Oldalképek
PDF
ePub

PIETAS RUBECULE.

QUÆ tibi regalis dederant diadematis aurum,
Dant et funereum fana, Maria, tholum.
Quisque suis vicibus, mœsto stant ordine flentes;
Oreque velato fœmina triste silet.

Parva avis interea, residens in vertice summo,
Emittit tremula lugubre voce melos.
Vespera nec claudit, nec lucem Aurora recludit,
Quin eadem repetat funebre carmen avis.
Tale nihil dederint vel mausolea; Mariæ
Hæc pietas soli debita vera fuit.

Venales lacrymæ, jussique facessite fletus;
Sumptibus hic nullis luctus emendus erat.

VERULAMIUM.

QUA juxta Albani divique et martyris ædes
Humphredo servat de duce quod superest;
Urbs stabat, quondam insignis; nun arva segesque,
Abdita nunc ipso, mersa, sepulta solo.

Quo jam murorum turrita superbia cessit!

Quid sibi jam reliquum, quid nisi nomen, habet!

M

Nil nisi nomen habet-sed et omni illustrius urbe,
Nullaque quo major gloria, nomen habet.
Restat adhuc, restabit adhuc per sæcula longa,
Nomine Baconi nobilitata sui:

Quæ, cum desierit Verulamius ille vocari,
Nil nisi nunc nomen, tunc neque nomen erit.

AD RICHARDUM LAMB,

NEC S. T.P. NEC M.D. NEC LL. D. NEQUE DOCTOREM IN MUSICA; SED, EX USU UT CONSTAT VULGATO, DOCTOREM:

EPISTOLA FAMILIARIS.

Qui doctis aliquot studiis impenderit annos,
Hunc Granta exornat, vel Rhedycina gradu.
Quisquis et egregiam meditando invenerit artem,
Ille sit, (et fas est,) doctor in arte sua.
Hoc tibi debetur; quanquam nihil addere famæ
Nomina vel possunt magna, gradusve, tuæ.
Hoc tibi debetur; quod te nec doctior alter

Ungues vel manuum, vel resecare pedum.

Nec magis est præsens opifer, cum Cynthia crescat ; Et, cum decrescat Cynthia, nemo magis.

Ne manus armetur rabie, tua maxima cura est ;
Longus, quod rabiem colligat, unguis habet:
Proxima, mundities; ut sint sine sordibus ungues;
Longus, quod sordes contrahat, unguis alit.
Pulchra (quod adde) manus citharam decorabit ebur-
Nec tenuem interdum dedecorabit acum.
[nam ;
Sive quid excrescat pedibus, pluviam unde futuram,
Unde vices cæli præscia discit anus ;

Seu durum excruciet tuber, seu mollius urat,

Dat tuus extemplo culter amicus opem.
Saltibus hinc habiles matronæ, habilesque puellæ ;
Cum poscant larvas tempora, cumque choros.
Doctor ab his ideo vocitare, et doctor ab illis:
Moribus id, studiis, ingenioque datur.
Sin meritis Rhedycina tuis, sin invida Granta
Hunc titulum juris dixerit esse sui;

Si tua noluerint augeri nomina binis
Saltem literulis, literulisve tribus ;

Augeri nequeunt: nam te tua fama sequetur;
Qui (quod nulla vetet lex) OPERATOR eris.

RECONCILIATRIX.

CRESCENTES laudes natura inviderat arti ;

Et sibi rivalem nescia ferre

parem;

Divinam effinxit nympham, et formam addidit ori,
Cui Cypriæ posset cedere forma deæ.

Hanc videt ars, vincique dolet; doctosque resumens
Knelleri calamos, æmula tentat opus:
Depingit suavesque genas, mollesque capillos,
Et colla intacta candidiora nive.

Virginei rubor idem, eademque est gratia vultus;
Et similis roseo spirat in ore decor.
Hinc nec certamen vult illa iterare, vel illa:
Contenta et felix utraque laude sua.

Gloria naturæ atque artis, componere tantas
Quæ potuit lites unica, Mira fuit.

c Vide pag. 160.

ODE

MAGISTRI GULIELMI SHAKESPEAR,

VERSIONE LATINA DONATA.

VIX matutinum ebiberat de gramine rorem
Umbrosa invitans Phoebus ad antra boves,
Cum secum placidi Cytherea ad fluminis undas,
Adventum expectans sedit, Adoni, tuum.
Sub salicis sedit ramis, ubi sæpe solebat
Procumbens fastum deposuisse puer.

Estus erat gravis; at gravior sub pectore divæ
Qui fuit, et longe sævior, æstus erat.
Mox puer advenit, posuitque a corpore vestem,
Tam prope vix Venerem delituisse ratus:
Utque deam vidit recubantem in margine ripa,
Attonitus mediis insiliebat aquis.

Crudelem decepta dolum, fraudemque superbam
Ut videt, his mostis ingemit illa modis:
Cur, ex æquoreæ spuma cum nascerer undæ,
Non ipsa, o inquit, Jupiter! unda fui!

« ElőzőTovább »