum certus non appareat gubernator. Dolendum in iis pariter et lugendum: illa maxime ratio piae considerationis inducit, quod regnụm ipsum, retrorsum rediens, Reges lactauit hactenus Reginasque Catholicos, et in eminentiam coëlestis exercitus mira vigente sanctitate produxit, litteratos vtique viros alios, intelligentes et prouidos, scientiae claritate conspicuos, et eloquentiae facunditate disertos. In quorum vices successere, proh dolor! dissidentes et stolidi: modicae deuotionis et fidei, abiicientes iugum disciplinae laudabilis, et debachantes improbe sine froeni constrictione pro

libito vastatores. Numquid igitur super istis nostra consilia inhumane deficient,

opportuna media ecclipsante charitatis fomite, et omissa linea iustitiae delitescent? Necesse quidem adesse conspicimus, vt ruinas huiusmodi pastoralis cura nostrae prouisionis impleat, collapsa,

collapsá, reparet , iusta confoueat, vastata restauret, et paterna benignitas apta praesidia pro ipsorum congrua reparatione producat, sedando praecipue, quantum nobis ex alto permittitur, contentionis praefatae de iure regnandi turbinem, et de regno ipso auferendo pro viribus omnem per nostrae reparationis suffragium

tempestatem. Sane diebus non longe praeteritis Charissimus in Christo filius noster Wenceslaus, Boëmiae Rex illustris, per eius nuncium et expressas literas nobis supplicauit attente, vt negotium dilecti filii , nobilis viri Wenceslai, eiusdem regis filii, quem in regem Vngariae concorditer et Canonice proponebat electum, et eumdem Boëmiae, ac vt tam suos, quam filii eiusdem in hac parte sequaces in beneuolentiam nostram reciperemus et gratiam, ac nos eis adiutores et directores benignos et fauorabiles in ipso negotio redderemus : Super cuius supplicationis instantia pia et rationabili meditatione pensantés, quod praefatum regnum Vngariae tam nobile hactenus, tam praeclarum in spiritualibus et temporalibus per collisiones varias, sicut praetangitur, est collapsum; quodque Charissima in Christo filia nostra Maria, Regina Siciliae, in eodem Regno Vngariae tanquam haeres proximius habere se ius asserebat, et asserit; et dilectus filius, Nobilis vir, Carolus, nepos eius, regnum ipsum in parte non modica ex persona iam dictae suae paternae auiae possidebat et possidet; de quo etiam in Strigoniensi Ecclesia , iuxta ritum antiquum Vngariae, per personam idoneam regale susceperat diadema; vt tolleremus inuicem peccandi materiam et concertandi discrimen, exhiberemus iustitiae debitum , ac viam reformationis dicti regni accomodam summeremus inter contendentes eosdem tractatum pacis et compositionis amabilis, more patrio similiter assumere cupientes, memoratos reges Boëmiae, ipsius filium, et saepé dicium Carolum, eorumque sequaces et alios, qui sua crederent interesse, per venerabilem fratrem nostrum Nicolaum Ostien

« ElőzőTovább »