Oldalképek
PDF
ePub

XXXII,

A. Ch. 1302. Petrus Episcopus Transiluaniae decimas quas Capitulares sui iuramento sibi asseruerant, eisdem relinquit. Albae feria tertia proxima ante festum natiuitatis B. M. Virginis,

Nos Petrus, Dei gratia Episcopus Transiluanus, praesentium per tenorem significamus, quibus expedit vniuersis: quod cum fratres nostri de Capitu– lo decimas de villis eorundem, videlicet de Kerechnuk, et Csergeüd (hodie Cserged) integre percipere permittendas nos petiuissent, eodem modo sicut in Enyedino, et in Vajasd, nec non in Barbantina Villa ( hodie Oppidum Borbánd) ac aliis villis eorundem percipiunt, et perceperunt ab an¬ tiquo; nos volentes conscientiam nostram purgare, in hac parte iuramento ipsorum commisimus vt si ipsi dictas decimas habere deberent, et percipere modo supra dicto, ex tunc easdem decimas super iuramento eorum pacifice, et quiete eisdem relinqueremus percipiendas, et habendas, super hoc termino, et die certo assignato; quo quidem termino Dominus Ioannes, dictus siculus, tunc Decanus eorundem, in animas omnium in stallo suo, sicut est moris, tactis sacro sanctis Euangeliis, coram Capellano nostro Thoma Sacerdote, per nos ad hoc specialiter deputato, praestitit Sacramentum. Vnde saepe dictas decimas de villis Kerecnuk, et Csergüed praelibatis eisdem fratribus nostris pacifice, et quiete duximus relinquendas ad percipiendum et habendum pleno iure modo saepe dicto. In cuius rei testimonium litteras nostras praesentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Albae feria tertia proxima ante

[ocr errors]

festum Natiuitatis Beatae Virginis. Anno Domini MCCCII.

Ex Ant. Szereday Ser. Episcopor. Trans. p. 57-8.

XXXIII.

A. Ch. 1302. Theodorus laurien. Episcopus pignoratitias litteras a Ioanne Palatino anno hoc editas pro Comite Simeone de Nagy-Marton transcribit. Sopronii festo Barbarae V.

Nos Theodorus, Dei gracia, Episcopus Iauriensis, significamus, quibus expedit, tenore presencium vniuersis: Quod Nobilis vir Comes Symon, Dominus de maiori Martino, suo et fratris sui, Michaëlis, nomine ad nostram accedens presenci am, exhibuit nobis patentes litteras Magnifici vi ri Domini Domini Iohannis palatini, et petiuit a nobis, vt easdem litteras de verbo ad verbum nostris litteris inseri faceremus, quarum tenor est talis: Nos Ioannes Palatinus significamus vniuersis, quibus presentes hostenduntur, quod Petych, filius Petri, et Iohannes, filius Andree, de genere Osl, coram nobis personaliter comparendo, possessionem eorum, Peturnymiti vocatam, pro centum marcis, Comiti Michaëli, filio Symonis de Mortun, impignorauerunt, quandocunque possunt redimendam, tali modo: quod si per quempiam idem Comes Michaël ratione dicte possessionis impignorate fuerit molestatus, prefati Petych et Iohannes tenentur expedire proprys laboribus, sumptibus et expensis. Qui si ipsum Comitem Michaëlem expedire, et liberare possessionem prenotatam nequiuerint, ex tunc portiones suas, quas habent in possessionibus Heren et Hewlyn vocatis, quae primo per eosdem Petych, et

[ocr errors]

Johannem fuerunt ipsi Comiti Michaëli obligate, quas nunc facta presenti obligacione idem Comes Michaël remisit eisdem, restituere tenentur. Da- . tum in Kuzeg, in Dominica Palmarum. Anno Domini MCCC. secundo. Nos igitur peticionibus eiusdem Comitis Symonis fauorabiliter inclinati, memoratas litteras nostris litteris inseri fecimus, sigillique nostri munimine roborando. Datum Supruny in festo beate Barbarae virginis Anno Domini MCCC.. secundo. L. S. dorso impressi.

Ex archiuo Imperiali Vieunen.

XXXIV.

