Oldalképek
PDF
ePub

7

sequentes; gemunt sacerdotes ipsius, luget populus confusionis inuolutione perplexus; paruuli eius captiui sunt ducti ante faciem tribulantis; silet ibi belli dissidio coacta iustitia; corrupti sunt mores hominum, eradicatis virtutibus, vitiis propagatis; zelus Christianae fidei tepuit, immo iam friguit, et diuini cultus obseruanda religio dormitauit; et dum inibi de regnandi iure contenditur, promiscuis actibus sursum deorsum miscentur confuse singula, et in aperto caduco ruit populus, cum certus non appareat gubernator. Dolendum in iis pariter et lugendum: illa maxime ratio piae considerationis inducit, quod regnum ipsum, retrorsum rediens, Reges lactauit hactenus Reginasque Catholicos, et in eminentiam coëlestis exercitus mira vigente sanctitate produxit, litteratos vtique viros alios, intelligentes et prouidos, scientiae claritate conspicuos, et eloquentiae facunditate disertos. In quorum vices successere, proh dolor! dissidentes et stolidi: modicae deuotionis et fidei, abiicientes iugum disciplinae laudabilis, et debachantes improbe sine froeni constrictione pro libito vastatores. Numquid igitur super istis nostra consilia inhumane deficient,

opportuna media ecclipsante charitatis fomite, et omissa linea iustitiae delitescent? Necesse quidem adesse conspicimus, vt ruinas huiusmodi pastoralis cura nostrae prouisionis impleat, collapsa, reparet, iusta confoueat, vastata restauret, et paterna benignitas apta praesidia pro ipsorum congrua reparatione producat, sedando praecipue, quantum nobis ex alto permittitur, contentionis praefatae de iure regnandi turbinem, et de regno ipso auferendo pro viribus omnem per nostrae reparationis suffragium

[merged small][ocr errors]

tempestatem. Sane diebus non longe praeteritis Charissimus in Christo filius noster Wenceslaus, Boëmiae Rex illustris, per eius nuncium et expressas literas nobis supplicauit attente, vt negotium dilecti filii, nobilis viri Wenceslai, eiusdem regis filii, quem in regem Vngariae concorditer et Canonice proponebat electum, et eumdem Boëmiae, ac vt tam suos, quam filii eiusdem in hac parte sequaces in beneuolentiam nostram reciperemus et gratiam, ac nos eis adiutores et directores benignos et fauorabiles in ipso negotio redderemus: Super cuius supplicationis instantia pia et rationabili meditatione pensantés, quod praefatum regnum Vngariae tam nobile hactenus, tam praeclarum in spiritualibus et temporalibus per collisiones varias, sicut praetangitur, est collapsum; quodque Charissima in Christo filia nostra Maria, Regina Siciliae, in eodem Regno Vngariae tanquam haeres proximius habere se ius asserebat, et asserit; et dilectus filius, Nobilis vir, Carolus, nepos eius, regnum ipsum in parte non modica. ex persona iam dictae suae paternae auiae possidebat et possidet; de quo etiam in Strigoniensi Ecclesia, iuxta ritum antiquum Vngariae, per personam idoneam regale susceperat diadema; vt tolleremus inuicem peccandi materiam et concertandi discrimen, exhiberemus iustitiae debitum ac viam reformationis dicti regni accomodam summeremus inter contendentes eosdem tractatum pacis et compositionis amabilis, more patrio similiter assumere cupientes, memoratos reges Boëmiae, ipsius filium, et saepe dictum Carolum, eorumque sequaces et alios, qui sua crederent interesse, per venerabilem fratrem nostrum Nicolaum Ostien

