Oldalképek
PDF
ePub

C. VIII ET IX: 1-34.

Sequuntur diversa miracula et vocatio Matthæi. Sancti Patres vident in hâc serie quomodo et e quibus elementis novum Regnum in mundo stabilitur.

» «

Hier. Post prædicationem atque doctrinam signorum offertur occasio, ut per virtutum miracula præteritus apud audientes sermo firmetur. Quia enim, ait Chrys., quasi potestatem habens docebat, ut non æstimaretur ostentationem esse hunc doctrinæ modum, operibus hoc idem facit, quasi potestatem habens curare. »

Duo prima miracula respondere videntur universalitati legis in monte a Rege publicatæ. Curat 1° Jesus leprosum, typum populi, seu electorum Israelis; 2° curat servum centurionis, tanquam primitias salutis gentilium. (C. VIII: 1-13.)

Ait Chrys. super Matth., « Postquam Dominus docuit in monte, leprosum autem sanavit sub monte; venit Capharnaum in mysterio, quia post Judæorum munditiam venit ad gentes. >

In curâ leprosi mirari possumus Regem qui venit adimplere legem, ut populum suum salvet a peccatis eorum. Lepra erat figura peccati quod lex mundare non poterat : dabat lex notitiam peccati. Gratiâ autem Salvatoris peccata mundantur. Hoc in figurâ demonstravit Dominus leprosum tactu suo sanando. « Cum autem voluntate et sermone purgare posset, ait Chrys., manus apposuit et tactum : ut ostendat quoniam non subjacet legi, et quoniam mundo jam nihil est immundum. Eliseus autem observans legis diligentiam, non exivit et tetigit Naaman, sed mittit eum ad Jordanem lavandum. Dominus autem monstrat quoniam non ut servus, sed ut Dominus curat et tangit: non enim manus a leprå facta est immunda, sed corpus leprosum a manu sanctâ constitutum est mundum. »

[ocr errors]

Hier. Mittit autem eum ad Sacerdotes, primum propter humilitatem, ut Sacerdotibus deferre videatur; deinde ut

videntes leprosum mundatum, si crederent Salvatori, salvarentur; si verò non crederent inexcusabiles fierent ; et simul ne (quod in eo sæpissimè criminabantur) legem infringere videretur.»

⚫ Vel mittit ad sacerdotes, ait Orig., ut cognoscant quia non per legis consuetudinem mundatus est, sed per gratiæ operationem. Sic in figurâ Rex demonstrat quod per gratiam suam salvandus sit populus ejus, ut possit munus suum Deo offerre.

Quamvis prior Judæorum populus vocetur ad novum Regnum, insinuat tamen Dominus, in centurione, quod fides gentium fidei Judæorum præ ponenda sit. S. Aug. ait : « Sicut Dominus domum centurionis corpore non intravit, sed absens corpore, præsens majestate puerum ipsum sanavit. Sic et in solo Judaico populo corpore fuit, (Et extendens Jesus manum, tetigit eum.) apud alias autem gentes, nec de Virgine natus est, nec passus est, nec humana pertulit, nec divina mirabilia fecit, et tamen impletum est quod dictum Populus quem non cognovi, servivit mihi, (Ps. XVII: 45) in auditu auris obedivit mihi. Judæa enim gens cognovit et crucifixit: orbis terrarum audivit et credidit. »

erat: «

Eodem modo loquitur Chrys. « Centurio autem iste primus fructus ex gentibus, ad cujus fidei comparationem omnium Judæorum fides infidelitas est inventa: qui neque Christum audivit docentem, neque leprosum cum mundaretur aspexit: sed auditâ tantùm sanitate leprosi, plus credidit quam audivit, erat enim in mysterio Gentium futurarum, quæ neque legem aut prophetas legerant de Christo, neque ipsum Christum mirabilia facientem viderunt. »

3o Curat socrum Petri. (VIII: 14, 15.)

Ut leprosus typus est populi Israel, sic socrus Petri typus est Synagogæ, vel legis antiquæ.

[ocr errors]

Remig. Per socrum Petri potest intelligi lex, quæ secundum Apostolum infirmabatur per carnem, id est, carnalem intelligentiam. Sed cum Dominus per mysterium incarnationis visibilis in Synagoga apparuit, et opere legem implevit, et spiritualiter intelligendam docuit, mox ipsa sauciata

gratia Evangelii tantum robur accepit: ut quæ fuerat ministra mortis et pœnæ, postmodum fieret vitæ et gloriæ. » Beda. Mysticè domus Petri lex, vel circumcisio est. Socrus est Synagoga, quæ quodammodo est Mater Ecclesiæ Petro commissæ hæc febricitat, quia invidiæ actibus laborabat persequens Ecclesiam, cujus manum Dominus tangit, quando carnalia ejus opera in spiritualium usum convertit. » Ex sanctorum Patrum sententiâ, habemus igitur in tribus miraculis præcedentibus figuram futuræ conversionis Electorum inter Judæos, et inter gentiles; etiamque sanatæ Synagogæ in Ecclesià Christianâ.

