Oldalképek
PDF

– Johannem fuerunt ipsi Comiti Michaëli obligate,

uas nunc facta presenti obligacione idem Comes Michaël remisit eisdem, restituere tenentur. Datum in Kuzeg, in Dominica Palmarum. Anno Do'mini MCCC. secundo. Nos igitur peticionibus eiusdem Comitis Symonis fauorabiliter inclinati, memoratas litteras nostris litteris inseri fecimus, sigillique nostri munimine roborando. Datum Supruny in festo beate Barbarae virginis Anno Domini MCCC. secundo. L. S. dorso impressi. . Ex archiuo Imperiali Vieunen.

* * * ' ' XXXIV. A. Ch. 1302. Capitulum * Iaurien. de possessione Pete, nameti per. Oslianos Nobi/es Comitibus de Nagy - Var

ton vendita testatur. fer. II. pro. p. Dom. Pente. Capitnlum Iaurien. Ecclesie omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: Quod Comite Domirico, filio Petri, pro se et pro filys suis, et Petro nepote praedicti Petri, item Egidio, filio Comitis Benedicti , fily supra dicti Comitis Petri ; item Stephano, filio Dyonisy, pro se et pro Deseu fratre suo, item Iohanne, filio Andree similiter pro se , et pro Andrea fratre suo, de gemere Osl, ab vna parte ; Gerus, filio Iwan, seruiente, seu procuratore Comitis Symonis, et Michaëlis, filiorum Comitis Symonis, Nobilium de Mortum. pro eisdem Dominis ex altera, coram mobis comstitutis, ydem Comes Dominicus, filius Petri, et aly cognati sui supradicti, quandam possessionem eorum hereditariam Petur — nemti vocatam , vna cum Sykrems, quas vsque modo sine aliqua diui

.

[ocr errors]

• sione communiter possederunt, vt dixerunt, im uerminis Teotonie, inter castrum Kobold, a parte meridionali, et inter villam Martini, possessionem videlicet praedictorum Comitis Symonis et Michaëlis a parte orientali existentem, super qua esse dicunt Ecclesiam incastellatam, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinentiis vniuersis, terris videlicet arabilibus, cultis et incultis, siluis, pratis, fenetis, aquis, et nemoribus in antiquis metis • et terminis; secundum quod per progenitores ipso— rum habita fuerat, et possessa, confessi sunt se vendidisse predictis Comitibus Simoni et Michaëli, ac per eos suis heredibus, heredumque suorum in posterum successoribus, pro ducentis mar

cis latorum denariorum Viennensium, perpetuo

et irreuocabiliter possidendam. Quas quidem ducentas marcas prefati Comes Dominicus, Egidius, Stephanus, et alii supradicti dixerunt se ab eisdem Comite Symone et Michaële plenarie recepisse. Tali obligatione interposita, et assumpta: Quod quicumque processn temporum ratione predicte possessionis sepedictum Comitem Symonem et Mychaëlem, aut eorum heredes, heredumue suorum successores, impetere attemptauerint, vel turbare, sepedicti Dominicus, Egidius, et aly sui cognati, superius nominati, ac eorum heredes tenebuntur

expedire proprys laboribus et expensis; proprie

tate ipsius possessionis apud ipsum Comitem Symomem et Mychaëlem, ac eorum heredes, semper et immutabiliter permanente. In cuius rei memoriam, et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria Secunda proxima post Dominicam Pentecoste. Anno Domini Millesimo, CCC. secundo.

Magistris Carachino Praeposito, Mathya Lectore, Fabyano Cantore, et Stephano Custode Ecclesie nostre existentibus. L. S.

Ex archiuo Imper. Vienn.

XXXV.

Ch. A. 1302. Capitulum Agriense Wenceslaum agnoscit regem. s. d,

Anno Christi MCCCII. — Praesente tamen Stephano Praeposito, Ioanne Lectore, Stephano Custode, Marco de Patha, Petro de Kemey, Aegidio de Vngh, Iohanne de Hevess, Simone de nouo Castro, Archidiaconis et aliis multis. Re g m a n te W e n c e s I a o Rege H u n g a ri a e, Gregorio electo Strigoniensi, Stephano Archiepiscopo Colocensi, et Andrea Episcopo Agniensi existentibus.“ Item: Anno Ch. — Ioanne Lectore, Stephano Custode, Martino de Patha, Bernaldo de Sumbur (alias Zathmár) Petro de Kemey, Aegidio de Vngh, Ioanne de Hevess, Alberto de Borsua, Simone de nouo Castro, Archidiaconis et aliis multis, R eg n am te W e n c e sla o R e g e H u n g a ri a e, Strigoniensi et Colocensi sedibus vacantibus, et Amdrea Agriensi Episcopo existente.“ Ex Originalibus archiui Capitularis Agriensis. Memoria MSS. Canonicorum et dignitatum Agriensium.