sem Episcopum, tunc praefati Regni Vngariae le-
gatum, peremtorie citari mandauimus, vt infra
determinati et conuenientis temporis spatium, in
ipsa citatione praefixum, cum omnibus iuribus,
actis et munimentis suis, contingentibus memora-
tum negocium, coram nobis legitime comparere
deberent, super iis complementum recepturi iu-
stitiae, ac facturi, quae pro dicti regni statu pro-
Eodem
spero per nos essent prouide ordinanda.
vero legato praedictos Regem ae filium, ac Caro-
lum citante legitime, sicut per ipsius certas literas,
et verbum postea nobis euidenter innotuit, ac
adueniente peremtorio termino, in ipsa citatione
statuto: praefata Regina Siciliae, intimato iam
sibi ex nostra parte per alium, quod ipsa, etiam
si sua interesse putabat, in memorato termino
compareret, et iam dictus Carolus, per Procu-
ratores idoneos, sufficienter instructos, tanquam
deuotionis et reuerentiae filii comparuerunt cum
debita obedientia coram nobis Venerabilibus
Fratribus nostris N. Archiepiscopo Colocensis, M.
Zangrabiensi, T. feuriensi et B. Vesprimiensi
Episcopis, ac dilectis filiis nonnullis Archidiaconis,
et praepositis, de ipso regno Vngariae, ex cita-
tionis praefatae vigore comparentibus similiter cum
eisdem. Iam dicti vero Boemiae Rex, et natus non
comparuerunt per se vel per alium, in termino
praefinito, nec postea; sed sub cuiusdam palliatio-
nis astutia excusatores miserunt ad nostram prae-
sentiam, dilectos filios Vntior. doctorem decreto-
rum, Ioannem Cantorem Ecclesiae de Veteri Buda,
Clericos, ac Ioannem Romanum, Iuris peritum
laicum, excusantes eosdem, quod procuratores ad

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

8

circa hoc minus rationabiles, imo inanes et friuolas praetendentes. Et in pluribus consistoriis per nos ab ipsis seriose petito, și alias causas rationabiles excusationis haberent, vel ampliori forent potestate suffulti, in excusatione culpae contumaciam geminantes, dixerunt improbe, quod praefatus Rex Boëmiae nullo, vnquam tempore intendebat de ipso regno Vngariae litigare; procuratoribus ipsis et nuntiis eorumdem Reginae Siciliae ac nepotis instantibus, vt ob contumaciam ipsorum Boëmiae regis et filii ad declarationem et determinationem iuris reginae, ac nepoti com→ petentis eisdem, procedere deberemus. Nos vero habita super iis cum fratribus nostris examinatione solemni, profunda maxime meditatione pensantes statum praefati regni Vngariae miserabilem et depressum, flebili quidem compassione condignum, quod reuera e praetacta maxime contentione regnandi in peius continue labitur; quia dum vtrinque contenditur, inuoluto dissidio, animarum et corporum pericula prodeunt, et ipsius ciues et incolae in illo regnantibus cum debita obedientia non intendunt; quodque, sicut facti notorium permanens euidenter ostendit, et licet non in figura iudicii nobis est notum, praedicta Regina Siciliae, sicut primogeniturae ius obtinens, clarae memoriae Stephani, Regis Vngariae, Patris sui, in eodem regno propinguior est successor, et haeres, quondam Ladislao Regi Vngariae, fratri suo, ex vtroque parente, per quod opitulatur eidem communis iuris praesumtio, quae tali casu probandi onus in aduersarium iuste transfert; quia etiam quondam Carolus, ipsius reginae primogenitus, dicti Caroli genitor, habitus est quasi communiter, et praeci→

pue per Romanam Ecclesiam, pro Vngariae Rege, dum vixit, nec ex parte dictorum Boëmiae Regis et filii de iure competente ipsis in Regno Vngariae praedicto allegatum est aliquid vel assertum, nisi sola electio, quae de ipso filio regis proponitur, quae procul dubio diuersis ex causis, prout rationum prima facies indicat, minus legitima, immo prorsus inutilis esse videtur; eo maxime, quod sicut scripti canonis series aperit, regnum ipsum Vngariae successionis iure prouenit, electionis arbitrio non defertur; rationibus praemissis et causis, aliisque motiuis plurimis, quae religionem debent iudicantis instruere, in trutina rectae deliberationis appensis, expedientia commixta licentiae, ac benigna humanitate seruata; de plenitudine potestatis, in apertam contumaciam eorumdem Boëmiae regis et filii, in praesentia Praelatorum plurium, Capellanorum, familiarium nostrorum, et aliorum in consistorium vocatorum, praesentibus eorumdem Boëmiae regis et filii nunciis ac excusatoribus suprascriptis, de fratrum nostrorum consilio decernimus, diffinimus, declaramus, et volumus, quod praedicta Maria in toto ipso regno Vngariae, et pertinentiis suis omnibus, ac vbique terrarum regina Vngariae, et dictus Carolus nepos Rex nuucupetur apertis labiis, scriptionibusque vulgatis, et in documentis publicis titulentur; quodque praelati, clerici, cuiuscunque dignitatis, status aut conditionibus fuerint, et religiosi alii cuiuscunque sint ordinis; nec non Comites, siue banri, (sic) barones, milites, ciues, incolae cuiuscunque status, praeeminentiae, dignitatis, aut conditionis existant, iam dicti regni Vngariae, omnium iurium et pertinentiarum eius,

« ElőzőTovább »