Oldalképek
PDF
ePub

i Ad illustrifimam academiam

CANTABRIGIENSEM.

[ocr errors]
[ocr errors]

Hoc tibi de nato ditiffima Mater egeno
Exiguum immenfi pignus Amoris habe.
Heu meliora tibi depromere dona volentes
Astringit gratas parcior arca manus.vn
Túne tui poteris vocem hîc agnoscere Nati $
Tam malè formatam, diffimilemq: tuæ !
Túne hîc materni vestigia facra decoris,
Tu Speculum poteris hic reperire tuum ?
Post longum, dices, Cowlei, sic mihi tempus?
Sic mihi speranti, perfide, multa redis?
Quæ, dices, Sagæ Lemurésq; Deæq; nocèntes
Hunc mihi in Infantis fuppofuêre loco?
At To, fancta Parens, crudelis tu quoque Nati.. :
Ne tractes dextrâ vulnera cruda rudi.
Hei mihi, quid Fato Genetrix accedis iniquo? IS
Sit Sors, sed non fis Ipsa Novérca mihi.
Si mihi natali Mufarum adolescere in arvo,
Si benè dileëto luxuriare folo,
Si mihi de doctâ licuiffet pleniùs unda
Haurire, ingentem si fatiare fitim,
Non ego degeneri dubitabilis ore redirem,
Nec legeres. Nomen fufa rubore meum.
Scis benè, seis quæ me 'Tempeftas publica Mundi

20

Raptatrix veftro sustulit è gremio,
Nec pede adhuc firmo, nec firmo dente, negati 25
Poscentem querulo murmure Lactis opem.
Sic quondam aerium Vento bellante per æquor,
Cum gravidum Autumnum sæva flagellat Hyems,
Immatura suå velluntur ab arbore poma,
Et vi victa cadunt; Arbor et ipsa gemit. 30
Nondum succus inest terræ generosus avitæ,
Nondum Sol rosco redditur ore Pater.
O mihi jucundum Grantæ fuper omnia Nomen!
O penitùs toto corde receptus Amor!
O pulchræ sine Luxù Ædes, vitæq; beatæ, 35
Splendida Paupertas, ingenuúsq; decor!
O chara ante alias, magnorum nomine Regum
Digna Domus ! Trini nomine digna Dei !
O nimium Cereris cumulati munere Campi,
Posthabitis Ennæ quos colit illa jugis !

40
O sacri Fontes! et facrae Vatibus Umbræ,
Quas recreant Avium Pieridùmque chori!
O Camus! Phæbo nullus quo gratior amnis!
Amnibus auriferis invidiofus inops!
Ah mihi si vestræ reddat bona gaudia sedis, 45
Detque Deus doctâ posse quiete frui;
Qualis eram cum me tranquilla mente fedentem
Vidisti in ripa, Came serene, tuâ ;
Mulcentem audisti puerili Alumina cantu;
Ille quidem immerito, sed tibi gratus erat. 50
Nam, memini ripâ cum tu dignatus utrâque

Dignatum eft totum verba referre nemus.
Tunc liquidis tacitifque fimul mea vita diebus,
Et fimilis veftræ candida Auxit aquæ.
At nunc cænofæ luces, atque obice multo SS
Rumpitur ætatis turbidus ordo meæ.
Quid mihi Sequanâ opus,Tamesifve autTybridis unda?
Tu potis es noftram tollere, Came, litim.
Fælix qui nunquam plus uno viderit amne!
Quique eadem Salicis littora more colit!

60
Fælix cui non tentatus fordescere Mundus,
Et cui Pauperies nota nitere potest!
Tempore cui nullo misera experientia constat,
Ut res humanas fentiat effe Nihil!
At nos exemplis Fortuna instruxit opimis,
Et documentorum fatque superqúe dedit.
Cum Capite avulsum Diadema, infractáque Sceptra,
Contusasque Hominum Sorte minante minas,
Parcarum ludos, et non tractabile Fatum,
Et verfas fundo vidimus orbis opes.

70 Quis poterit fragilem poft talia credere puppim Infami fcopulis naufragiisque Mari? Tu quoque in hoc Terræ tremuisti, Academia, Motu, (Nec fruftrâ) atque ædes contremyêre tuæ. Contremuêre ipfæ pacatæ Palladis arces; 75 Et timuit Fulmen Laurea fancta novum. Ab quanquam iratum, pestem hanc avertere Numen, Nec saltem Bellis ista licere, velit! Nos, tua progenies, percamus; et ecce, perimus !

65

In nos jus habeat: jus habet omne malum. 80
Tu stabilis brevium genus immortale nepotum
Fundes; nec tibi Mars ipsa superstes erit.
Semper plena manens uteri de fonte perenni
Formosas mittes ad mare Mortis aquas.
Sic Venus humanâ quondam, Dea faucia dextrâ, 85
(Namque folent ipsis Bella nocere Deis)
Imploravit opem superûm, questúsque cievit,
Tinxit adorandus candida membra cruor.
Quid quereris ? contemne breves secura dolores;
Nam tibi ferre Necem vulnera nulla valent.

90 MISCELLANIES.

CONSTANTIA AND PHILETUS.

[ocr errors]

I.
I SING two constant lovers' various fate,
The hopes and fears that equally attend
Their loves, their rivals' envy, parents' hate;
I sing their woeful life and tragic end.
Aid me, ye Gods! this story to rehearse,
This mournful tale, and favour every verse.

II.
In Florence, for her stately buildings fam’d,
And lofty roofs that emulate the sky,
There dwelt a lovely maid, Constantia nam'd,
Fam'd for the beauty of all Italy;
Her lavish Nature did at first adorn
With Pallas' soul in Cytherea's form.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

And framing her attractive eyes so bright,

fo Spent all her wit in study, that they might Keep earth from Chaos and eternal Night; But envious Death destroy'd their glorious light. Expect not beauty, then, since she did part, For in her Nature waited all her art. l'olume I,

H

« ElőzőTovább »