Oldalképek
PDF
ePub

Vis utrisque olim, cur non amplexibus hærent Marsque Venusque? ruit Saturnus cum Jove? cur non Mundus in immanem confunditur ignis acervum ? Sed neque crediderim tibi, Luna, æterna fuisse Cornua, qua sese jactant ætate priores

Arcades, æternos se dicere parcius ausi.

Nec tantum genti affectes ascribere honorem, Cambro-Britanne, tuæ ; satis est, quod mille virorum Sanguine junctorum percurrere nomina possis, Quod tibi nescio quis memoretur Regulus auctor. Nec nos (siqua fides, siqua est reverentia fastis) Longo intervallo communi a stirpe remoti, Stirpe sibi inflatam confessa cœlitus auram.

At quibus hæc hominum rerumque æterna figura Creditur, in labyrinthæis ambagibus errant. Si non, quod dicta est æterna, aliunde recepit Materies, Deus est; Deus est, quodcunque videmus ; Nec soli Ægypto divi nascuntur in hortis.

Quod si materies divino ex numine manet, Materiemque opus exuperans; quæ causa, coævum Cur Deus ultro perficeret, quem non regit, orbem? An vero invitus? quis erat qui cogere posset? Nempe peregit opus, nullo cogente, coactus! Hinc sine principio mundus, sine fine movetur! Incassum cupiunt rationem eludere verbis, Arbitrioque negant divini numinis orbem. In nihil, e nihilo productum, posse reverti ; Instat summa dies et ineluctabile tempus,

Cernere cum fuerit confectam ætate parentem
Dejectare caput naturam, et cedere morti :
Testari ex ipso primordia fine videtur,
Et non vitalis sensim vanescere mundus.

Sic ubi perfecit divina Dædalus arte
Automaton faber, appendit cum mobile pondus,
Aptavitque rotis axes, mandata facessit
Singula pars; placido systema tenore movetur :
At cum nativa pondus libratile terras
Attigerit gravitate, retardat machina cursus,
Principiumque brevis motus confessa quiescit.

Cantabrigiæ, in Comitiis posterioribus, 178.

'EEAHMEPON.

PRINCIPIUM rerum, cæli, terræque, marisque, Nascentem e nihilo mundum, artificemque Jehovam, Magnum opus, aggredior tenui celebrare camœna. Ante mare, et terras, superique palatia cæli, Omnia erant tenebræ, chaos omnia; cum Deus inquit, "Fiat lux." Verbum omnipotens nox protinus atra Audiit, inque suas fugit tremebunda latebras ; Stipatique ignes radiantia tela diei

Misere, et risit diffuso lumine mundus.

Sic primus fulgere dies incepit, et orbem
Describens, alios latuit renovandus in ortus.
Angelicus circum plausu chorus omnis ovabat,
Cælesti auratæ sonuerunt pollice chorda,
Et celebrant cantus magni natalia mundi.

Continuo tenues auras super omnia numen, Late firmamentum ingens, expandit; ut illic Suspensæ a terris undæ, gelidique volarent Imbres, et gravida maturo fulmine nubes, Degeneresque hominum matura tonitrua mentes: Imperiumque dedit ventis, motusque ciere Jussit; ne nimio languesceret aura calore, Colligeretve simul diros immota vapores ; Ne vitæ fons ipse per ægros spargeret artus Purpureas pestes, et certæ semina mortis. Obductas sed adhuc celabant æquora terras, Omnia pontus erant; jussit cum cedere fluctus Omnipotens Opifex, undisque immensa profunda Porrexit: jussæ subito, velut agmine facto, Conglomerantur aquæ; madidum caput exerit undis. Fundus, et in valles hinc se submittit apertas, Aërios illinc tollens ad sidera montes. Inclusus sævit minitanti murmure pontus, Attollitque iras, et montes volvit aquarum. Frustra! perpetuas naturæ providus auctor Opposuit moles, atque insuperabile littus. Sed sparsim latis errabant flumina campis,

[ocr errors]

Manabant gelidi vario sinuamine fontes,
Dulci per pronas trepidantes murmure ripas ;
Ne sitiens terra informes aperiret hiatus,
Ne sterilis foret, atque ignava campus arenæ.
Ecce! jubente Deo, flores et gramina terræ
Induitur facies; rident vernantia prata,
Arvaque parturiunt nullos experta labores.
En! rosa purpureos aperit formosa colores,
Virgineos pandunt et candida lilia vultus;
Exultat tellus, variaque ornata corona

Ridet, et ambrosios circum diffundit odores.
Scandunt umbrosæ suprema cacumina sylvæ,
Montisque ascensum superant, funesta cupressus,
Et quercus tectis, et pinus navibus aptæ.
Interea zephyri et spirantes molliter auræ
Ludunt; dum rivi serpunt ad marginis oras,
Pinguia qui circum glebis alimenta ministrant.
Tunc hilares primum rubuerunt vitibus uvæ;
Tempora tunc diversa anni confusa videres :
Quicquid frugiferis profert autumnus in horis,
Quicquid promittunt renovati tempora veris,
Fructusque, et flores, fructus spes pulchra futuri,
Ornabant gemino curvatos pondere ramos.

Sic ubi disposuit terras animantibus aptas,
In cælis proprio candentem lumine solem
Fixit, et alterius pallentem lumine lunam.
Auricomum solem stadium decurrere jussit
Longius, ast illam breviores flectere gyros;

Metiri ut spatium possent et mensis, et anni,
Et pulchra informes variarent luce tenebras.

Ecce! iterum terræ pariunt, et fusa per agros
Undique depascunt virides animantia campos.
Reptilium innumeræ gentes, quas fertile verbum
Produxit, vitam accipiunt initumque movendi.
Immanes surgunt tigres, rabidique leones,
Cornigerique boves, distentaque lacte capella.
Ecce! novis tremulum diverberat aëra pennis
Alituum genus, et multo super æthera plausu
Fertur, et undantes implet concentibus auras.
Nec suus interea deerat vagus incola ponto;
Errabat multus passim per cærula piscis
Æquora; præ reliquis ingens balæna, tyrannus
Oceani, vastam molem lasciva per undas
Provolvit, liquidi terrorque et gloria regni.

Sanctior his, et qui dominari in cætera posset, Tandem natus homo est; propriæque huic indidit auræ Particulam, imperium huic ingens, sedesque beatas Indulsit rerum Genitor, sacrosque labores

Quos jam finierat, laudans, "Absolvimus," inquit, "Magnum opus: hinc, tempus, tuus hinc exordia sumat Computus, et pulchro distinguat sæcula gyro."

« ElőzőTovább »