4° (V. 16, 17.) « Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes ; et ejiciebat spiritus verbo, et omnes malè habentes curavit. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaïam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit. »

[ocr errors]

D

Juxta Hier. et Bedam « Vespere significatur mors Salvatoris, quando verè Ipse infirmitates nostras accepit; et ægrotationes nostras portavit. Tunc ipsius livore omnes sanati sumus. »

[ocr errors]

Beda. « Mysticè autem solis occubitus passionem mortemque significat illius qui dixit, « quamdiu in mundo sum, lux mundi sum, et sole occidente, plures quam antè dæmoniaci, et ægroti sanantur: quia qui temporaliter in carne vivens paucos Judæorum docuit; omnibus per orbem gentibus fidei salutisque dona transmisit. »

5° (a) Ante transitum trans fretum rogatur a duobus ut eum sequantur. — (b) Dormitio Jesu in naviculâ et excitatio ejus a discipulis. Tempestas sedata.

(a) (V. 18, 19.) Videns autem Jesus turbas multas circum se jussit ire trans fretum. Et accedens unus scriba, ait illi: Magister sequar te, quocumque ieris. Hier. « Ostenditur nobis ob hoc Scribam repudiatum, quod signorum videns multitudinem, sequi voluerit Salvatorem, ut lucrum ex operum miraculis quæreret; hoc idem desiderans quod et Simon Magus a Petro emere voluerat.» (Act. VIII.)

Respondet autem ei Christus, ait Chrys., non ad interro

gationem verborum, sed ad consilium obvians mentis: Unde sequitur: V. 20: Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.» Ac si dicat: Hier. « Quid me propter divitias et sæculi lucra cupis sequi, cum tantæ sim paupertatis, ut ne hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo. » Chrys. . Hoc autem non est avertentis, sed arguentis quidem malum consilium; concedentis autem, si vellet cum paupertatis expectatione sequi Christum. Et ut discas ejus malitiam, audiens hoc et correctus non dixit: « paratus sum sequi.

• Filius hominis, ait Aug., non habet ubi caput reclinet in illo homine: vulpes enim foveas habent in corde ejus, quia dolosus est; et volucres cœli habent nidos in corde ejus, quia elatus est. Dolosus et elatus non sequitur Christum: Quomodo enim dolosus sequitur simplicem ? » (De Verb. Dom. Serm. 7.)

Rationem exponit Rex ob quam Scribæ et Doctores legis in morte ejus non transibunt cum ipso ad novum Regnum.

(V. 21, 22.) « Alius autem de discipulis ejus, ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. » Illmus Beelen ad litteram intelligit : « Dimitte mortuos secundum spiritum sepelire mortuos suos, naturaliter secundum carnem. »

Docet hic Rex quomodo populus suus a mortuo cadavere Judæorum sit post mortem suam segregandus. Hier. « Si autem mortuum sepelit mortuus, non debemus habere curam mortuorum, sed viventium; ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur. »

NOTA. Videtur Matthæus in præcedentibus duobus exemplis secutus esse ordinem mysticum, magis quam historicum; ut videmus ex Marco C. I: 32-35 et Luca C. IV: 40-42.)

[ocr errors]

(b) (V. 23.) Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Orig. Hi ergo secuti sunt eum, non

[ocr errors]

tantùm gressus ejus sequentes, sed magis sanctitatem concomitantes. Ingressus ergo in naviculam fecit turbari mare ; unde sequitur: Et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus. Erat autem hæc turbatio typus futurarum tentationum, de quibus Paulus dicit : II Cor. I.) Nolo vos ignorare fratres, quoniam gravati sumus supra virtutem. Ut ergo daret tempus formidini, sequitur: Ipse verò dormiebat. » (v. 24.) Rab. Suum dormire mori est. Excitant autem discipuli Dominum, dum turbati morte, maximis votis resurrectionem quærunt, dicentes: ⚫ Salva nos resurgendo, quia perimus turbatione tuæ mortis. Ipse vero resurgens increpat duritiam cordis eorum, ut alibi legitur. (Marc. XVI.) Imperavit autem Dominus ventis, quia diaboli superbiam stravit; imperavit mari, quia vesaniam Judæorum disjecit; et facta est tranquillitas magna, quia sedatæ sunt mentes discipulorum visa resurrectione. >

[ocr errors]

6° Trans fretum Jesus liberat duos dæmoniacos; mittit dæmones in porcos qui merguntur in mari. Rogant Geraseni ut transeat a finibus eorum. (C. VIII: 28-34.)

Siadmittimus sensum mysticum in præcedentibus, habetur continuatio in liberatione dæmoniacorum.

Rabanus intelligit per duos dæmoniacos, Judæos et Gentiles. Per mortem et resurrectionem Rex Victor liberat duos populos et introducit in Regnum. Hujus victoriæ hic typum habemus. Quasi ipsi dæmones coguntur futuram suam ruinam prænuntiare, clamantes: « Quid nobis, et tibi, Jesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? » (v. 29.) Ipsi ingrati Geraseni nescientes testantur tempus victoriæ nondum esse adimpletum, rogantes Jesum ut transiret a finibus eorum. Intuere autem, ait Chrys., Christi mansuetudinem post virtutem. Quia enim beneficium adepti abigebant eum, non restitit, sed recessit, et eos qui indignos se nuntiaverunt ejus doctrinâ, dereliquit; dans eos doctores liberatos a dæmonibus et porcorum pastores.

[ocr errors]

7° Paralyticus curatur in corpore et anima. (C. IX: 1-8.) Postquam diversimode et maximè figuraliter Jesus demon

« ElőzőTovább »