XXXVI. Ch. A. 1302. Capitulum Karadiense Comitem Bozok vil

/am suam Bozna Capitulo Albensi in Transiluania,

legasse , testatur. In Dominica Circumdederunt.

Capitulum Ecclesiae Varadiensis omnibus — — — salutem. — — Ut silvae foliis (praecedit praelocutio de rebus litteris mandandis). Proinde — — — ad futurae posteritatis notitiam - - volumus pervemire, quod Comes Bozouk, filius Inok, Nobilis coram nobis --- - prospectum habens — — — — Creatoris sui reminiscens, denique diem visitationis extremae, misericordiae operibus cupiens praevenire, votum suum dudum emissum evolvens, cum jam in diebus suis processisset, et haeredum careret solatio, Ecclesiam B. Mich. Arch. de Alba-Transylvana sibi in haeredem adoptavit, villam suam Bozna, (forte Bonyha) vocatam in Comitatu Küküllö, inter fluvios Küküllö existentem, quam ex collatione Domini Stephani Regis Hungariae — — — me<fiante priuilegio eiusdem, confirmato etiam priuifegio D. Ladislai Regis — - — et aliis instrumentis, quibus mediantibus dixit se possidere, pro remedio animae suae, et suorum, Capitulo praedictae Ecclesiae confessus est se dedisse , donasse , reliquisse perpetuo — — — et ipsa priuilegia, ac instrumenta, quibus mediantibus possedit, simul cum ipsa villa iam a quarto anno statuisse ad manus capituli praedicti — — — vt donatio et collatio tam salubris perpetuo perseueret, praesertes ——— concessimus litteras. — — — Datum in Dominica Circumdederunt Anno Dom. MCCCII. E Notitiis Vet. et Novi Cäpit. Ecclesiae Albensis Trans. Ant. Szereday pag. 20.

XXXVII.
Ch. 4. 1302. Capitulum Scepusiense mandante Carolo Ro-

berto, pro Magistro Hicolpho terras Bachmezeu etc.
reambulat. /n octauis Beati Georgii Martyris.

Excellentissimo Domino suo Carolo, illustri

Hegi , Dei gratia, Hungariae,. Capitulum Eccle

[ocr errors][ocr errors]

2.

siae B. Martini de Scepus. Orationes in Domino cum perpetua fidelitate. Nouerit Vestra Excellentia, quod ad nostram personaliter accedens praesentiam Magister Rycolphus, filius Comitis Rycolphi, exhibuit nobis litteras Vestrae Serenitatis hunc tenqrem continentes: quod mitterem.us hominem nostrum pro testimonio fide dignum , coram quo Symon , filius Demetry, de genere Thekule, homo Vester, accederet ad faciem possessionum , seui terrarum Bacsamezey, Torkeweley, ac Verusalma. vocatarum, et conuocatis commetaneis et vicinis earumdem, per veteres et antiquas metas reambularet, si non fieret contradictum ; contradictores vero contra eumdem, siqui fierent, ad nostram citaret praesentiam, ad terminum competentem ; post haec vero diem citationis, terminum assignatum, et nomina citatorum , cum serie totius facti ac cursibus metarum earumdem Vestrae Celsitu

tudini fideliter rescribi faceremus. Nos igitur man' datis Excellentiae Vestrae obtemperantes, vt teme

mur , cum praedicto Symone, filio Demetrii, homine Vestrae Maiestatis, misimus hominem nostrum Magistrum Nicolaum , Notarium Ecclesiae nostrae, ad praemissa mandata Vestra fideliter exequenda,

duximus destinandum ; qui demum ad nos redeun

tes, concorditer retulerunt, viuaeque vocis oraculo sunt confessi, quod praedictas possessiones Bacsamezey, Torköveley vocatas, convocatis vicinis et commetaneis ipsarum, eisdemque praesentibus ac consentientibus reambulassent secundum cursus et limitationes metarum infrascriptarum, nullo contradictore existente. Metae igitur praescriptarum possessionum Bacsamezey, et Torköweley, prout homine Vestrae Maiestatis, et

« ElőzőTovább »