Oldalképek
PDF
ePub

Usque bibit, Cereri longam debetque senectam.
Huc secum antiquam, quoties redit Hesperus, urnam
Fert anus, hinc potat morbosa oblita senectæ,
Hinc alacris posita cura meditatur amores
Lascivos, et sese iterum putat esse puellam.
Hic madidi juvenes Hibernæ tempore noctis
Dant incompositos motus et carmina dicunt,
Aut lepide in muro pingunt carbone figuras :
Atque rogant Cererem, ut lætam concedere messem
Dignetur, Cereris jam jam turba ebria dono.
Sæpius huc, quoties campos et rura revisit,
Formosa cum nata et pingui conjuge tendit
Civis, et umbrosæ salicis sub tegmine lento
Ampullam poscit; cui dum ferrum admovet ille
Flexile, quod secum tales fert semper in usus,
Evolat extemplo furiosum, et, qua data porta,
Spumosum erumpit vitreo de carcere mustum :
Haud venti, Laërtiadæ quos Æolus utre
Inclusos dederat, strepitu majore ruebant.
Callidus interea civis, ne provolet omne,
Imposito cohibet digito; fumosa liquoris
Vis tamen ascendit, seque ejaculatur in auras.
Tum facili dextra et cauta quam leniter arte
Admoto infundit calici; subsidere cœpit

Paulatim spuma, et proprium dat vappa colorem.

INEST SUA GRATIA PARVIS.

BELLATOR furit exiguis Pygmæus in armis,
Et tenui infestas cuspide figit aves.
Securum tamen hunc præstat contracta figura,
Seu sors adversa est, sive secunda favet.
It fama ad cælum, si victor ab hoste recedat ;
Şi non, ad cælum fertur in ore gruis.

SIS QUOD VIS, DUMMODO SIS ALIQUID.

AGRICOLAM errantem fatuus qui decipit ignis,
Incertum lumen dat, subitoque fugit:
Nescio quid liceat te dicere, flamma jocosa,
Cum toties aliquid sis, totiesque nihil.

MAGNAS TERRITAT URBES RUMOR.

RUMOR Alexandrum cum detulit esse propinquum, Finitimos implet terror ubique locos.

Exorant alii pacemque et fœdera; sponte

Summittunt alii subdita colla jugo.

Quam bene, Pellæe, exuperas! nam cum tibi laurus Dant famam, lauros dat tibi fama novas.

POTERIS TUTIOR ESSE DOMI.

DUM mater metuit virgæ ne verbera lædant,
Ipsa domi puerum servat, et ipsa docet.
Ipsa doce puerum, mater tam blandula, possit
Tutus ut esse domi, stultus et esse foris.

INGENIUM.

GRANDE DOLORIS

CARCERE clausa nigro dum flet Philomela, nefandum
Ingenio prodit, quod nequit ore, scelus.

Tereos incesti depingit callida crimen
Veste super, docta quam variavit acu.

Quid non posse putas fieri, dictante dolore?
Aut ubi non lingua est, si neque dextra tacet?

RESPUE QUOD NON ES.

CONVIVAS inter superos, Vulcane, ministrans
Nectareos haustus cur male fundis humi?
Te decet Ætneis potius sudare caminis,
Inter Cyclopas dum grave fervet opus.
Sint manibus fabricata tuis data tela Tonanti ;
Sint Ganymedea pocula mixta manu.

DULCE ET DECORUM EST PRO PATRIA MORI.

UT vidit laceros sibi constans Regulus artus,
Et membra indignis dilacerata modis ;
Membra mihi, Carthago, inquit, lacerando triumpha,

Hic mihi, quod laceres membra, triumphus erit.
A te quod cecidi multum lætere; sed ipse
Plus lætor patriæ me cecidisse meæ.

SUAVE EST EX MAGNO TOLLERE ACERVO.

PRÆTORIS quoties redeunt convivia, longo
Ordine per mensas fercula plura nitent.
Cur his accumbit civis tam lætus? an illi

Aut fartum, aut desunt terga bovina domi?
At fruitur, simul oblectans oculosque gulamque,
Quos et edit, quos et non edit, ille cibis.

-EUTRAPELUS CUICUNQUE NOCERE VOLEBAT

VESTIMENTA DABAT PRETIOSA.

THESTYLIS invehitur plaustro rudis hospes ad urbem,
Veste decens, simplex moribus, ore rubens.
Hanc anus excipiens meretrix, bona mater, agrestem
Mutare ornatum splendidiore parat.

O fugias, longe fugias fallacia dona,
Quæ simul indueris, Thestyli, tota peris.

DANT ANIMOS SOCII.

VIDIT ut instantem Polyphemum solus Ulysses,
Quæ modo tam validæ contremuere manus.
Qui totidem, qui tanta heros Diomede peregit
Cum socio, solus cum fuit, Ouris erat.

VOS NON VOBIS.

DURA laborantes invertunt arva juvenci,
Ut domino segetem libera fundat humus.
Nec minus agrestis lassat sua membra labore,
Dum versat fænum pabula grata bovi.

Sudat uterque quidem, sed non sibi sudat uterque ;
Nam domino sudat bos, dominusque bovi.

« ElőzőTovább »