Oldalképek
PDF
ePub

quietare volentibus expedire, propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem ad petitionem, et instantiam partium praedictarum praesentes concessimus litteras sigillo nostro communitas alfabeto bipartitas (a. b. c.) Datum in villa Beati Bartholomei. Anno Domini MCCCII.

Ex archiuo Ill. D. Comitis Iosephi Forgách de Gách.

XXXIX.

Ch. A. 1302. Capituli Castriferrei testimoniales super bonis hereditariis per congenerationales de Ják diuisis. 8. d. et l.

Nos Capitulum B. Michaëlis Archangeli de Castroferreo peaesentes litteras damus pro memo-ria: quod Stephanus, Mike, Petrus, Martinus, et Michaël, fily Chák de Ják, pro se et Magistro Nicolao, Iacobo et Chak fratribus suis ab vna parte, Renoldus, filius Ebed, Kemen, filius Kemen, de generatione Ják ab altera, coram nobis constituti, super possessionibus suis Ják, Egerszegh, Kovácsi, Csösz, Köves et Tazar vocatis, talem ordinationem fecerunt coram nobis: quod villas ac possessiones Kemen praedictus diuidet cum molendino suo in tres partes, de quibus omnibus ante omnia fily Ják vbique, et consequenter Renoldus comes partes recipiet electuras, tertia parte earumdem Kemen pro ipso remanente et cedente; ita quod si Kemen hanc ordinationem dissoluere voluerit, soluet quadraginta marcas filys Ják et Renoldo antedictis; si vero Renoldus infringere attentauerit, soluet illas marcas Kemen filys Ják saepe dictis; si vero fily Chák non acceptauerint, soluent 40. marcas Kemino et Renoldo saep: fa

tis; diuisio autem fiet coram Georgio, filio Inat, et vno ex nobis, in octauis cynerum proxime venturis; in possessionibus autem Dauonafeulde, quae olim fuit Boxa, cum portione Ioannis, fily Martini, quam habet in Kövesd, Renoldus et Kemen agendi liberam habeant facultatem; tertiam autem partem sessionis quartae assignabit Renoldo, iuxta sessionem Paulus Iobbagyonis sui, partibus cedentibus. In octauis autem diuisionis partes coram nobis comparebunt ad diuisionem recitandam ; Iudicem autem et Pristaldum placabunt in communi. Datum in festo B. Emerici Confessoris, Anno Domini MCCCII."

Ex archiuo familiae Niczkianae.

XL.

Ch. A. 1302. Idem Capitulum Castriferrei per Comites de Nagy-Marton 'ratione quartarum filialium satisfactum esse testatur. s. d.

Nos Capitulum Ecclesiae beati Michaëlis de Castroferreo, notum facimus tenore presencium vniuersis, quod Magister Osl, filius Comitis Osl, de genere Osl, coram nobis constitutus, exhibuit nobis litteras patentes Capituli Posoniensis Ecclesie, quarum vigore honesta matrona, Domina Elisabeth, relicta Comitis Petrami de possessione Magni Martini accionem dotis sue, quam habebat contra Michaëlem et Symonem, Comites de magno Mortun, et Domina Anna relicta Gerlosoky, accionem quarte sue contra predictos motam et excitatam, reliquerat ipsi Magistro Osl exequendam, de quibus omnibus cum altera quarta vxoris sue, eosdem Symeonem et Michaëlem Comites, pro quibus Comes Pyrlub de Nádasd aderat, retulit Tom. VIII. Vol. I.

8

a

esse expeditos penitus et per omnia, coram nobis receptis octauaginta marcis ab eisdem adeo plene, quod si processu temporis Michaël et Symon ratione rerum pretaxatarum a quocunque fuerint molestati, idem Magister Osl, et Osl, et Petrus, fily sui, tenentur eosdem, et eorum heredes 'molestantibus omnibus expedire propriis laboribus et expensis. Quod vt ratum sit, presens scriptum contulinus nostro sigillo communitum Magistro. N. Praeposito, Cosma Custode, Thoma Cantore, Nicolao Decano Ecclesie nostre existentibus. Anno Domini MCCC. secundo. L. S.

[ocr errors][merged small][merged small]

A. Ch. 1302. Filii lák et Ebed congenerationales quasdam possessiones suas arbitrio bonorum virorum submittunt diuidendas. s. l. et d.