A. Ch. 1302. Capitulum Iaurien. de possessione Péternémeti per Oslianos Nobiles Comitibus de Nagy-Marton vendita testatur. fer. II. pro. p. Dom. Pente. Capitulum Iaurien. Ecclesie omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: Quod Comite Domirico, filio Petri, pro se et pro filys suis, et Petro nepote praedicti Petri, item Egidio, filio Comitis Benedicti, fily supra dicti Comitis Petri ; item Stephano, filio Dyonisy, pro se et pro Deseu fratre suo, item Iohanne, filio Andree similiter pro se, et pro Andrea fratre suo, de genere Osl, ab vna parte; Gerus, filio Iwan, seruiente, seu procuratore Comitis Symonis, et Michaëlis, fìiliorum Comitis Symonis, Nobilium de Mortun, pro eisdem Dominis ex altera, coram nobis constitutis, ydem Comes Dominicus, filius Petri, et aly cognati sui supradicti, quandam possessionem eorum hereditariam Petur-nemti vocatam, vna cum Sykrems, quas vsque modo sine aliqua diui

sione communiter possederunt, vt dixerunt, in terminis Teotonie, inter castrum Kobold, a parte meridionali, et inter villam Martini, possessionem videlicet praedictorum Comitis Symonis et Michaëlis a parte orientali existentem, super qua esse dicunt Ecclesiam incastellatam, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinentiis vniuersis, terris videlicet arabilibus, cultis et incultis, siluis, pratis, fenetis, aquis, et nemoribus in antiquis metis. et terminis; secundum quod per progenitores ipsorum habita fuerat, et possessa, confessi sunt se vendidisse predictis Comitibus Simoni et Michaëli, ac per eos suis heredibus, heredumque suorum in posterum successoribus, pro ducentis marcis latorum denariorum Viennensium, perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Quas quidem ducentas marcas prefati Comes Dominicus, Egidius, Stephanus, et alii supradicti dixerunt se ab eisdem Comite Symone et Michaële plenarie recepisse. Tali obligatione interposita, et assumpta: Quod quicunque processu temporum ratione predicte possessionis sepedictum Comitem Symonem et Mychaëlem, aut eorum heredes, heredumue suorum successores, impetere attemptauerint, vel turbare, sepedicti Dominicus, Egidius, et aly sui cognati, superius nominati, ac eorum heredes tenebuntur expedire proprys laboribus et expensis; proprietate ipsius possessionis apud ipsum Comitem Symonem et Mychaëlem, ac eorum heredes, semper et immutabiliter permanente. In cuius rei memoriam, et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria Secunda proxima post Dominicam Pentecoste. Anno Domini Millesimo, CCC. secundo.

Magistris Carachino Praeposito, Mathya Lectore, Fabyano Cantore, et Stephano Custode Ecclesie nostre existentibus. L. S.

Ex archiuo Imper. Vienn,

XXXV,

Ch. A. 1302. Capitulum Agriense Venceslaum agnoscit

regem, s. d,

[ocr errors]

Anno Christi MCCCII. Praesente tamen Stephano Praeposito, Ioanne Lectore, Stephano Custode, Marco de Patha, Petro de Kemey, Aegidio de Vngh, Iohanne de Hevess, Simone de nouo Castro, Archidiaconis et aliis multis. Regnante Wenceslao Rege Hungariae, Gregorio electo Strigoniensi, Stephano Archiepiscopo Colocensi, et Andrea Episcopo Agniensi existentibus.“ Item: Anno Ch. Ioanne Lectore, Stephano Custode, Martino de Patha, Bernaldo de Sumbur (alias Zathmár) Petro de Kemey, Aegidio de Vngh, Ioanne de Hevess, Alberto de Borsua, Simone de nouo Castro, Archidiaconis et aliis multis, Regnante Wenceslao Rege Hungariae, Strigoniensi et Colocensi sedibus vacantibus, et Andrea Agriensi Episcopo existente."

Ex Originalibus archiui Capitularis Agriensis. Memoria MSS. Canonicorum et dignitatum Agriensium.

XXXVI.

Ch. A. 1302. Capitulum Varadiense Comitem Bozok villam suam Bozna Capitulo Albensi in Transiluania legasse, testatur. In Dominica Circumdederunt.

Capitulum Ecclesiae Varadiensis omnibus - - salutem. - Ut silvae foliis (praecedit praelo

[ocr errors]
« ElőzőTovább »