Oldalképek
PDF
ePub

sibus , (dimidio fertone) fororum tributis, 117

[ocr errors]

lucro item Camerae , tegendis impensis in legationes exteras, viatica Neapolim ac Romam, munera in principes hospites effusis neutiquam sufficiebant, ...

Aerarii restaurandi gratia immunitatum sanctimonia subin violata; Regnum Curiae Romanae per annatas effectum prope vectigale; Praelati titulo Xenii contribuere iussi ; relictis ipsorum facultatibus tanta auiditate inhiatum, vt media defunctos inhumandi saepe defuerint.

Regni Comitia, quibus medela malis his adferri potuisset, haud celebrata , in desuetudinem prope abierant; cuncta per de. creta e consilio tamen Praelatorum et Baronum sunt administrata.

Monetas prauas et diuersas, quae cum Anarchiae fluctibus regnum inundarunt, morti proximus, solenni edicto correxit Rex Carolus; Cremniczii denarios probae vstionis , quorum sex vnum grossum, ad morem Bohemorum latum dictum, nonaginta vero florenum aequarent, cudi, numosque aureos suo insigniri axiomate iubens. Suprema hac curarum bene , Ludouico haerede relicto optime de Rep. meritus.

Pontifices Romani nunquam Hungariae grauius , quam sub regimine Caroli per erebras beneficiorum ecclesiasticorum re

seruatas, ac sumtuosas Legatorum prouisiones, incubuerant.

Ceterum aeuo . quoque hoc Praelati , lege a Colomanno Rege admissa, electi sunt aut postulati; a Rege confirmati; Sede Romana consentiente.

Episcopi consilii ac operae conferendae gratia latus regis stipabant iugiter; domiciliis Wissegradini quoque erectis.

Capitula et Conuentus, credibiles dicti, metarum reambulationibus , donatariorum statutionibus, speciebus facti inquirendis, ac testimonialibus conficiendis vacabant. Singulorum tamen testimoniis, absque hominis regii, aut proborum virorum praesentia, vigor defuit.

Ecclesiarum Patronatus non eum onere, ac houore vadebant solum, sed et cum beneficiis ; quapropter praemii instar collati, ac diligenter quaesiti. Regii fuerant inabalienabiles.

Dynastae per arces, quas copiose impetrarunt, aut certatim erexerant, cum affluentia opum, inuidiam sibi, regno discrimen conciuerunt; a syluis immensis, locisque desertis impopulatis , subditis item regiis pene libertatibus donatis, laudem meriti.

Procerum, quos Supremos Comites dicimus, Vice - Comitum item, ac Iudicum nobilium , iura et munera , aeuo hoc incla

1

[ocr errors][ocr errors]

ruerant magis. Sine ipsorum concursu judiciorum, vulgo birsagiorum, exigendorum locus non erat.

Nobilibus, vt antea , militiae prouin: cia stricte incumbebat. . Fine hoc, vtį Praelati ac Barones suos praedialistas, Seruientes habebant , libertatibus ac terris donatis sibi obstrictos. Comitiis in.Rákos iuxta naturalem ipsorum libertatem cuicunque et vbicunque voluerint, seruiendi seu propriis rebus. curam impendendi, ius n'acti. „Nec tam en vllus Nobilium suas haereditarias possessiones absque regio consensu et assensu, vel filii sui, cuiquam conferendi, iure et con$ uetudine regni nostri requirente, habuit facultatem“ V. Dipl. A. 1332. Decimas et collectas, belli praesertim tempore, ingrauate praebebant.

Cumani, quos inter praecipui lazyges', seu pharetrarii, Nobilium fuerant consortes, in suis libertatibus diligenter confirmati. Accesserant his, vti prius, Milites, ex aduenis collecti; hos inter Carolo regnante Drugeth, Trentul, Chenegh , Harsundorfer, Perlup etc. effloruerant.

Ciues ac hospites, in superioribus praesertim partibus, industria, commerciis, reique montanae cultura effecti in dies magis

[ocr errors]

conspicái; ideo in campo Rákos in partes curarum Regni primum admissi; in suis iuribus repetitim confirmati, aucti quoque. Vrbes suas muris cingendi , ac turribus muniendi facultatem adepti.

Colonis liberis , partim priuilegia auita, partim aperta, terrágio ac debitis digne solutis, emigrandi licentia praesidio fuerant; Comitumque ac Dominorum super ipsos descendend i potestàs coarctata.

Glebae adscriptis, seruis, ac mancipiis, Dominorum ac Dominarum pietas, mortis praesertim causa, profuerat.

Multiplicibus his argumentis, sub diuturno satis Caroli Roberti regimine, litterarum solennium, ac Diplomatum numerum increuisse oportuit adeo, vt delectus iam fuerit necessarius; in quo eorum, quae

vel ex originalibus exscribere, aut ad sua referre conditoria licuit , praecipuam duxi rationem habendam; aliis , si ad illustrandas res nostras minus faciebant, vel extractis vel penitus exmissis.

Pestini 2-a Sept.

Anno 1831.

AVCTOR.

Series Diplomatum ac Litterarum

solennium

Regnum Hungariae concernentium

Anno 1501.

1)

, latio reginali Vetero - Budae conseruando dispositiones elargitur. Budae tertio die octauarum Epiphaniae.

2) Bonifacius PP. VIII. ad tollenda Hungariae mala Nicolaum Ostiensem ac Velletrensem Episcopum de latere suo in Hungariam destinat Anagniae III. Idus Maii an. VII,

3) Idem Bonifacius legati sui procurationem omnibus Ecclesiasticis iniungit. Anag. III. Id. Maii.

4) Idem Bonifacius Ioannem Archiepiscopum Colocensem, quod Venceslaum Bohemum Carolo Roberto per Gregorium Strigoniensem electum iam coronato , incingere praesumserit, redarguit, ad reddendamque facti rationem Romam euocat. Laterani XVI. kal. Nouem.

5) Idem Bonifacius Wenceslaum quoque Bohemiae regem, quod filium cognominem coronam Hungariae suscipere siuerit, arguit, ad iuraque sua demonstranda in praesentiam suam euocat. Laterani XVI. kal. Nonem,

6) Nicolaus Ostiensis, S. A. Legatus in bonorum eccclesiasticorum inuasores excommunicationis, interdjetique censuras promulgat $. I. et die.

« ElőzőTovább »