NUMMORUM immensæ summæ qui nascitur Hæres, Quo ritu amissum defleat ille patrem ! Magna statim signet mortem campana, jubete; Nec pulsus horas desinat ante duas ; Obdite, mærori quia lux inimica, fenestras ; Durius ut pulset nemo, cavete, fores. Formaque quo major taciti sit funeris, ire Suspenso servum quemque jubete pede. Quique paret pullas, sartorem accersite, vestes: Eventum tristem nil nisi triste decet.
Præcipite, ut currus sit et intra pullus et extra, Pullaque sint itidem fræna, sedile, rotæ. Quadrata in tabula defuncti insignia coram Prostent, in media fronte locata domus. Testetur, fas est, pietatem Ecclesia nati: Pulpita sint pariter condecorata, volo. Ut res sunt nihili speciosa imitamina luctus ! Ut nugæ, ut fiunt omnia ludibrium ! Fallitur egregie, quem pompa externa doloris Fallit nil istis lætius est lacrymis.
FINE Sub Aprilis Bombyx excluditur ovo, Reptilis exiguo corpore vermiculus. Frondibus hinc mori, volvox dum fiat adultus, Gnaviter incumbens, dum satietur, edit. Crescendo ad justum cum jam maturuit ævum, Incipit artifici stamine textor opus: Filaque condensans filis, orbem implicat orbi, Et sensim in gyris conditus ipse latet. Inque cadi teretem formam se colligit, unde Egrediens pennas papilionis habet;
Fitque parens tandem, fœtumque reponit in ovis ; Hoc demum extremo munere functus, obit. Quotquot in hac nostra spirant animalia terra, Nulli est vel brevior vita, vel utilior.
REGNARE NOLO, LIBER UT NON
IRUS ego (hæc musam memini cecinisse jocosam) Pauper, et a cunis claudus-et Irus ero.
Est mihi tibicen lignum, quod cruris iniquis Gressibus, officium præstat-et Irus ero.
Ad latus ampullam gesto, sed non ita magnam, Unde bibam, quando siccus-et Irus ero. Pera mihi pendet duplex; salis altera custos, Altera, quæ panem servat-et Irus ero. Longa mihi tunica est, et pannis obsita; nympham Quæ tamen interdum celet-et Irus ero. Insidiis procul atque metu, immunisque perîcli, In cella vivo tutus-et Irus ero.
Invidiam supra, dominoque beatior omni Irus ego, et (regnet, qui velit) Irus ero.
Bis sextam clausura diem post festa Decembris Lusibus innocuis nox salibusque datur. Festivum in cœtum coeunt pueri atque puellæ, Ut sors, quos regno destinet, ipsa legat. Sortis ad arbitrium rex et regina creantur, Quo ritu? breviter cuncta docendus eris. De farre et prunis libum componitur ingens, Bis sex in partes sectile, bisve decem. Convivæ, quotcunque adsint, sua portio cuique est ; Cuique suum assignat portio quæque locum. Credere vix poteris, qui risus inter edendum, Quæ spes pertentent pectora, quive metus. Rex ille in noctem, regina vocatur et illa, Cui faba contigerit, contigeritque cicer.
Præficiunt epulis convivæ utrumque; salutem Et regno optantes omnia fausta brevi : Regnum unam in noctem, si sit lætabile saltem, Imperio annorum dulcius esse rati.
CIVES in campos quoties innubilus aër Elicit, et tepidum ver, zephyrique leves ; Terga bovis, vel terga suis, satis utraque salsa, Caupo suburbanus donat, ut hospes edat. Nec fraudi successus abest optatus; ad hamum Gobio festinat plurimus, et capitur. Conviva insidiis deceptus editque sititque;
Nec sentit, quantum crescit edendo sitis. Non adeo est largus, non est, quem credis, amicus: Ut vendat potum, dat tibi caupo cibum.
GENS frugi et prudens, operosa et provida, vitam Quam placide peragunt, quam sapienter Apes!
Urbis habent inter sese consortia ; cuique
Stat sua pars operum, munia cuique sua.
Nota domus sua cuique, et parvæ limina cellæ ; Et sua de medio portio cuique cibi est. Hic esto populus, res esto hæc publica, discat Unde suos cives instituisse Plato.
DISCIPULOS variæ sectæ, variæque studentes Artis, museum Bethlemiense capit. Alterius studiis obsit ne forsitan alter,
Obfirmat cellam portula cuique suam. Qualis Epicteto lectus, qualisque cathedra, Talis iis lectus, tale sedile datur.
Neu Phoebus radiis animi perstringat ocellos, Excludit nimium parva fenestra diem. Dulcibus hic totus musis incumbit ; et implet Angustos rhythmis carminibusque lares: Impendit curam patriæque et civibus ille; Debita si forsan diminuisse queat.
Nusquam est uberior, nusquam seges ingeniorum Major; sed messis tota latendo perit.
« ElőzőTovább » |