Oldalképek
PDF
ePub

scopi et Praepositus omnes et singuli vnanimiter, et concorditer responderunt, quod nec electio, nec praesentatio Praepositi Scepusiensis spectabat ad regem Hungariae, sed solum ad Capitulum Scepusiense spectabat ipsa, et spectare consueuit temporibus retroactis; et confirmatio ipsius ad ArchiEpiscopum Strigoniensem, qui est pro tempore; et quod Praepositus Scepusiensis

, qui est mortuus, vltimo fuit electus per Capitulum Scepusiense, et Archi-Episcopus Strigonien. confirmauit eumdem. Actum in camera dicti Domini Legati.

Et ego Nicolaus Raynery de Interamna Apostolica, imperialique authoritate Notarius publicus, pra dictis interrogationibus et responsionibus interfui , et de mandato et authoritate Domini Legati et eius Cancellarii scripsi, et in publicam formam redegi, meoque consueto signo signaui rogatus.“

Anal. Scepus Wagner P. II. p. 282. Idem Nicolaus plures constitutiones domi nostrae sanxit; ex quibus est illa, cuius documentum R. R. Koller vulgauit Hist. Epp. Quinq. Tomo II. p. 477. „Bonae memoriae Dominus Nicolaus, apostolicae Sedis legatus, in regno Vngariae , tempore dictae legationis constitutionem publice edidit et publicari fecit, in qua maioris excommunicationis sententia in omnes et singulos occupatores, seu violentos detentores ecclesiarum , vel bonorum ecelesiasticorum suae legationis promulgatur.“ Paullo tamen Episcopo Quinque-ecclesiensis mortuo, post duos menses à tempore dictae publicationis , occupauit per violentiam Ecclesiam, et Castrum Quinque-Ecclesiense , aliaque bona dictae Ecclesiae Nicolaus eiusdem Ecclesiae Cantor, nec reddere voluit Petro, in locum Pauli subrogato Episcopo. Adeo erant propter aemulos reges omnia confusa. Alterius meminit Turotzius noster: Eodem tempore Frater Nicolaus, de ordine Praedicatorum , Episcopus Hostiensis, Cardinalis, apostolicae Sedis Auctoritate suffultus, in Hungariam pro Carolo advenit: qui Budae residendo diebus aliquot, videns se 'nihil posse proficere, reuersus est in curiam. - In suo autem recessu ciues ciuitatis Bu

[ocr errors][merged small][ocr errors]

densis pro quodam casu suh interdicto reliquerat. Interdictum quippe religiosis et Plebanis stricte seruantibus, surrexerunt pseudo - sacerdotes et perfidi, qui manifeste Diuina populo celebrabant, et sacramenta ecclesiastica ministrabant publice interdictis. Insuper malum malo accumulantes perniciosius , conuocato populo, accensis lucernis, suminum pontificem, Christi vicarium , Archiepiscopos vniuersos Regni Hungariae, ac viros religiosos communiter excommunicatos altis vocibus promulgabant" Chron. P. II. L. LXXXVI. Haec a Wenceslai asseclis facta sunt indubie.

XXXI.

A. Ch. 1302. Gregorius, Strigonien. Electus et Admini.

strator, cum pluribus Episcopis, super Comitatu Nitriensi Episcopo loci donato testimoniales elargitur. Datum prope Veterem Budam tertio die Natiuitatis B. M. Virginis.

Vniuersis, quibus presentes ostenduntur, Nos Gregorius, Dei et Apostolicae Sedis gracia electus, et amministrator Strigoniensis Ecclesie; Stephanus eiusdem gracia in Archiepiscopum Colocensis Ecclesie electus et consecratus; Michaël Zagrabien. Paulus Quinque-Ecclesien. et Nicolaus Boznen. Dei gracia ecclesiarum Episcopi, memorie commendantes significamus presencium per tenorem : quod Excellentissimus Dominus noster naturalis, Karolus, Dei gratia rex Hungarie illustris, attendens, prout decet regiam Majestatem, meritoria obsequia, et obsequiosa merita venerabilis in Christo Patris, Iohannis, Dei gratia, Episcopi Nitriensis, college nostri reuerendı, quibus et quando in minoribus erat constitutus, et quando ad Episcopalis dignitatis ascendit apicem, sibi continue et indefesse studuit complacere, variis, periculis et diuersis casibus fortune se exponendo, habito malu