Anno Domini MCCCII. sub dato feria II. post quindenam Natiuitatis Ioannis Baptistae, coram Capitulo Castriferrei Comes Abrahamus, Thomas et Michaël, fratres eius, Mikus, filius Iak, Martinus, filius Antuna, Sandur, filius Gregorii, Samuel et Nicolaus, filii Bartholomaei, Iwan filius Chuna, de genere Iák, et Stephanus filius Pousa, fatentur se in quadam terra ipsorum iuxta Rebchem, quintam partem, et in alia versus Vray sita sextam partem Comiti Keinen, Rajnoldo, et Iák, filiis Ebed, perpetuo possidendas permisisse ; praeterea in quatuor molendinis ipsorum, in fluuiis Repche sitis, in quibus decem rotae currunt, super quibus consentientes ydem filii Ebed submittunt se arbitrio A. etc. "

Originales in archiuo familiae Niczkianae.

[ocr errors]

1

XLII.

A. Ch. 1303.. Ladislaus al. Wenceslaus R. H. Magistro Ioanni, filio Chak, pro insignibus fidelitatis meritis, possessionem Wysk ab Andrea III. an. 1296. collatam, nouiter donat, multaque fide digna aperit. s. 1. et d. regni autem nostri anno tertio.

Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Magnifici Domini Venceslai Bohemiae et Poloniae regis primogenitus. Vniuersis Christi fidelibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod Magister Iohannes, filius Chaak, de genere Chaak, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens praesentiam, exhibuit nobis priuilegium Domini Andreae, Illustris regis Hungariae, Praedecessoris nostri, super collatione possessionis Wysk vocatae, confectum, petens a nobis cum instantia, vt ipsum priuilegium ratum habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare; cuius tenor talis est: Andreas (v. ad an. 1296.) Nos itaque petitionibus dicti Magistri Iohannis, filii Chaak, iustis et legitimis fauorabiliter inclinati, in hac parte praescriptum priuilegium Regis Andreae rite et rationabiliter emanatum approbamus, ratificamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Et quia praedicti filii Iacobi de Cheznek, Nicolaus videlicet, Laurentius: Zumur, Michaël et Paulus non contenti aliis eorum peruersitatibus, quas temporibus aliorum regum Praedecessorum nostrorum commiserunt; verum etiam post coronationem nostram multa in

[ocr errors]

fidelitatis opera exercentes, multos vastus, depraedationes, et spolia in regno nostro committentes, et postmodum eo tempore, quo Carulus erectis vexillis infidelium nostrorum contra nos processit, et nobis Budae existentibus ipsam ciuitatem circumuallatam destruere nitebatur; vbi quidem filii Iacobi de Cheznek in societate Stephani filii Marci, infidelis nostri, cognati eorum procedendo, in eadem ciuitate multa incendia, multasque destructiones commiserunt, homicidia innumerabilia perpetrantes; complures etiam ad nos pertinentes membris mutilarunt in nostri nominis praeiudicium et grauamen; pro quibus quidem suis excessibus, qui ne dum possessionibus spoliari, verum etiam capitibus eorum truncari debuerunt; Nos pro tot et tantis eorum peruersitatibus praedictam possessionem Wysk cum omnibus suis pertinențiis, sicut ipsi filii Iacobi eadem prius caruerunt, sic et nos ex nunc, vt ex tunc auferimus ab eisdem, et eamdem possessionem de consilio fidelium Baronum nostrorum, videlicet Herrici Bani, Magistri Tauarnicorum nostrorum, Comitis Symighiensis, Magistri Dominici, Comitis Neugradiensis et Albensis, Kokos Magistri Agasonum nostrorum, Comitis Petri, filii Kumpoldy, ac Comitis Thomae, filii Andreae, nec non aliorum, qui tunc nobiscum adhaeserunt, praedicto Magistro Iohanni, filio Chaak, sicut per regem Andream sibi collata extitit, sic et nos conferimus, cum plenitudine sui iuris, collationem prius factam innouantes, authoritate praesentium confirmamus dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus discreti viri Magistri Stephani, Doctoris Decretorum, Aulae nostrae Vi

« ElőzőTovább »