ro consilio nobiscum presentibus, Comitatum Nitriensem ipsi Domino Episcopo Iohanni Nitriensi, et per eum Ecclesie, ac eius Successoribus dedit, donauit et tradidit cum omni plenitudine sui iuris perpetuo et inreuocabiliter tenendum, habendum et possidendum: et super hoc litteras suas priuilegiales cum pendenti sigillo concessit; quorum tenor talis est: Karolus, Dei gracia (V. supra) Ceterum voluit idem Dominus noster Rex, vt si quis quoquam tempore contrarium facere attemptaret, et predicta reuocare conaretur, sentenciam nostram excommunicationis, quam in se sponte excepit, et nos proferimus, ex nunc, prout ex tunc, in his scriptis incurreret, suique heredes ac heredum successores, aut quicunque alii predicta reuocare conantes, dantes et conferentes ipsum Comitatum cuicunque alteri de facto', cum de iure non possint (per) eamdem sententiam excommunicationis sint innodati eo ipso. In cuius rei testimonium nos litteras nostras presentes concedimus sigillis nostris autenticis roboratas. Datum et actum prope veterem Budam tertio die Natiuitatis beate Marie Virginis. Anno Domini Millesimo, CCC. Secundo,

Indidem. Gregorius hic in tumultu, quo Bonifacius instinctų Philippi regis Franciae captus est, Anagniae a filiis Columnae caesus, turbarum , quae Hungariam afliXerant, multum reus fuerat. V. Madium apud Schw ber SS. RR, H. Tom. III.

p. 638.

XXXII.

A. Ch. 1302. Petrus Episcopus Transiluaniae decimas ,

quas Capitulares sui iuramento sibi asseruerant , eisdem relinquit. Albae feria tertia proxima ante festum natiuitatis B. M. Virginis,

Nos Petrus, Dei gratia Episcopus Transiluanus, praesentium per tenorem significamus, quibus expedit vniuersis : quod cum fratres nostri de Capitulo decimas de villis eorundem, videlicet de Kerechnuk, et Csergeüd (hodie Cserged) integre percipere permittendas nos petiuissent, eodem modo sicut in Enyedino, et in Vajasd, nec non in Barbantina Villa (hodie Oppidum Borbánd) ac aliis villis eorundem percipiunt, et perceperunt ab antiquo; nos volentes conscientiam nostram purgare, in hac parte iuramento ipsorum commisimus, vt si ipsi dictas decimas habere deberent, et percipere modo supra dicto, ex tunc easdem decimas super iuramento eorum pacifice, et quiete eisdem relinqueremus percipiendas, et habendas, super hoc termino, et die certo assignato ; quo quidem termino Dominus Ioannes, dictus siculus, tunc Decanus eorundem, in animas omnium in stallo suo, sicut est moris, tactis sacro sanctis Euangeliis ,, coram Capellano nostro Thoma Sacerdote, per nos ad hoc specialiter deputato, praestitit Sacramentum. Vnde saepe dictas decimas de villis Kerecnuk , et Csergüed praelibatis eisdem fratribus nostris pacifice, et quiete duximus relinquendas ad percipiendum et habendum pleno iure modo saepe

dicto. In cuius rei testimonium litteras nostras praesentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Albae feria tertia proxima ante

[ocr errors]

festum Natiuitatis Beatae Virginis. Anno Domini MCCCII. Ex Ant. Szereday Ser. Episcopor. Trans. P: 57-8.

XXXIII. A. Ch. 1302. Theodorus laurien. Episcopus pignoratitias

litteras a Joanne Palatino anno hoc ediças pro Comite Simeone de Nagy - Marton transcribit. Sopronii festo' Barbarae V.

Nos Theodorus, Dei gracia , Episcopus Jauriensis, significamus, quibus expedit, tenore presencium vniuersis : Quod Nobilis vir Comes Symon, Dominus de maiori Martino, suo et fratris sui, Michaëlis, nomine ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis patentes litteras Magnifici viri Domini Domini Iohannis palatini, et petiuit a nobis, vt easdem litteras de verbo ad verbum nostris litteris inseri faceremus, quarum tenor est talis : Nos Ioannes Palatinus significamus vniuersis, quibus presentes hostenduntur, quod Petych, filius Petri, et Iohannes, filius Andree, de genere Osl, coram nobis personaliter comparendo, possessionem eorum, Peturnymiti vocatam, pro centum marcis, Comiti Michaëli, filio Symonis de Mortun, impignorauerunt, quandocunque possunt redimendam, tali modo : quod si per quempiam idem Comes Michaël ratione dicte possessionis impignorate fuerit molestatus, prefati Petych et Iohannes tenentur expedire proprys laboribus, sumptibus et expensis. Qui si ipsum Comitem Michaëlem expedire , et liberare possessionem prenotatam nequiuerint, ex tunc portiones suas, quas habent in possessionibus Heren et Hewlyn vocatis, quae primo per eosdem Petych, et

« ElőzőTovább »